Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, M. 2, Praeambulum

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, Mem. II, Praeambula

Postquam inquisitum est de generali modo existendi Deum in creaturis, inquirendum est consequenter de modo speciali existendi Deum in creaturis, qui est per inhabitantem gratiam. Circa quod inquiruntur ista:

. 1. Primo, quid est esse per gratiam, an ponat aliquid in creatura;

2. secundo, in quibus: utrum scilicet in sacramentis sit per inhabitantem gratiam;

3. utrum in carne ante infusionem animae possit esse per inhabitantem gratiam;

4. utrum in homine ante nativitatem possit esse per gratiam inhabitantem;

5. utrum sit in parvulis per gratiam inhabitantem ;

6. utrum possit dici inhabitare vel esse in homine per gratiam gratis datam.

PrevBack to TopNext