Distinctio 36
Liber IV, Distinctio 36 [Penn Transcription]
Liber IV, Distinctio 36, Quaestio 1
Utrum error conditionis impediat matrimonium
Quaeritur utrum error conditionis impediat matrimonium Responsio sic secundum iuram iura scilicet si liber contrahit cum ancilla quam credit liberam quia graviter lederetur sine culpa sua in prole scilicet et in redditione debiti Secus est si creditur ancilla quae libera est vel servus credit liberam cum qua contrahit quae ancilla est quia primus non leditur in secundo aequaliter leduntur et ideo non dirimunt
Liber IV, Distinctio 36, Quaestio 4
Cuius parentis conditionem debeat sequi partus
Cuius parentis conditione debeat sequi partis Responsio patrem in conditionibus activis sicut honoribus et patrimoniorum acquisitionibus quia primum formale et actum est pater sed matrem in conditionibus passivis sicut servitutibus et huiusmodi quia principium materiale est haec sunt de iure communi In quibusdam tamen terris semper sequitur deteriorem partem
Liber IV, Distinctio 36, Quaestio 6
Utrum sponsalia in minori aetate contracta possint dissolvi per mutuum consensum
Utrum sponsalia in minori aetate contrata possint dissolvi per mutuum consensum Responsio hugo dixit quod non propter iuramentum sed vis tantum dissimulat Alii autem dicunt contrarium scilicet quod obligatione quae fit deo persona privata non potest absolvere sed tamen potest ab ea quae fit homini absolvere