I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, M. 1, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, Mem. I, C. 3
DE NUMERO MODORUM EXISTENDI DEUM IN REBUS
Ad quod sic: 1. Augustinus: "Deus dicitur esse in mundo ut creator et rector" ; sed ut creator dicitur esse potentialiter, ut rector praesentialiter; ergo solum iis duobus modis est in rebus.
2. Item, Deus essentialiter in rebus est, quia eius essentia non deest alicui creaturae; sed non deesse est esse praesentialiter; ergo idem est Deum esse essentialiter et praesentialiter in rebus.
3. Item, Deus se habet ad res ut "alpha et omega", et isti modi non sunt aliqui praedictorum; ergo aliis modis quam tribus praedictis est Deus in rebus.
4. Item, quaeritur si est in omnibus per voluntatem, sicut aliis modis. —— Et videtur quod non: cum dicat Dominus per Prophetam: "Non est voluntas mea in vobis", Malach. l,10. — Sed contra: Potentia non exit in esse nisi per voluntatem; ergo magis se habet ad res per voluntatem quam per potentiam; ergo si est in omnibus per potentiam, constat quod est in omnibus per voluntatem.
5. Item, in Deo est esse personale et essentiale, et ipsa persona est immensa sicut essentia; ergo est ubique personaliter sicut essentialiter; ergo pluribus modis quam tribus praedictis est in rebus.
Solutio: Dicendum quod isti tres modi generales sunt existendi Deum in creaturis et decurrunt per alios.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo ergo obiectum dicendum quod est loqui de rebus quantum ad esse vel quantum ad fieri. Loquendo de rebus quantum ad fieri: sic in illis est Deus ut creator, et etiam est in illis praedictis tribus modis. Loquendo autem de ipsis prout sunt: sic est in illis ut rector, et in quantum est in ipsis, hoc modo est in ipsis praedictis tribus modis. Unde modi isti non excludunt illos, immo ponunt illos, nec faciunt numerum cum illis.
2. Ad secundum dicendum quod esse praesentialiter est dupliciter: uno modo dicitur praesentialiter esse adesse rei et non deesse; alio modo dicitur esse praesentialiter quasi "prae sensuesse" ', ut scilicet habeat in re esse cognoscibiliter, Sap. 13,5: "A magnitudine speciei et creaturae poterat Creator horum cognoscibiliter videri". Primo modo idem est esse praesentialiter quod essentialiter; secundo modo non. Et sic procedit illa ratio ex parte qua non faciunt differentiam.
3. Ad tertium dicendum quod esse ut "alpha et omega" non dicunt habitudinem secundum quam Deus est in rebus, sed in quantum est extra, ut principium et finis rerum: et ideo non faciunt modum differentem ab illis existendi Deum in creaturis.
4. Ad aliud dicendum quod voluntas in Deo respicit bonum volitum; sed bonum duplex, scilicet naturae et ordinis. Si respicit bonum ordinis: sic non est Deus ubique per voluntatem, quia sic non est in malis, in quibus non est bonitas ordinis. Si respiciat bonum naturae: sic est in omni re per voluntatem; sed tunc idem est dicere Deum esse in creatura per voluntatem et per operationem; et ideo non ponit modum differentem in illis. — Item, voluntas proprie est ad res, non in rebus; et propter hoc non facit quemdam modum essendi Deum in rebus.
5. Ad quintum dicendum quod esse personale duo ponit, scilicet esse secundum tres personas vel esse secundum distinctionem. Primo modo dicitur Deus personaliter in omnibus rebus, sed hoc secundum tres modos praedictos generales, nec illud ponit alium modum existendi ab istis. Si dicatur esse personaliter, id est esse per distinctionem: sic istud non potest facere generalem modum essendi Deum in creaturis, quia modus quo dicitur esse in omnibus rebus est per indistinctionem ; et propter hoc isto modo non habet respectum ad res, et ideo non facit modum existendi alium a praedictis. Et sic patet solutio.