Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, M. 2, c. 3

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, Mem. II, C. 3

DE UNITATE AETERNITATIS.

Deinde quaeritur de unitate sive simplicitate aeternitatis.

Ad quod arguit a. Anselmus, in Proslogion, sic: "Quidquid partibus est iunctum non est omnino unum, sed quodam modo plura, et diversum a se ipso, et vel actu vel intellectu potest dissolvi: quae aliena sunt a te, quo nihil melius cogitari potest. Nullae ergo partes sunt in te, Domine, nec es plura, sed sic unum et idem tibi ipsi ut in nullo tibi ipsisis dissimilis; immo tu es unitas, nullo intellectu divisibilis. Quoniam ergo tu es tua aeternitas, nunquam aeternitas est pars tua aut est pars aeternitatis tuae". Ex hoc ergo aperte relinquitur quod nullo modo potest intelligi nisi unitas in aeternitate et simplicitas. Contra: 1. Dan. 12,3: "Qui ad iustitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates" ; sed hoc nihil esset dictum, nisi aeternitas aliquo modo reciperet multiplicationem.

2. Item, in Psalmo: "Annos aeternos in mente habui". Ex quo videtur quod in aeternitate contingat intelligere partem et partem secundum rationem annorum et dierum.

3. Item, plures dicuntur ideae ab aeterno sive rationes rerum; pluralitas ergo aliqua est ab aeterno, cum dicat Augustinus quod "ideae sunt rationes rerumstabiles, quae divina intelligentia continentur", in 83 Quaestion.

4. Item, cum divina intelligentia non sit aliud quam divina aeternitas, si pluralitas aliqua ponitur in divina intelligentia, scilicet idearum, ergo et pluralitas aliqua ponetur in aeternitate.

5. Item, Mich. 5,2 loquens de generatione Filii: "Egressus eius sicut a principio a diebus aeternitatis." Ergo in aeternitate sunt dies et dies; aeternitas igitur plurificatur. —- Si vero diceretur quod dicantur plures dies propter plures respectus ad creaturas, quemadmodum responderi posset de pluralitate idearum - contra: loquitur de generatione Filii, quae nullum ponit respectum ad creaturam; non ergo dicentur plures dies propter plures respectus ad creaturas, sicut dicuntur plures ideae propter plures respectus rerum quarum sunt ideae.

Respondeo, secundum Anselmum, in Proslogion: "Sicut saeculum temporum continet omnia temporalia, sic tua aeternitas continet ipsa saecula temporum, quae saeculumest propter indivisibilem unitatem, saeculavero propter interminabilem immensitatem". Vult ergo dicere quia sicut saeculum praesens, quod est in serie temporis, continet omnia temporalia, sic ipsa aeternitas divina virtualiter excedit et continet ipsa saecula, quia ante ipsa est et ultra ipsa est et cum ipsis est eo modo quo supra dictum est. Secundum hoc ergo dicendum quod aeternitas est unitas secundum rem nullo modo divisibilis; tamen pluraliter dicitur propter virtutem infinitam continendi omnia durabilia.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicit dicendum quod aeternitates dicitur pluraliter, non quia ipsa aeternitas plurificetur in se, sed propter diversas participationes aeternitatis ex parte creaturae vel propter virtutem continendi multiplicem in effectu, prout dictum est.

2. Et hoc modo patet responsio ad secundum, nam in hac ratione dicuntur anni aeterni.

3. Ad illud vero quod obicit de pluralitate idearum, intelligendum quod dicuntur plures ideae et una, et plures rationes et una ratio. Respiciendo enim ad principale significatum, quod est divina essentia, una est idea et ratio, et una dicitur; respiciendo vero ad connotatum respectum ad creaturam, una est idea et ratio, sed tamen pluraliter dicitur, non quia plura sit vel intelligatur in rectitudine, sed plurium vel ad plura in obliquitate.

4. Ad illud vero quod obicit consequenter quod si pluralitas est in divina intelligentia, et in aeternitate: dicendum quod non sequitur; nam etsi idem sit utrobique significatum, non tamen idem modus significandi est, cum dicitur divina intelligentia, essentia et aeternitas. Cum enim dicitur intelligentia, modus significandi non excludit respectum pluralitatis, sed cum dicitur aeternitas, sicut dicit Anselmus, "nihil aliud est quam eius essentia immutabilis et sine partibus" ; quod repugnat pluralitati diversitatis.

5. Ad ultimum dicendum quod cum dicitur: "Egressus Filii a diebus aeternitatis", per dies aeternitatis supponitur Pater, cui appropriatur aeternitas, quae virtualiter continet plures dies, ut sit sensus: et egreditur ab illo cui appropriatur aeternitas, habens virtutem plurium dierum ; aeternitas enim appropriatur Patri, sicut sapientia Filio, bonitas Spiritui Sancto. - Ad illud quod obicitur quod videtur plurificari aeternitas, quia plures dies: dicendum quod, licet idem sit dies aeternitatis quod aeternitas secundum rem, differt tamen secundum rationem, quia dies secundum suam rationem non dicit totum cui non sit possibilis additio, similiter nec annus ; sed aeternitas dicit totum et perfectum cui non est possibilis additio; et ideo non sequitur: si plures dies vel anni, quod plures aeternitates.

PrevBack to TopNext