I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, M. 1, c. 4
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, Mem. I, C. 4
QUALITER PROBETUR DE DIVINA ESSENTIA AETERNITAS.
Arguit autem hoc modo a. Richardus de S. Victore: "Nihil omnino potest esse a semetipso quod non sit ab aeterno : quidquid enim ex tempore essecoepit, fuitquando non fuit; sed quamdiu nihil fuit, omnino nihil habuit et omninonihil potuit; nec sibi ergonec alteri esse dedit". Relinquitur igitur quod, sicut supra dictum est, quod si aliquid est non ex tempore, quod sit aeternum.
b. Item, omne quod non est aeternum habet esse post non esse, et omne tale exivit de non esse in esse; cum ergo nullum increatum habeat esse post non esse, quia sequeretur quod haberet esse per alium per quem educeretur in esse: relinquitur ergo quod omne quod non est aeternum est creatum; a destructione ergo consequentis, omne increatum est aeternum.
Sed obicitur 1. de ratione consequentiae qua arguit Richardus: "Si aliquid esta semetipso, non ab alio, est ab aeterno". Ad privationem ergo principii, posito ente aliquo tali, sequitur aeternitas; cum ergo de intentione aeternitatis sit non solum privatio principii substantialis, sed etiam privatio finis, quare non sequitur: aliquid est non habens finem, ergo est aeternum, sicut aliquid est non habens principium, ergo est aeternum ?
2. Item, quaedam sunt quae non habent principium nec finem, sicut Deus; quaedam quae habent principium et finem, ut temporalia; quaedam quae habent principium et non finem, ut perpetua, ut substantiae spirituales. Videtur ergo ad complementum universi quod sit quarta differentia: eorum quae habent finem, sed non principium.
Respondeo: 1. Ad primum, quoniam omne quod non habet principium, nihil habet de non esse in suo esse admixtum; et quia nihil habet de non esse in suo esse admixtum, non est vertibile in non esse et ideo non potest habere finem; et ideo sequitur: si non habet principium, quod non habet finem, et ita quod est aeternum. Ratio igitur consequentiae necessaria est: "si aliquid est a semetipso, quod est ab aeterno". Ex parte autem alia, cum omne quod habet principium differens in substantia, habeat esse post non esse, vertibile est in non esse et convenit ei non fuisse; et ideo non poterit esse aeternum, quamvis statuatur immutabile ad non esse ex voluntate Creatoris.
2. Ad secundum dicendum quod quarta differentia, scilicet non habere principium, sed habere finem, est impossibilis, quia aut poneretur creatum aut non creatum. Si ponitur creatum: iam est habens principium et ideo non est acternum. Si ponitur non creatum: iam, sicut patet ex dictis, cum nihil habeat admixtum de non esse, ergo erit aeternum. Nullo ergo modo poterit poni illa quarta differentia.
On this page