I, P. 1, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, c. 3
I, Pars 1, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, C. 3
AN SIMPLICITAS SIT PROPRIUM DIVINAE ESSENTIAE.
Consequenter quaeritur an simplicitas sit proprium divinae essentiae ita quod nulli alii rei conveniat.
Ad quod sic obicitur: 1. Omne quod non habet compositionem partium vel accidentium vel formarum est summe et vere simplex, sicut patet ex dist. 8, I libri Sententiarum ; sed prima materia non habet compositionem partium nec accidentium nec formarum; ergo prima materia est in simplicitate. Non enim habet compositionem integralium partium: cum abstrahamus ab ipsa quantitatem; nec compositionem essentialium, sicut materiae et formae: quia sic esset materia de materia et ita non esset prima; nec etiam accidentium: quia intelligimus eam spoliatam omnibus accidentibus; nec formarum: quia intelligimus eam nudam ab omni forma. Similiter obicitur de forma.
2. Item, de specie sive forma universali obicitur quia, sicut dicit Philosophus, "forma est compositioni contingens, simplici et invariabili essentia consistens". Ergo, cum sit in simplici et invariabili essentia, relinquitur quod simplicitas vera conveniet ei.— Si vero diceretur quod simplicitas formae universalis est compositioni contingens, simplicitas vero divinae essentiae non, unde non est comparabilis simplicitas simplicitati - contra: divina essentia est unibilis humanae, quae quidem est composita ex anima et corpore; ergo est adveniens compositioni, cum unitur humanae naturae, nec aliquid detrahitur eius simplicitati et invariabilitati essentiae. Relinquitur ergo quod nec ipsi formae universali, quantum ad simplicitatem, detrahetur ex hoc quod est compositioni contingens.
3. Item, Boethius, in libro De Trinitate: « "In omni eo quod est citra primum, differt quod estet quo est" ; sed ipsum quod est aut est aliquid citra primum aut nihil; constans est quod non nihil; ergo aliquid; in eo ergo erit differentia eius quod est et quo est, et ita in infinitum; aut erit dicere ipsum quod est et ipsum quo est ita esse simplicia sicut primum.
Respondeo: Vere et summe simplex excludit tria: compositionem, componibilitatem et compositioni contingentiam, ita quod illud vere et proprie est simplex quod non est compositum nec componibile nec compositioni contingens. Nec compositum ex aliis: sicut est in omni creatura per se existenti; nec componibile cum alio: sicut est materia, quae est componibilis formae, et forma componibilis materiae, et ipsum quo est componibile ei quod est ; nec compositioni contingens: sicut est forma universalis, quae supponit ante se compositionem ex materia et forma: est enim forma materiae, ut est anima forma corporis; et est forma compositioni contingens, sicut ex ipsa compositione adveniens, sicut forma universalis homo vel humanitas, quae advenit constituto ex anima rationali et corpore.
[Ad obiecta]: 1-2. Et per hoc patet responsio ad duo prima. — Ad illud vero quod obicitur de divina essentia, quae est unibilis et ita compositioni contingens: dicendum quod non sequitur. Nam hoc quod dico contingens compositioni importat dependentiam ab ipsa compositione, ita quod nec habeat subsistere sine ipsa, sicut humanitas non subsistit nisi manente compositione animae et corporis. Divina autem essentia nullo modo habet dependentiam ab humana, immo sine ipsa consistit; unde hoc ipsum quod unibilis est vel unita divina natura humanae non dicit dependentiam vel dispositionem in ipsa, sed in ipsa humana natura, quae quidem unibilis est et unita.
3. Ad aliud vero quod obicit ultimo, quod dicit Boethius "in eo quod est citra primum" etc.: intelligitur de iis quae secundum se habent esse; quod est autem et quo est, prout dicunt principia esse cuiusque, non habent esse ut ens, sed sunt entis: ut distinguamus quod quaedam sunt entia, quaedam vero entium, ut dispositiones vel partes, et ista non sunt entia simpliciter, sed sunt entium. ,Non tamen sequitur quod sint nihil: nihil enim negat et quod est ens et quod est entis. Praeterea, ea quae sunt entium iam habent dependentiam a se ipsis et componibilia sunt ad invicem et propterea non sunt vere simplicia.
On this page