Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, M. 1, c. 2

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, Mem. I, C. 2

QUID SIT AETERNITAS SECUNDUM REM.

Deinde quaeritur de aeternitate, quid sit secundum rem.

Ad quod sic: a. "Quidquid est in Deo est Deus" ; sed aeternitas est in Deo; ergo est Deus.

b. Item, Anselmus: "Aeternitas huiusrei est, quae nihil aliud est quam ipsa, immutabilis ens et sine partibus".

c. Item, si aeternitas non est Deus et est ab aeterno, erunt ergo diversa ab aeterno.

Contra: 1. Augustinus, in libro 83 Quaestionum, 23 quaestione: "Anima fit aeterna aeternitatis participatione: nonita aeternus Deus, sed quia ipsius aeternitatis est auctor". Si ergo semper differunt in substantia auctor et eius effectus, non erit igitur Deus aeternitas, cum sit auctor aeternitatis.

2. Item, Philosophus, in libro De causis: "Omne quod est: aut est ante aeternitatem", ut Deus, "aut cum aeternitate", ut angelus et anima, "aut post aeternitatem", ut tempus et temporalia. Si ergo Deus est ante aeternitatem et nihil est ante se, non erit aeternitas Deus.

Respondeo: Aeternitas dicitur proprie diuturnitas sine principio et sine fine et sine mutabilitate: et secundum hoc convenit aeternitas soli divinae naturae. Sic cum dicitur aeternitas, significatur divina essentia ut diuturnitas immensa, quemadmodum cum dicitur incircumscriptibilitas, significatur ut extensio immensa. Item aeternitas dicitur communiter duratio non habens finem: et secundum hoc nomen aeternitatis extenditur ad creaturas perpetuas.

[Ad obiecta]: 1-2. Et in hoc sensu intelliguntur auctoritates Augustini et Philosophi, secundum quod dicit B. Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Absolute ingenita", id est sine principio, "et vere perpetua dicuntur aeterna" sicut divina. Item2: "Incorrupta et immortaliadicuntur aeterna", ut cum dicitur: "Et elevamini portae aeternales", et similia.

PrevBack to TopNext