I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, M. 1, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, Mem. I, C. 3
QUID SIT AETERNITAS SECUNDUM DEFINITIONEM
Ad quod: a. Boethius, in fine De consolatione: "Aeternitas est interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio". Hanc definitionem exponit Boethius sic: "Quidquid vivit in tempore, idpraesens a praeteritis in futura procedit: nihil enim est in tempore constitutum quod totum vitae suae spatium possit amplecti, sed crastinum quidemnondum apprehendit, hesternum vero iam perdidit. Quod igitur interminabilis vitae plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet, cui nec futuri aliquid absit nec aliquid praeteriti fluxerit, id aeternum iure perhibetur".
Sed obicitur contra singulas partes: 1. Primo, quia videtur haec definitio convenire perpetuitati, quae est in animabus et angelis beatis: eorum enim perpetuitas est "interminabilis vitae" interminabilis "possessio tota simul".
2. Item, cum aeternitas sit diuturnitas durationis, duratio autem respicit esse: ergo magis debet dici interminabilis esse possessio quam "interminabilis vitae".
3. Item, cum totum dicat constitutum ex partibus, qualiter dicitur "tota" ? cum aeternitas non habeat partes.
4. Item, qualiter dicitur ibi "simul" ? cum simul dicat pluralitatem differentium secundum substantiam.
5. Item, qualiter dicitur "possessio" ? cum possessio ponat prius et posterius, quasi sessio post, in aeternitate autem nullo modo accipitur prius et posterius. — Praeterea, videtur repugnare ei quod est "simul".
Respondeo: 7. Definitio ista Boethii convenit aeternitati increatae et, sicut quibusdam visum est, tanguntur tres conditiones quae sunt inseparabiles ab aeternitate increata, quae sunt: interminabilitas, invariabilitas, simplicitas. Est enim quiddam quod est terminabile et ex parte ante et ex parte post, ut generabilia et corruptibilia: ad quorum differentiam dicitur aeternitas "interminabilis vitae possessio". —— Item, sunt interminabilia ex parte post, sicut perpetua, et tamen sunt mutabilia seu variabilia: ad quorum differentiam additur "tota simul" ; nihil enim variabile est totum simul, immo quiddam habet actu, quiddam nondum habet. —— Item, quoddam est esse et interminabile et invariabile, sed tamen compositum, sicut est esse angelicum, quod habet compositionem, sicut dicit Boethius, ex eo quod est et quo est: ad cuius differentiam additur "perfecta" ; illud enim summe perfectum est, cui non est possibilis aliqua additio et ubi non est aliqua pars possibilis respectu totius: et simplicitate ista solus Deus perfectus est, quia quidquid est in eo ipse est. Per primum ergo separatur esse aeternitatis ab omni corruptibili; per secundum ab omni variabili; per tertium ab omni composito, sive sit compositum ex materia et forma sive ex eo quod est et quo est sive ex differentiis.
1. Ad primum quod videtur convenire perpetuitati angelorum iam patet responsio, quia etsi possit dici "interminabilis vitae possessio tota simul", non tamen "perfecta", ut dictum est. — Praeterea, cum hoc quod dico interminabile dicatur per abnegationem termini —- est autem terminus initialis et finalis -— interminabilitas simpliciter dicetur per abnegationem utriusque termini, scilicet principii et finis: et hoc modo "interminabilis vitae possessio" convenit soli aeternitati, et non perpetuitati angelorum, quamvis eis conveniat interminabilitas secundum quod est abnegatio termini finalis tantum.
2. Ad secundum quod obicit quod male ponitur "interminabilis vitae", sed magis [debet dici] interminabilis esse: respondendum quod vita hic dicitur communissime, extenso nomine pro actualitate existendi ; secundum quem modum dicit Augustinus, Contra Maximinum: "Solus Deus habere immortalitatem dicitur. In omni enim mutabili natura nonnulla mors est ipsa mutatio, quiafacit aliquid in ea non esse, quod priuserat". In hoc sensu accipit Boethius ; unde de expositione definitionis loquens, de serie motus rerum mutabilium dicit sic: "Factum estut motus temporalium eundo continuaret vitam, cuius plenitudinem complectinon valuit permanendo".
3. Ad tertium dicendum quod totum dicitur secundum positionem constitutum ex partibus: et hoc modo non accipitur totum ; alio modo totum dicitur per abnegationem diminutionis, ut totum dicat non-diminutum vel cui nihil est extra: et hoc modo accipitur totum.
4. Ad quartum dicendum simili modo quod simul aliquando dicitur per positionem, et tunc dicit convenientiam aliquorum secundum situm vel locum vel tempus: et hoc modo non accipitur hic simul ; aliquando vero dicitur per privationem successionis: et hoc modo accipitur ad distinctionem aeternitatis a tempore et temporali; unde per hoc quod dicitur "simul" ostenditur quod non sit ibi successio.
5. Ad quintum est responsio quod, quantum ad nominis interpretationem, possessio dicitur quasi post sessio et habet intentionem prioris et posterioris; quantum vero ad naturam rei, possessio dicitur rei quae habetur ad libitum: unde per hoc ponitur intellectus beatitudinis vel felicitatis in aeternitate divina.
6. Ad aliud dici potest quod ini ratione aeternitatis aggregantur eae differentiae hac ratione: in quibusdam enim rebus est terminabilitas simpliciter: ad quarum differentiam ponitur "interminabilis". —- In quibusdam vero est interminabilitas essentiae, sed non vitae, ut in corporibus caelestibus: ad quorum differentiam additur "vitae". — Item, in quibusdam est interminabilitas vitae, sed tamen cum miseria et infelicitate, ut in daemonibus et damnatis: ad quorum differentiam additur "possessio", in cuius intellectu est iucunditas felicitatis. -— Item, in quibusdam est interminabilis vitae possessio, sed tamen non tota, ut in hominibus beatis ante iudicium, quorum est beatitudo secundum partem animae, non corporis: ad quorum differentiam dicitur totum. — Item, in quibusdam est "interminabilis vitae possessio tota", ut in angelis beatis ante iudicium, quia secundum totam sui substantiam habent felicem et interminabilem vitam, sed tamen non "simul", cum aliqua sit in eis successio revelationum et gaudiorum. —- Item, in quibusdam est "interminabilis vitae possessio et tota simul", sed tamen non "perfecta", eo modo quo nos dicimus perfectum nullo indigens, secundum quem modum est in angelis et in hominibus beatis post iudicium: ad quorum differentiam additur in definitione aeternitatis perfectum nullo indigens ad suum beatum esse.
On this page