Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, M. 2, c. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, Mem. II, C. 1

DE IMMENSITATE AETERNITATIS

Consequenter quaeritur de immensitate aeternitatis. Quaeritur ergo an aliquid possit intelligi commensurabile aeternitati.

Ad quod sic obicitur: 1. Omnis pars aliquotiens sumpta reddit totum; sed "tempus est pars aeternitatis", sicut dicit Tullius ; ergo tempus aliquotiens sumptum erit aequale aeternitati.

2. Item, quae non habent finem, sicut perpetua, non exceduntur in duratione a parte post ab aeternitate; ergo ex parte post sunt aequalia aeternitati.

3. Item, Augustinus, XI Confessionum: "Praesens tempus, si semper esset praesens, iam non esset tempus, sed aeternitas" ; sed praesens tempus potest intelligi semper esse praesens; ergo potest intelligi esse aeternitas; ergo multo magis aequale aeternitati.

4. Item, Anselmus, in Proslogian, loquens ad Dominum dicit: "Tu imples et complecteris omnia; tu es ante et ultra omnia. Et quidem ante omnia es, quia antequam fierent, tu es. Ultra vero omnia quomodo es? qualiter enim es ultra omnia quae finem non habebunt" ?

Contra: a. Richardus, in libro De Trinitate: "Constat quod qui aeternitatem habet immensitatem utique non habere nonvalet". "Immensum vero dicitur quod nulla mensura comprehenditur; immensum vero diciturquod nulli mensurae aequale vel mensurabile invenitur". Si ergo impossibile est aliquid aequari immensitati, impossibile erit aequari aeternitati.

Respondeo: Dicendum quod nihil est aequabile aeternitati divinae.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod dicitur primo: "tempus est pars aeternitatis": dicendum quod per similitudinem dictum est. Non enim dicitur "pars aeternitatis" eo quod integretur aeternitas ex tempore sicut sua parte, sed istud dicitur ratione durationis aeternitatis excedentis tempus. Pars enim et totum dupliciter comparantur: uno modo est comparatio substantialis, quia totum componitur ex partibus: et hoc modo non est tempus pars aeternitatis; alio modo est comparatio habitudinalis, secundum quod excedit omne totum suam partem: hac igitur similitudine dicitur tempus "pars aeternitatis", quia exceditur ab aeternitate, quia ante tempus est aeternitas et cum tempore et post tempus.

2. Ad secundum respondet Anselmus, in Proslogion, assignans tres rationes quare perpetua non possunt aequari aeternitati etiam ex parte post. Quarum prima est, quia "perpetua sine Deo nullatenusesse possunt; Deus autem nullo modo minus est si illa redeant in nihilum: et sic quodam modo est ultra illa". — Secunda ratio est, quia "illa possunt cogitari habere finem, Deus vero nequaquam: et hoc modo perpetua habent finem quodam modo, Deus autem nullo modo; et certe quod nullo modo habet finem, ultra illud est quod aliquo modo finitur". —— Tertia ratio est, quia "aeternitas Dei et perpetuorum tota Deo praesens est, cum illa nondum habeant de sua aeternitate quod venturum est, sicut iam non habent quod praeteritum est: et sic Deus est ultra perpetua, cum semper ipsis et sibi sit praesens, seu cum illud semper sit ei praesens ad quod illa nondum pervenerunt".

3. Ad tertium dicendum, cum ponitur per impossibile praesens semper esse praesens, iam ponitur extra rationem temporis, cuius esse est in successione et fluxu praesentis ac de praeterito in futurum; et ideo non sequitur quod si praesens possit intelligi esse aeternitas, quod propter hoc tempus. Immo, posito adhuc quod tempus, secundum quod videtur posuisse Aristoteles, non habuisset initium nec finem, adhuc tamen non esset coaeternum Deo, sicut ostendit Boethius, in libro De consolatione "Vitae immobilis praesentariumstatum, id est aeternitatem, infinitus ille temporalium rerum motus imitatur, cumque eum effingere atque aequare non possit, ex immobilitate deficit in motum, ex simplicitate praesentiae decrescit in infinitamfuturi ac praeteriti quantitatem; et cum totam pariter vitae suae plenitudinem tempusnequeat possidere, hoc ipso quod aliquo modo nunquam desinit esse illud quod explere atque exprimere non potest, aliquatenus videtur aemulari, scilicet aeternitatem, alligans se ad qualemcumque praesentiam illius exigui momenti; et quoniam manere non potuit, in infinitum temporis iter arripuit".

Per hoc ergo patet responsio ad omnia obiecta.

PrevBack to TopNext