Text List

Distinctio 40

Liber IV, Distinctio 40 [Penn Transcription]

Liber IV, Distinctio 40, Quaestio 1

Utrum consanguinitas sic inter homines

Quaeritur utrum consanguinitas sic inter homines Responsio sic quae scilicet est communicatio sanguinis sive naturae per originem unius ab altero quae ideo in hominibus assignatur quia in eis haec communicatio recognoscitur sic non sic autem in brutis debelitatur tantum per admixtionem alieni sanctis paulatim haec similitudo sanguinis

Liber IV, Distinctio 40, Quaestio 2

Quid sit consanguinitas et qualiter distinguatur

Quid sit consanguinitas et qualiter distinguatur Responsio Consanguintas est vinculum personarum ab eodem stipite descendentium a carnali propagatione contractum distinguitur autem per gradus quaelibet autem persana in linea ascendentium et descendentium unum gradum facit quidam ponit st patrem esse stipitem fratres atuem in primo gradu alii autem nepotes in prima gradu filios autem patre stipitem s quia sunt una caro

Liber IV, Distinctio 40, Quaestio 3

Utrum debeat impedire matrimonium

Utrum debeat inpedire impedire matrimonium Responsio sic et hoc cum patre et matre ex lege nature genesis 1 quibus maior reverentia debetur quam uxori ex lege divina inpedit impedit usque ad secundum gradum ne debetur occasio luxuriae quia talis solent simul manere propter statutum ecclesiae hodie inpedit impedit usque ad 4 gradum et hoc propter dilatationem amicitiae

Liber IV, Distinctio 40, Quaestio 4

Usque ad quotum gradum protendatur impedimentum

usque ad quotum gradum protendatur inpedimentum Responsio nunc usque ad quartum gradum inclusive usque ad illum gradum consuevit tantum vigere amicitiam et etiam memoriam consanguinitatis

Liber IV, Distinctio 40, Quaestio 5

Utrum matrimonium infidelium contractum in gradum prohibito post conversionem debeat separari

utrum matrimonium infidelium contractum in gradum prohibito post conversionem debeat separari Responsio non nisi sit in gradu prohibito lege naturali vel divina supra quaestionem est quibus legibus etiam infidelis subiacent sed non statutis ecclesiae

Liber IV, Distinctio 40, Quaestio 6

Utrum matrimonium ante concilium in 5 et 6 gradu contractum post concilium debuerit separari

Utrum matrimonium ante concilium in 5 et 6 gradu contractum post concilium debuerit separari Responsio sic quia non fuit matrimonium nisi per novum consensus tacitum vel expressum cessante inpedimento impedimento voluissent contrahere

PrevBack to TopNext