Text List

Distinctio 34

Liber IV, Distinctio 34 [Penn Transcription]

Liber IV, Distinctio 34, Quaestio 1

Utrum matrimonium possit habere aliqua impedimenta

Quaeritur utrum matrimonium possit habere aliqua inpedimenta impedimenta Responsio sic quia non solum in divinis sed ex humanis causis constituitur quae impediri possunt quaedam sunt tantum et sollempnitate sollemnitate matrimonii et haec si non assint inpediunt impediunt tantum contrahendum et non dirimunt contractum unde vero Non solvunt tamen inpediunt impediunt vetitum fe fierique Quaedam autem sunt de neccessitate necessitate matrimonii quae essentiant ipsum et horum defectus inpedit impedit et dirimit et haec sunt xii impedimenta unde ubi Error conditio votum cognatio crimen cultas disperatus vis ordo ligamen honestas Si sis affinis si forte choire coire nequibis haec socianda vetant connubia iuncta connubia iuncta retractat

Liber IV, Distinctio 34, Quaestio 2

Utrum frigiditas impediat

utrum frigiditas inpediat impediat Responsio sic si praecedat matrimonium quia nemo se potest obligare ad inpossibile Intellige si perpetua est Si autem sequiritur sequitur consumationem consummationem matrimonii non dirimit quo matrimonio autem tales probari et quo modo sperari debeant quaere in summis

Liber IV, Distinctio 34, Quaestio 3

Utrum arcatio impediat

utrum arcatio inpediat impediat Responsio sic quia non potest se obligare ad impossibile hoc autem intellige si tanta est quod non potest ei sine periculo subvenire Separata vero debet manere in nupta Si autem nupserit et per usum apta fuerit priori debet ei reddi si non non debet reddi

Liber IV, Distinctio 34, Quaestio 4

Utrum maleficium impediat

utrum maleficiat maleficium impediat Responsio convenienter dicitur quod sic dummodo sit perpetuum quod iudicatur si triennio cohabitantibus non fuerit solutum si autem post separationem redit potentia priorem cognoscendi debet ei reddi quia temporale fuit inpedimentum impedimentum

Liber IV, Distinctio 34, Quaestio 5

Utrum furia impediat

utrum furia impediat Responsio sic si praecedit matrimonium non habet lucida inter valla in quibus contrahere potest Si autem sequitur matrimonium non dirimit ipsum

Liber IV, Distinctio 34, Quaestio 6

Utrum incestus cum sorore uxoris dirimat matrimonium

utrum incestus cum sorore uxoris dirimat matrimonium Responsio sic sic committitur ante matrimonium id est si incestus committatur cum alia consanguina uxoris et hoc ratione affirmitatis Si autem supervenit matrimonio debet reddere debitum non exigere nec post mortem uxoris sine licentia contrahere

PrevBack to TopNext