I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 1, Praeambulum
I, Pars 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 1, Praeambula
Consequenter quaeritur de immensitate divinae essentiae. Quae immensitas determinatur quantum ad quatuor: I) primo, quantum ad se: et sic determinatur per infinitatem; -- II) et quantum ad intellectum:. et sic determinatur per incomprehensibilitatem; — III) et quantum ad locum: et sic determinatur per incircumscriptibilitatem; —- IV) et quantum ad durationem: et sic determinatur per aeternitatem. Primo igitur quaeritur de infinitate divinae essentiae; secundo, de incomprehensibilitate divinae essentiae; tertio, de incircumscriptibilitate divinae essentiae; quarto, de eius aeternitate. Quantum ad primum duo quaeruntur: primum est, utrum divina essentia sit finita vel infinita; secundum est, supposito quod infinita, utrum istud sit ei proprium, ita quod non conveniat infinitas creaturae.
On this page