Text List

Distinctio 46

Liber IV, Distinctio 46 [Penn Transcription]

Liber IV, Distinctio 46, Quaestio 1

Utrum iustitia sit in deo

Quaeritur utrum iustitia sit in deo Responsio sic sed iustitia distributam quae attendit aequalitatem proportionis iter recipientes simpliciter est in deo Iustitia autem commutatam non quia illa attendit equalitatem rei inter dantem et accipientem sed quidam modus eius est inter nos et deum quia creatura ei retribuit secundum posse Nota ecclesia quod differt iustitia et veritas in deo secundum rationem quia iustitia dicit aequalitatem comparationis per comparationem ad materiam exteriorem veritas tamen per comparationem ad regulam interiorem cui pro portionatur

Liber IV, Distinctio 46, Quaestio 2

Utrum deus agat iustus cum uno quam cum alio

utrum deus agat iustus cum uno quam cum alio Responsio sic si fiat scilicet comparatio effectus ad effectum sic si fiat scilicet comparatio effectus ad effectum quia maiorem iustitiae effectum ostendit in uno quam in alio Si autem fiat comparatio modi ad modum sic non quia in omnibus perfecte tenet medium

Liber IV, Distinctio 46, Quaestio 3

Utrum minima sit in deo

Utrum minima sit in deo Responsio sic quantum ad id quod est de substantia virtutis quod est voluntas subveniendi misero sed non quantum ad quodam accidens eius scilicet passio annexam sed sic est in nobis tantum

Liber IV, Distinctio 46, Quaestio 4

Qualiter in deo differant bonitas et miseria

Qualiter in deo differant bonitas et miseria Responsio miseria principaliter respicit terminem a quo scilicet miserias quae aufertur bonitas terminem ad quem scilicet perfectionem quae datur

Liber IV, Distinctio 46, Quaestio 5

Utrum in omni opere sit misericordia et veritas

utrum in omni deum opere sit misericordia et veritas Responsio sic secundum psalmus et ulo iidem et hoc si accipiantur generaltier sive large quia sic misericordia dicit voluntatem benefaciendi Iustitia vero exigentiam divinae bonitatis Si autem accipiantur stricte sic tantum sunt in omni opere retributionis quia sic misericordia dicit voluntatem benefaciendi miseris praeter merita Iustitia vero voluntatem tribuendi secundum merita

Liber IV, Distinctio 46, Quaestio 6

Quare magis appropriatur deo misericordia quam iustitia cum in omni opere eius simul sint

Quare magis appropriatur deo misericordia quam iustitia cum in omni opere eius simul sint Responsio quia secundum damascenus misceretur nobis ex bonitate sua sed punit nos ex nostra causa Ideo opus misericordiae magis ei appropriatur

Liber IV, Distinctio 46, Quaestio 7

Utrum deus opera iustitiae possit praeter mittere

Utrum deus opera iustitiae possit praeter mittere Responsio sic scilicet ut aliquid fiat praeter iustitiam ut quando plus inpedit impedit de bono vel minus de malo quam debetur sed non ut fiat aliquam contra iustitiam quia in hoc laederetur iustitia non in primo

Liber IV, Distinctio 46, Quaestio 8

Utrum deus iuste peccatoribus poenam aeternam infligat

utrum deus iuste peccatoribus penam poenam aeternam infligat Responsio sic et hoc propter dispositionem peccatoris a quo plus hanc vitam culpa deleri non potest quia est in tertio vel secundum gregorium quia voluntatem habuit semper peccandi si semper vixisset

Liber IV, Distinctio 46, Quaestio 9

Utrum temporali poena aliquem iniuste puniat

Utrum temporali pena aliquem iniuste puniat Responsio non quia secundum Jeromum quidquid patimur peccata nostra meruerunt vel activa vel saltem originale pena poena tamen etiam aliquando medicina est secundum philosophum et materia virtutis

Liber IV, Distinctio 46, Quaestio 10

Utrum per misericordiam dei aliquid de poena dampnatorum relaxetur

Utrum per misericordia dei aliquid de pena poena dampnatorum relaxetur Responsio sic quantum ad acerbitatem scilicet licet non quo ad durationem propter in dispositionem eorum

Liber IV, Distinctio 46, Quaestio 11

Utrum suffragia ecclesiae prosint damnatis ad diminutionem poenae

utrum suffragia ecclesiae prosint dampnatis damnatis ad diminutionem penae poenae Responsio non ut convenienter dicitur quia omnino praecisi sunt ab ecclesia et invariabile causam suae penae poenae habent scilicet culpam obstinatae voluntatis Quidam tamen cum praepositio dixerunt quod prosunt dampnatis damnatis fidelibus non aliis et usque ad iudicium non post dixit praepositinus penam poenam per suffragia suspendi etiam usque ad finem mundi si tamen multiplicarentur suffragia contra culpam non suspenditur Alii autem quod possit diminutio acerbitatis fieri secundum aequalitatem proportionis scilicet non quantitatis ideo numquam eam totam posse auferri contra suffragia aequalia sunt Alii quod pena poena non diminuuntur in se sed virtus sustinendi augetur contra vel in eo melioratur In super tanta virtus ei conferri possit quod peccatum curaret penam poenam

PrevBack to TopNext