Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 1, c. 2

I, Pars 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, C. 2

UTRUM SIT PROPRIUM DIVINAE ESSENTIAE QUOD SIT INFINITA.

Postea quaeritur, supposito quod infinitas conveniat Deo, utrum sit proprium divinae essentiae quod sit infinita.

Ad Quod sic: 1. Ioan. 3,34: "Non est ei datus spiritus ad mensuram", et loquitur de gratia Christi; ergo gratia Christi est spiritus non ad mensuram; ergo est infinita; ergo alii quam divinae essentiae convenit esse infinitum, et ita non est ei proprium.

Contra: "a. Omnia creata sunt sub numero, pondere et mensura", Sap. 11,21; ergo omnia creata sunt finita; ergo, si convenit infinitas alicui, hoc est soli Creatori.

Solutio: Ad hoc dicendum quod finitum dicitur multipliciter: scilicet finitum principio et finitum fine, finitum subiecto et finitum virtute. Tot etiam modis dicitur infinitum. Si ergo consideremus finitum et infinitum principio vel fine: sic gratia Christi est finita et non infinita; habet enim terminum a quo est, et hoc est principium, et finem ad quem est. Et hoc modo sola divina essentia est infinita. —— Similiter si accipiamus finitum subiecto: sic adhuc gratia Christi est finita, quia anima Christi est suum subiectum, quae est quaedam res finita. - Si autem accipiamus finitum et infinitum virtute: sic gratia aliquo modo est finita, aliquo modo infinita; finita enim secundum quod dicitur in Christo est gratia singularis personae ; aliquo tamen modo dicitur gratia Christi infinita: nam praeter gratiam, quae est in Christo ut est homo singularis, est in ipso gratia secundum quam est caput et gratia unionis. Dicitur ergo gratia Christi, secundum quod est caput, aliquo modo infinita quantum ad virtutem influendi, quia potest influere in infinitum in membra corporis Ecclesiae. Similiter gratia unionis aliquo modo dicitur infinita, scilicet potestate satisfaciendi, quia non est ponere tot peccata quin pro pluribus posset satisfacere, nec ita magna quin et pro maioribus, si essent, sicut dicit Anselmus: "Putasne tantum bonum, tam amabile, posse sufficere ad solvendum quod debetur pro peccatis totius mundi? Immo plus potest in infinitum". Unde si maius esset peccatum totius mundi in infinitum, sufficeret ad illud solvendum.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur quod datus est ei spiritus non ad mensuram: dicendum quod hoc intelligitur non absolute, sed facta comparatione ad alios homines, quibus "data est gratia secundum mensuram donationis Christi" ; nam, sicut dicitur I Cor. 12, 8: "Aliis datur per Spiritum sermo sapientiae, aliis sermo scientiae secundum eumdem Spiritum" etc. Quia ergo in Christo erat gratia universaliter ad omnia quae dabantur aliis, particulariter dicitur habuisse spiritum "non ad mensuram", quia non habuit ad mensuram aliorum. Unde super illud Ioan. 3, 35: "Omnia dedit in manu eius," Glossa Augustini: "Hominibus dat ad mensuram, Filio non ad mensuram, sed sicut totum ex se ipso toto genuit Filium suum, ita incarnato Filio suo totumsuum Spiritum [dedit] non particulariter, non per subdivisionessed generaliter et universaliter".

PrevBack to TopNext