Text List

Distinctio 45

Liber IV, Distinctio 45 [Penn Transcription]

Liber IV, Distinctio 45, Quaestio 1

Utrum animae post mortem habeant corporalia receptacula

Quaeritur utrum animae post mortem habeant corporalia receptacula Responsio sic differentem enim possunt esse in loco quamvis non circumscriptive loca autem diversa determinantur eis secundum stant et meritum ipsarum

Liber IV, Distinctio 45, Quaestio 2

Utrum usque ad iudicium animae sint in caelo et in inferno

utrum usque ad iudicium animae sint in caelo et in inferno Responsio sic quia secundum levitatem vel gravitatem meriti vel demierit non obstante inpedimento unaquaeque statim fer tur ad locum suum

Liber IV, Distinctio 45, Quaestio 3

Utrum aliquando inde exeant

Utrum aliquando inde exeant Responsio secundum legem communem omnes exibunt in iudicio reditur tamen Sed nullus ante nisi exdispensatione dei speciali ob aliquam causam sancti cum secundum Jeromum ex ire possunt propter libertatem dampnati damnati autem victi sunt non liberi

Liber IV, Distinctio 45, Quaestio 4

Utrum sinus abrahae sive limbus patrum sit inferno

utrum sinus abrahae sive limbus patrum sit in inferno Responsio locus antiquorum patrum sinus id est requies abrahae dicitur quia ipse primum exemplar fidei fuit primus enim se ab infidelibus separavit et signaculum distinctum accepit et fuit ante adventum christi in suprema parte inferni Nunc autem caelum dicitur abrahae in quo nunc est requies fidelium

Liber IV, Distinctio 45, Quaestio 5

Utrum idem locus esset patrum et puerorum

utrum idem locus esset patrum et puerorum Responsio idem locus fuit secundum substantiam differens praesens gradum quia patres orant in superiori parte pueri vero erant in inferiori

Liber IV, Distinctio 45, Quaestio 6

Quod sint receptacula animarum post mortem

Quod sint receptacula animarum post mortem Responsio rariter iiii distincta secundum diversum statum animarum quia merito debetur caelum demerito pro culpa actuali mortali infernus pro actuali veniali purgatorium culpae autem originali limbus patrum In cuius tamen inferior parte est etiam locus puerorum quia in ipsis illud peccatum etiam personale est

Liber IV, Distinctio 45, Quaestio 7

Utrum suffraga vivorum prosint defunctis

utrum suffragia vivorum prosint defunctis Responsio sic ii macach et augustinus in littera quia bona nostra per intentionem directa ad ipsos derivari possunt qui sunt in purgatorio propter unionem caritatis

Liber IV, Distinctio 45, Quaestio 8

Utrum suffragia facta per malos pro sunt eis

Utrum suffragia facta per malos pro sunt eis Responsio sic si hoc facit ut minister publicus ut sacerdos missam celebrans vel ut minister privatus alicuius boni de eius scilicet mandato sed non quae per se fecit nisi forte per accidens ut cum opulas provocat bonos adorandum

Liber IV, Distinctio 45, Quaestio 9

Quod sunt suffragai quibus defuncti iuvantur

Quod sunt suffragai quibus defuncti iuvantur Responsio 4 secundum Gregroius solvuntur enim ut dicit ablutionibus sacerdotum patribus sanctorum elementis carorum et ieiuniis cognatorum augustinus etiam ponit prima tria in littera omnia autem alia sub hiis iiiior continentur prima duo solvunt per viam gratiae scilicet per intercessionem capitis vel menrorum memrorum Alia duo per viam iustitiae vel penam poenam redimendo per elementas vel penam poenam solvendo per ieiunum magis etiam vel minus valent eo ordine quo posita sunt Indulgentiae etiam si dantur cum ampliatione ad defunctos prosunt eis per modum suffragii scilicet non indulgentiae quia ecclesiae eos non absolvit proprie sed pro eis soluit supra distinctione 10 in fine

Liber IV, Distinctio 45, Quaestio 10

Utrum prosint tantum illis quae sunt in purgatorio

utrum prosint tantum illis quae sunt in purgatorio Responsio sic quia illi soli indigent et perceptibiles sunt non sic autem in patria et dampnati damnati

Liber IV, Distinctio 45, Quaestio 11

Utrum suffragai specialiter pro aliquo facta aeque prosint aliis eiusdem meriti

Utrum suffragai specialiter ab pro aliquo facta aequae prosint aliis eiusdem meriti Responsio praepositinus duplex quod sic quantum ad liberationem scilicet sed non quantum ad honorem exemplum de candela accensa inmensa immensa prodire Alii dicunt communius quod non quia suffragium virtutis finitae est et derivatur per intentionem quo quis vult quantum ad gratulationem tamen plus valet existenti in maiori karitate caritate

Liber IV, Distinctio 45, Quaestio 12

Utrum suffragia facta pro multis tantundum et totaliter prosint singulis

Utrum suffragia facta pro multis tantundum et totaliter prosint singulis Responsio sic secundum praepositinum secundum alios non alias contingeret tantam esse virtutem unius missae quantum centum unde quantum ad liberationem non tantum valet quantum ad gratulationem autem diversimode valent secundum gradus caritatis

Liber IV, Distinctio 45, Quaestio 13

Utrum sancti in caelo audiant orationes nostras

utrum sancti in caelo gaudant audiant orationes nostras Responsio sic non cognitione vespertina sed naturali sic loquitur augustinus dicens eos nescire quid hic agatur sed matutina scilicet in verbo sic loquitur Gregorius dicens eos scire quae hic aguntur cognoscunt tamen tantum ea quae ad beatitudinem eorum vel earum pertinent

Liber IV, Distinctio 45, Quaestio 14

Utrum orent pro nobis

Utrum orent pro nobis Responsio sic secundo mach ultimum hic est qui multum orat pro populo Ieremias propheta quia perfectior est caritas eorum erga nos in caelo quam hic

Liber IV, Distinctio 45, Quaestio 15

Utrum semper exaudiantur a domino

Utrum semper ex audiantur a domino Responsio sic quia secundum augustinum beatus est cui omnia opertata optata succedunt et nichil nihil mali optat iuvant autem nos meritis et praecibus nec optant nisi quod sciut deum velle fieri vel simpliciter vel eis orantibus

PrevBack to TopNext