Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, M. 1, c. 5

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, Mem. I, C. 5

UTRUM PRAEDICTIS TRIBUS MODIS EXISTAT DEUS IN REBUS AEQUALITER.

Quinto quaeritur utrum praedictis tribus modis existat Deus in rebus aequaliter sive uniformiter vel non.

Ad quod sic: 1. Augustinus, in libro De praesentia Dei, Ad Dardanum, insinuat duplicem modum existendi Deum in creaturis, scilicet generalem, qui est secundum praedictos modos, et specialem, qui est per inhabitantem gratiam. Unde dicit: "Deus, natura incorporea et immutabiliter una, totus adesse omnibus rebus potest etsingulis totus, quamvis illi, in quibus habitat, habeant eum pro suae capacitatis diversitate, alii amplius, alii minus". Si ergo isti modi referuntur ad modum generalem, ergo secundum illos est aequaliter in omnibus rebus.

2. Item, esse non recipit magis et minus ; ergo si in rebus est, quantum ad esse secundum istos modos non est magis et minus.

3. Item, Philosophus, in libro De causis: "Causa prima est in omnibus rebus secundum dispositionem unam". Ergo nec plus nec minus.

Contra: a. Augustinus, in libro De natura boni, distinguens modum, speciem et ordinem, dicit: "Ubi haec magna sunt, magnum bonum est, et ubi maiora, maius bonum est, et ubi nulla, nullum bonum est" ; sed secundum ista participatur divina bonitas; ergo magis et minus participatur; ergo secundum magis et minus participatur in creaturis secundum illos modos.

b. Item, quaedam res magis conservantur a Deo, quaedam minus, sicut res incorruptibiles magis conservantur quam corruptibiles; ergo magis est in quibusdam rebus praesentialiter quam in aliis, cum in rebus dicatur esse praesentialiter quantum ad conservationem.

Solutio: Dicendum quod contingit loqui de divina essentia dupliciter: in se, et sic semper se habet aequaliter et secundum dispositionem unam; vel secundum quod participari dicitur a creaturis, et sic non dicitur se habere secundum dispositionem unam, sed secundum magis et minus. Nam creaturae quaedam sunt in participatione essentiae; quaedam in participatione essentiae et vitae; quaedam in participatione essentiae et vitae et cognitionis. Sed haec inaequalitas non est ex parte ipsius, sed ex parte creaturarum participantium ipsam.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum obiectum dicendum quod differt dicere divina essentia est in rebus et divina essentia habetur: quia non possum dicere quod habeatur, nisi ubi est per inhabitantem gratiam, quia gratia habitus est per quam efficitur anima deiformis; quod autem est deiforme dicitur habere divinam formam et sic per consequens Deum. Et propter hoc secundum istos modos generales non habetur a rebus, sed secundum ipsos est in rebus et ab ipsis participatur. Licet ergo secundum istos modos non habeatur secundum magis et minus, tamen secundum ipsos participatur plus vel minus.

2. Ad secundum dicendum quod est esse duplex, scilicet esse naturae et esse ordinis. Primum ergo esse non recipit magis et minus, sed secundum: et a parte illius esse participatur divina bonitas a creaturis secundum magis et minus.

3. Et per hoc solvitur tertia ratio. Et ratione huius dicit Hugo: "Quantum ad esse semper est uniformis, tamen quantum ad esse in aliis et in aliis, magis et minus".

PrevBack to TopNext