I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 1, c. 1
I, Pars 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 1, C. 1
UTRUM DIVINA ESSENTIA SIT FINITA VEL INFINITA
Quantum ad primum sic obicitur: 1. Finitum et infinitum congruunt quantitati; unde semper dicitur finitum et infinitum sub ratione quantitatis, simplex autem et compositum sub ratione substantiae vel essentiae. Si ergo quantitatem non dicimus circa divinam essentiam nisi solum [circa] virtutem eius, quae dicitur aliquo modo quanta, secundum quod ponit Augustinus quantitatem virtualem et dimensivam, in libro De quantitate animae: ergo non est dicere de essentia divina quod sit finita vel infinita, sed solum de eius virtute vel potentia.
3. Item, sicut se habet potentia ad posse, ita et essentia ad esse; sed potentia dicitur finita, cum potest in tot quod non potest in plura; ergo similiter est in esse; ergo similiter est in essentia quod, cum ita est haec essentia quod non alia essentia, dicetur finita; sed divina essentia ita est haec essentia quod non alia ; ergo est finita.
4. Item, inter differentias entis semper nobilior dicitur de Deo. Unde, quia ens actu nobilius est quam ens in potentia, dicitur Deus ens actu et non ens potentia ; sed finitum est nobilior conditio quam infinitum; ergo finitum dicetur de divina essentia et non infinitum.
5. Item, finitum magis ducit in Deum quam infinitum, et hoc est quia creatura ducit in Deum secundum rationem qua est finita: quia, in quantum finita, dicitur per ordinem ad finem; infinitum autem privat huiusmodi ordinem; ergo finitum magis dicit similitudinem Dei in esse et eius expressionem quam infinitum. Si ergo exemplari debet attribui quod ipsum magis exprimit, ergo Deo debet attribui finitum, non infinitum.
Contra: a. Idem est in Deo potentia et essentia ; sed potentia eius est infinita; ergo et eius essentia. -— Et confirmatio istius rationis est: 'quoniam in summe simplici non differunt potentia et essentia, aliter non esset summe simplex; ergo non attingit aliquid potentia quin essentia illud attingat; ergo, cum infinitum dicat extensionem ultra finitum, esset dicere quod potentia extenderetur ultra essentiam, nisi essentia esset infinita.
b. Item, divina essentia potest considerari absolute .et in se, et sic est absoluta ab omni respectu. Si ergo finitum et infinitum dicunt intentiones, respectus ergo non sunt in ea absolute, sed in ea prout intelligitur secundum extensionem, secundum quod dicimus quod se extendit divina essentia in omni esse rerum, sicut sua potentia in omni posse; sed hoc modo essentia est infinita. —— Probatio quia potentia eius est infinita: quia non est in tot nec potest esse in tot quin adhuc posset esse in plura; ergo, si similiter non est dicere de divina essentia quod ita sit in essentiis rerum nec possit esse quia adhuc possit esse in pluribus, constat quod ipsa est infinita.
c. Item, bonitas illa dicitur infinita a qua est omnis bonitas et qua maior excogitari non potest et similiter illa potentia infinita a qua est omnis potentia et qua maior excogitari non potest; ergo et illud esse dicetur infinitum a quo est omne esse et quo maius excogitari non potest; sed tale est esse divinum; ergo illud est infinitum. Dico autem maxime esse, sicut dicit Anselmus, quod maxime distat a non esse, quod scilicet nec habet non esse post esse nec esse post non esse nec potest cogitari non esse.
d. Item, circumscripta per impossibile divina Potentia ab essentia, adhuc possum dicere quod Deus est ubique, nec tantum potest cogitari ubi sit quin adhuc possit dici quod ultra sit. Sicut ergo corpus diceretur infinitum quod totum mundum repleret et ultra, si essent mundi infiniti, ita divina essentia debet dici infinita.
e. Item, III Reg. 8,27: "Si enim caelum et caeli caelorum capere te non possunt", quasi diceret si multi essent caeli, ipsum capere non possent, sed repleret omnes; ergo ipse Deus secundum essentiam est infinitus.
f. Item, Deus est causa efficiens prima, formalis et finalis; ergo si non est dicere de ipsa, in quantum est causa efficiens prima, quod sit effecta, nec in quantum est causa formalis, quod sit formata: ergo non est dicere, cum sit causa finalis, quod sit finita; ergo si secundum essentiam ipse est finis sive finalis causa, constat quod eius essentia est infinita. — Si dicatur quod divina essentia dicitur finita, non quia habeat finem vel terminum ad quem terminetur, sed quia ita est haec essentia quod non est illa: unde iste est unus modus finitatis - sed quod ratione ista non debeat dici finita patet: quia antequam alia essentia crearetur, erat dicere quoniam divina essentia erat, nec tamen erat dicere quod finiretur ad alia, quia res non erant; sed idem est esse eius ante rerum creationem et post; ergo si non dicebatur tunc finita per comparationem ad res, ergo nec modo.
g. Item, si propter hoc diceretur finita essentia, quia ita est haec essentia quod non illa, simili ratione eius potentia diceretur finita, cum sit ita .. haec potentia quod non illa; quod tamen inconveniens est dicere. — Si dicatur ad hoc quod divina potentia est ens et operatur, et verum est, in quantum est ens est finita, tamen in quantum operatur est infinita, quia non potest in tot quin adhuc in plura — contra: adhuc videtur quod sit finita in quantum operatur secundum hunc modum, quoniam sicut contingit dicere divina potentia est haec et non illa, ita contingit dicere quod divina potentia operatur haec et non illa ; potentia ergo hac ratione dicetur finita in quantum operatur, si: hoc facit finitatem; quod tamen inconveniens est dicere.
h. Item, Damascenus: "Credendum est unum Deum immortalem, aeternum, infinitum, incircumscriptum" ; sed cum dico unum Deum, loquor de Deo secundum essentiam; ergo divina essentia est infinita.
i. Item, Exod. 33,20: "Non videbit me homo et vivet". Super hoc reprobat Augustinus opinionem dicentium quod Deus non videbitur in sua essentia, sed in sua luce; et obicit sic: Cum sua lux non sit aliud quam sua essentia, ergo non est aliud videri in sua luce et in sua essentia. Similiter, cum potentia non sit aliud quam sua essentia, non est aliud infinitum in potentia quam in essentia.
Solutio: Dicendum, sicut dicit B. Dionysius "Universaliter non audendum dicere aliquid de insuperabili et occulta divinitate, quam ea quae nobis divinitus ex sacris Eloquiis claruerint" Propterea, cum in sacra Scriptura nihil de finitate divinae essentiae inveniatur, non est asserendum ipsam esse finitam simpliciter, sed infinitam. Proprie ergo est dicendum ipsum esse infinitum secundum substantiam et non finitum, nisi dicatur finitum completum. Unde Damascenus: "Deus est incircumscriptus, increatus, infinitus". Item, in eodem: "Videtur quidemomnibus principaliuseorum quae de Deo dicuntur nominibus esse qui est; totum enimin se ipso comprehendens habet essevelut quoddam pelagus substantiae infinitumet indeterminatum". Ecce, secundum Damascenum, quod est infinitus secundum essentiam.
Sed tamen infinitum dicitur tripliciter: scilicet negative, privative, contrarie sive disparate. Infinitum negative dicitur per abnegationem finis, et sic dicitur infinitum idem quod non finitum, et hoc modo infinitum est quod non est natum finiri. -— Infinitum privative est quod est natum finiri, non tamen finitur. — Infinitum contrarie est quod habet contrariam dispositionem sive disparatam ad finiendum.
Primo modo divina essentia est infinita, quia non habet finem, sed est finiens omnia: neque enim est nata finiri. — Similiter si dicatur infinitum disparate, sic adhuc est infinita, quia habet disparatam dispositionem respectu finitatis: dicimus enim aliquid finitum, cum in tot est quod non potest esse in plura. In Deo autem est dispositio disparata respectu huius, quae est quod divina essentia est in omnibus et extra omnia, et adhuc, si essent infinita, impleret illa. Unde hoc quod est in omnibus non inclusa et implens illa, immo infinita, si essent, est dispositio disparata respectu finitatis. —- Si dicatur infinitum privative, non potest dici infinita, quia non est nata finiri, immo est finiens omnia.
[Ad obiecta]: 1. Ad primam ergo rationem in contrarium dicendum quod, cum finitum dicatur per positionem finis, infinitum [dicetur] per ablationem finis. Finis autem dicitur tripliciter, et [similiter] finitum et infinitum. Finis enim dicitur terminus: et sic finitum et infinitum, secundum quod a fine accipiuntur, soli quantitati congruunt; ratione enim termini in quantitate sumuntur. Quia enim in continuo non est terminus suae divisionis, dicimus ipsum divisibile in infinitum sive infinitum divisione; similiter, quia in numero non est terminus in addendo, dicimus ipsum esse infinitum additione; similiter iuxta locum dicitur finitum et infinitum circumscriptione, et iuxta tempus finitum et infinitum duratione. —- Alio modo finis dicitur idem quod perfectio: et sic dicitur finitum et infinitum in substantia; et sic dicitur materia secundum se infinita, quia caret perfectione6 —— Tertio modo dicitur finis secundum rationem propriam, qua quidem est id propter quod unumquodque: et sic finitum dicitur a fine per ordinationem ad finem, infinitum vero per deordinationem: et sic malum culpae dicitur infinitum.
Primo ergo modo, secundum quod finitum et infinitum dicuntur in quantitate, est dicere infinitum in Deo. Sed quantitas duplex est, secundum quod dicit Augustinus, scilicet quantitas dimensiva et virtualis. Prout finitum et infinitum sunt circa quantitatem dimensivam, neutrum est in Deo, quia talis quantitas non est in eo; sed iuxta quantitatem virtualem, quae in ipso est, dicitur in eo infinitum. Sed quia in Deo omnimoda est indivisio virtutis et essentiae, non potest esse infinitas virtutis quin etiam sit essentiae; ubi autem differunt virtus et essentia, quod est unius non est alterius.
2. Ad secundum dicendum quod completum dicitur duobus modis, scilicet ex se et ex alio. Completum ex se dicitur finis, quia finis est complementum; completum vero ex alio accipitur solum in illis quae. sunt ad finem; finis ergo completur non ex alio, sed ex se. Quia ergo finitum dicit quod aliquid finiatur et compleatur ex alio, quia dicitur passive, propter hoc non sequitur: est finis, ergo non est infinitus sive ergo est finitus, immo ergo est finiens. Et ideo non sequitur quod, si Deus est completus, cum sit completus in se, quia est finis omnium, quod sit finitus, sed quod sit omnia finiens.
3. Ad tertium dicendum quod aliquid non debet dici finitum, quia sit hoc et non aliud, sed quia terminatur ad aliud vel quia est propter aliud vel quia perficitur ab alio. Et hoc sumitur iuxta triplicem rationem finis, cum finitum dicatur a fine: finis enim terminus est, finis est propter quod unumquodque, et finis est perfectio. Si ergo divinae essentiae non possunt ista convenire — quia non terminatur ad aliud, immo non est aliqua essentia in qua non sit essentialiter, etiam si essent infinitae, immo etiam terminat omnia alia et non e converso; similiter non est propter aliud, immo omnia alia propter ipsam; similiter nec ab alio perficitur, sed perficit alia — constat quod non potest dici finita. Et ratio illa male assumit rationem finiti, sicut etiam probatum est in rationibus quae sunt ad veram partem.
4. Ad quartum dicendum quod sicut in re quae habet ordinem ad formam, nobilitatis est esse formatum, ita in re quae est ad finem, nobilitatis est esse finitum; et quia omnis creatura ordinatur ad finem, ideo in omni creatura nobilitatis est quod sit finita. Similiter in iis quae habent ordinem ad efficiens, nobilitatis est esse effectum, sed in ipso efficiente non est nobilitatis, immo ignobilitatis. Similiter in forma esset ignobilitatis quod esset formata, et similiter in fine quod esset finitus. Et ideo esse effectum, esse formatum, esse finitum, omnia ista sunt nobilitatis in creatura, quia ordinatur ad efficiens, formam et finem; in Deo tamen, qui est efficiens primum et prima forma omnium exemplaris, erunt ista ignobilitatis, et ideo contraria istorum sunt nobilitatis in illo.
5. Ad quintum dicendum quod Deus est causa efficiens, formalis exemplaris et finalis. Secundum ergo duas primas causalitates comparantur creaturae ad Deum tamquam ad illud a quo sunt ut a suo principio; in quantum vero est causa finalis, sunt creaturae ad ipsum. Licet ergo finitum magis ducat in Deum, in quantum est finis, non tamen in quantum est efficiens vel exemplar, immo istis modis magis infinitum ducit in ipsum, scilicet in quantum est efficiens et exemplar. Unde prima materia, quae est infinita in potentia passiva, ducit in potentiam Dei infinitam, non in ratione qua ordinatur ad ipsum ut ad finem, sed in ratione qua ordinatur ad ipsum ut ad efficiens et exemplar; et magis ducit in ipsum hoc modo, quam si esset finita in potentia. Similiter creatura rationalis quae habet potentiam infinitam ad cognoscendum, quia non potest tot intelligere quin plura possit intelligere, per hoc magis ducit in suum efficiens et exemplar quam si esset finita. Similiter infinitas duratione in rationali creatura magis ducit in Deum quantum ad aeternitatem sive durationem quam finitas durationis, quia eius est imago, ista non: "non enim esset imago, simortis termino clauderetur", ut dicit Cassiodorus. Licet ergo finitum aliquo modo magis ducat in Deum quam infinitum, non tamen simpliciter, immo magis e converso secundum alias consi- derationes.
On this page