Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, M. 1, c. 4

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, Mem. I, C. 4

DE MODIS ASSIGNANDI DISTINCTIONEM ISTORUM MODORUM

Quarto quaeritur de modis assignandi distinctionem istorum modorum.

I. Primus modus assignandi distinctionem talis est: Deus comparatur ad res ut dans esse rebus, ut regens res et ut cognoscens. In quantum comparatur ad res ut cognoscens, praesentialiter dicitur esse in rebus; in quantum dans esse, potentialiter; in quantum regens, essentialiter.

Sed contra istam distinctionem sic obicitur: In hoc quod Deus cognoscit res, magis dicuntur res esse in ipso quam e converso secundum istum modum assignandi; ergo nullus est modus distinguendi modos istos.

Secundus modus distinguendi est secundum quod dicit Dionysius, quod tribus modis exeunt res a Deo, scilicet per processionem essentialem, vitalem, cognoscibilem. Et iterum: "Quae exeunt per processionem cognoscibilem, exeunt tribus modis, scilicet per processionem sensualem, rationalem et intelligibilem". In quantum exeunt res ab ipso per processionem essentialem, dicitur esse essentialiter; in quantum vero per processionem vitalem, cum vita sit motus perfectus, dicitur esse in rebus potentialiter; in quantum vero res exeunt ab ipso per processionem cognoscibilem, sic facit se praesentem in rebus et sic dicitur esse in rebus praesentialiter.

Sed contra: Si sic esset, ergo Deus in rebus entibus tantum, quae non vivunt nec cognoscunt, non esset illis tribus modis, sed solum uno modo, scilicet essentialiter; quod est falsum, cum in omnibus rebus sit illis tribus modis praedictis; et ita nulla est assignatio ista.

Tertius modus distinguendi talis est: Nos videmus in rebus creatis quod alicubi est res per potentiam, ubi non est per praesentiam vel per essentiam, sicut rex in toto regno. Item, alicubi est res per praesentiam, ubi non est per potentiam, sicut rex extra regnum suum. Item, alicubi est per essentiam, ubi non est per potentiam. Ut ergo ostendatur in Deo perfectus modus essendi respectu creaturarum, dicitur Deus esse in omnibus rebus istis tribus modis.

Sed contra: Iste modus distinguendi non distinguit praesentiam ab essentia, quia ubicumque est praesentialiter, est essentialiter; ergo secundum istum modum idem est praesentialiter et essentialiter ; quod est inconveniens.

Quartus modus distinguendi est quod haec tria respiciunt essentiam, virtutem et operationem: secundum quae tria est vestigium Trinitatis in creaturis, ut dicatur quod essentialiter est in essentia, potentialiter in virtute, praesentialiter in operatione.

Contra: Constat quod praesentia Dei non abest essentiae rei, nec potentia, similiter nec essentia ; ergo in essentia rei est potentialiter, praesentialiter, essentialiter.

[Solutio]: Quod concedendum est. Et dicendum, sicut prius, quod isti modi respiciunt essentiam, virtutem et operationem Creatoris, quae quamvis in Deo non differant re, differunt tamen in ratione intelligentiae, sicut supra dictum est.

II. Iuxta hoc quaeritur: Cum Deus sit in rebus essentialiter, praesentialiter, potentialiter, utrum e converso creaturae sint in Deo essentialiter, praesentialiter, potentialiter.

Respondeo: Res sunt in Deo praesentialiter, quia in eius cognitione; potentialiter, quia in eo sicut in causa; sed essentialiter non sunt in ipso, quia secundum hoc intelligeretur divina essentia dependere ab essentia creaturae; quod non est verum: causa enim non dependet a causato ut sit, sed e converso. Unde esse creaturae ponit esse causae necessarium ad suum esse, sed non e converso. Unde essentialiter est Deus in rebus, quia eius esse necessarium est ad esse rerum, sed non e converso sunt res in Deo essentialiter, quia essentia rerum non est necessaria Deo ad hoc ut sit.

PrevBack to TopNext