Distinctio 41
Liber IV, Distinctio 41 [Penn Transcription]
Liber IV, Distinctio 41, Quaestio 1
Quid sit affinitas et qualiter contrahitur
Quaeritur quid sit matrimonium affinitas et qualiter contrahatur Responsio secundum iuris peritos affinitas est proximitas personarum ex naturali carnali copula veniens omnium carens parentela contrahitur autem per omnem commixtionem seminum sive fornicationem sive non quia efficiuntur s u emper una caro sed non contrahitur per pollutionem extra ordinariam sive contra naturam sive secundum naturam nisi fiat maritali affectu
Liber IV, Distinctio 41, Quaestio 3
Utrum impediat matrimonium
Utrum impediat matrimonium Responsio sic si praecedit matrimonium eadem ratione qua et consanguinitas quia efficiuntur per mixtionem una caro et eadem ratione qua consanguinitas usque ad 4 gradum Si autem sequitur matrimonium inpedit impedit reum ab inpetitionem petitionem debiti supra distinctio 40 quaestio 3 et 4
Liber IV, Distinctio 41, Quaestio 4
De distinctione in littera quinque specierum luxuriae quae sunt fornicatio stuprum adulterium incestus raptus
Liber IV, Distinctio 41, Quaestio 5
De separatione matrimonii propter consanguinitatem vel affinitatem
De separatione matrimonii propter consanguinitatem vel affinitatem Responsio omne matrimonium contractum in gradum prohabito consanguinitatis vel affinitatis sperandum est quia non potest stare sine peccato ad accusationem autem talis matrimonii vel testificationem secundum iura tantum consanguinei admittuntur quod fit in favorem matrimonii et quia talibus de consanguinitate plus constat