Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, M. 2, c. 2

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, Mem. II, C. 2

DE INVARIABILITATE AETERNITATIS

Postea quaeritur de invariabilitate aeternitatis.

Ad quod sic arguitur: a. Anselmus, in Monologion: "Summam substantiam constat sine principio et sine fine esse nechabere praeteritum aut futurum nec temporale hoc labile praesens quo nos utimur, quoniam aetas sive aeternitas eius nihil aliud est quam ipsa immutabilitas, et sine partibus est". Sic ergo aeternitas est invariabilis.

b. Item, in eodem: "Sicut summa essentia semper sibi omni modoest eadem substantialiter, ita nunquam est a se diversa ullo modo vel accidentaliter". De summa ergo incommutabili natura nihil potest dici unde mutabilis possit intelligi; non ergo potest poni in aeternitate variabilitas, quia per hoc sequeretur quod in esse divinae essentiae poneretur mutabilitas.

Contra: 1. Anselmus, in Proslogion, loquens ad Deum, sic obicit: "Si per aeternitatem tuam, Deus, fuisti et es et eris, et esse non est fuisse vel futurum esse": ergo in tua aeternitate est variatio et diversitas praesentis, praeteriti et futuri.

2. Item, si responderetur, sicut ipse respondet ibidem, quod "de aeternitate Dei nihil praeterit ut iam non sit, nec aliquid futurum est quasi nondum sit: non ergo fuit heri aut erit cras, sed heri et hodie et cras est; immo nec heri nec hodie nec cras est, sed simpliciter est extra omne tempus" — contra: Si divina essentia nunquam fuit heri aut erit cras, ergo quaecumque enuntiantur de divina essentia praeterite vel future, falso enuntiantur; ergo ista Deus fuit vel haec Deus erit simili ratione et haec erit falsa Deus est, cum, sicut ipse dicit, in Monologion, "summa substantia non habet hoc temporale labile praesens quo nos utimur".

3. Item, arguit Anselmus, in Monologion, sic: "Nullo modo creatrix essentia aut aetas aut aeternitas eius recipit praeteritum vel futurum; praesens enim quomodo non habet, si vere est? sed fuitsignificat praeteritum, et eritfuturum; nunquam ergo illa fuit vel erit".

Respondeo, secundum Anselmum, in Monologion: "Quamvis de localibus sivetemporalibus naturis una sit prolatio propter loquendi consuetudinem, diversus tamen est intellectus propter rerum dissimilitudinem. In illis namque duo quaedam eadem prolatio significat", scilicet cum dicuntur res esse in loco vel tempore: unus intellectus est "quia et praesentia sunt locis et temporibus, in quibus esse dicuntur" ; alius est "quia continentur ab ipsis. In summa vero essentia unum tantum percipitur, scilicet quia praesens est, non quia continetur. Unde si usus loquendi admitteret, convenientius videretur esse cum loco et temporequam in loco et tempore".

Ad illud ergo quod non fuisse heri vel fore cras: intelligitur non fuisse in praeterito contentive, vel fore in futuro contentive, vel esse in tempore contentive, sicut temporalia. Et in hoc sensu intelligit Anselmus, in Proslogion: "Nihil aliud est heri et hodieet cras quam in tempore: tu autem non es in loco vel tempore, sed omnia sunt in te; nihil enim continet te, sed tu contines omnia".

Cum vero dicitur fuisse vel fore vel esse, intelligitur praesentia eius omni praeterito, omni futuro, omni praesenti. Unde Augustinus, Super Ioannem: "Cum de sempiterna re proprie dicatur est, secundum nos proprie dicitur fuitet erit: fuit, quia nunquam defuit; erit, quia nunquam deerit; est, quia semper est". De eo ergo dicuntur verba cuiuslibet temporis, quia nunquam defuit vel deest vel deerit.

PrevBack to TopNext