Utrum liceat viro uxorem dimittere causa fornicationis
Quaeritur utrum liceat viro uxorem
dimittere causa fornicationis Responsio sic secundum euvanglium evanglium et hoc modum adulteri
et favorem fidem servantis quando autem culpa alterius adiungitur vel culpa istius non est quod fit in vii casibus non potest dimittere quare in summis
Liber IV, Distinctio 35, Quaestio 2
Utrum teneatur adulterantem dimittere
utrum teneatur adulterantem dimittere
Responsio si oculum est et probari non
potest non debet dimitti propter scandalum Sed si manifestum et perserverat in malitia tenetur dimittere Si autem correcta est
potest retinere si vult amen
Liber IV, Distinctio 35, Quaestio 3
Utrum sine iudicio ecclesiae possit dimitti
utrum sine iudicio ecclesiae possit
dimitti Responsio sic quo ad chorum
in occulto negando ei debitum si contat
ei de adulterio nisi compellatur ab ecclesia
et tunc non generatur ei privatio accusationis Sed quo ad cohabitationem non licet sine iudicio ecclesiae
Liber IV, Distinctio 35, Quaestio 4
Utrum uxor propter adulterium similiter possit dimittere virum sicut econverso
Utrum uxor
propter adulterium similiter possit dimittere
virum sicut econverso Responsio sic secundum Ieromum in littera quia uterque aequaliter peccant contra bonum fidei Simpliciter autem
plus peccant viri propter maiorem hubundantiam abundantiam rationis uxor tamen plus contra
Iura matrimonii quibusdam tamen bonum videtur quod uxor numquam tenetur dimittere virum
sicut aliquando econverso licet possit quia non est ei prae lata
Liber IV, Distinctio 35, Quaestio 5
Utrum post divortium possit aliis nubere
Utrum post divortium
possit aliis nubere Responsio non quia
adhuc manet inter eos vinculum
coniugale quia nullum inpedimentum impedimentum superveniens solvere potest nisi mors
Liber IV, Distinctio 35, Quaestio 6
Utrum post divortium possit reconciliari
utrum post divortium possit
reconciliari Responsio sic adulterans
correctus est alias non tenetur etiam
ad hoc reus si petatur ab innocente
et cogi debet sed non econverso tenetur etiam
prius innocens si post adulteratus
est et cogi debet nisi statum mutaverint