I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, M. 2, c. 4
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, Mem. II, C. 4
DE INCOMMUNICABILITATE AETERNITATIS.
Consequenter quaerendum est de incommunicabilitate aeternitatis. Circa quod disputandum est contra ponentes aeternitatem mundi et temporis. Quaeritur ergo an soli divinae essentiae conveniat esse aeternum sive esse sine principio et fine.
Ad quod obicit a. Richardus de S. Victore, in libro De Trinitate: "Immensum dicitur quod nulli mensurae aequale vel comparabile invenitur. Si ergo plures immensos dicimus, erit quilibet eorum cuilibet inaequalis et incomparabilis; unius ergo mensura necessario supergredietur alterius mensuram" ; ex quo sequitur quod "erit unaquaeque qualibet altera maior; quod est impossibile". Ex quo relinquitur quod "impossibile est plures immensos esse". Ex quo ulterius arguit, sumpta propositione nota per se: " Si immensitate carere non potuit qui aeternus est, si non possunt esse plures immensi, nec plures aeterni".
b. Item, Anselmus, in Monologion: "Hoc solo aperte percipitur veramaeternitatem illi soli inesse substantiae, quae sola non facta, sed factrix inventa est, quoniam vera aeternitas principii finisque meta carere intelligitur: quod nulli rerum creatarum convenire, eo ipso quod de nihilo factae sunt, convincitur".
c. Item, omne quod est a principio: aut procedit a Deo in identitate substantiae, et tunc, cum ipsa substantia sit aeterna, res sic procedens erit Deo coaeterna, quemadmodum Filius procedit a Patre in identitate substantiae et Spiritus Sanctus a Filio et Patre; aut procedit a principio Deo in diversitate substantiae, quemadmodum mundus a Deo. Primo modo quod procedit est Deus; secundo modo non, sed aliud in substantia a Deo. Hoc ergo quod sic est a Deo: aut est a Deo de nihilo aut de aliquo. Si est a Deo de nihilo: ergo habet esse post non esse et ita necessario habet initium suae durationis. Si vero est a Deo de aliquo: aut igitur de aliquo quod est Deus, aut de aliquo quod non est Deus. Non de aliquo quod est Deus, quia non procedit in identitate substantiae, sed diversitate; ergo de aliquo quod non est Deus; sed quidquid non est Deus est creatum a Deo, sicut principio; erit ergo iterum quaerere sicut prius: aut de aliquo aut de nihilo, et sic aut erit procedere in infinitum, quod non capit intellectus, aut erit concedere quod quidquid primo procedit a Deo in diversitate substantiae est a Deo de nihilo, et per consequens quod habet initium suae durationis et non est aeternum. Soli ergo Deo et rei, quae est in identitate substantiae cum Deo, convenit aeternitas.
d. Item, impossibile est effectum aequari suae causae, a qua differt in substantia; sed si mundus poneretur aeternus, poneretur aequari creatura Creatori, qui est eius causa differens in substantia, et hoc quantum ad extensionem durationis ; relinquitur ergo quod impossibile est ponere creaturam aeternam.
Contra: 1. Aliquid procedit a Deo ab aeterno quod est consubstantiale illi et aeternum, sicut Filius et Spiritus Sanctus a Patre; item, aliquid procedit ex tempore quod est diversum in substantia et non est aeternum. Si ergo haec duo extrema sunt in universo et in ordine universi nihil est incompletum, oportebit ponere medium, videlicet unum quod procedat ab aeterno consubstantiale, quod non sit aeternum. Vel si dicatur quod huiusmodi non potuit esse, saltem erit quartum membrum, videlicet quod procedit ab aeterno differens in substantia ab aeterno; sed tale non est nisi mundus; ergo mundus vel aliqua creatura de mundo procedit ab aeterno; et ita alii quam Deo convenit aeternitas.
2. Si dicatur quod hoc non potest esse quod aliquid procedat a Deo ab aeterno, non consubstantiale illi, quod sit aeternum - contra: quam cito pes est in pulvere, relinquitur vestigium pedis in pulvere, ut dicit Augustinus, X De civitate Dei ; et si ab aeterno esset pes in pulvere, videtur tunc quod ab aeterno esset vestigium pedis. Ponamus ergo quod mundus archetypus sit sicut pes: tunc mundus sensibilis est eius vestigium; ergo cum ad illum pedem nihil requiratur ad modum pulveris, cum eius actio nullo extrinseco indigeat, videtur quod si est ab aeterno, quod eius vestigium sit ab aeterno, quemadmodum vestigium pedis materialis esset ab aeterno, ipso pede existente ab aeterno, si nullo pulvere indigeret ad vestigium faciendum.
3. Item, in Deo est summa potentia, summa voluntas, summa scientia; ergo si haec tria sufficientia sunt ad producendum quemlibet effectum respectu cuius sunt: si in Deo fuerunt ab aeterno respectu mundi faciendi, videtur quod debuit mundus esse ab aeterno. Non enim potest dici quod non ab aeterno potuerit, neque quod ab aeterno non sciverit: hoc enim esset inconveniens. —— Sed dicetur fortasse quod non ab aeterno voluit - sed contra: si non ab aeterno voluit et postmodum voluit, ergo incepit velle et factus est de nolente volens; ergo erit mutatio in eius voluntate, sicut obicit Augustinus, in libro Confessionum.
4. Item, non est influentia activa sine passiva; aut ergo summa bonitas semper influit aut non. Si non semper, sed aliquando influxit: ergo et aliquando innovatio ibi facta est; unde et Philosophus dixit, in isto casu, scilicet si non semper influxit, necesse est quod in eo mutetur voluntas vel renovetur appetitus. Oportet ergo ponere quod continue influat; ergo per propositionem illam oportet quod fuerit aliquid recipiens influentiam illam; sed non fuit nisi mundus vel creatura aliqua; ergo oportet aliquam creaturam fuisse ab aeterno.
5. Item, divina bonitas manifestativa fuit sui in summo ab aeterno: hoc enim est de natura boni ut manifestet se, et boni summi ut summe se manifestet, et iterum summi boni et aeterni ut summe se ab aeterno manifestet. Si ergo multitudo creaturarum facit ad eius bonitatis manitestationem, videtur quod debuit esse multitudo creaturarum ab aeterno.
6. Item, Anselmus, in Monologion: "Intelligere Dei est suum dicere" ; sed suum dicere est facere creaturas: "dixit enim et facta sunt", sicut dicit Augustinus, in libro Confessionum ; ergo suum intelligere est facere creaturas; sed ab aeterno intelligit; ergo ab aeterno facit creaturas.
7. Item, nihil est sua mutatio. Ponatur ergo quod aliqua creatura educatur in esse: ipsa non est sua mutatio. Dicatur ergo creatura A, mutatio eius B. Tunc quaeritur de B: B est et creatura est, non enim est ab aeterno; ergo non est sua mutatio per quam exivit in esse. Dicatur illa C: similiter quaero de illa; et ita videtur quod contingat abire in infinitum. Non enim potest ibi assignari reflexio, ut dicatur quod etsi idem non sit mutatio sui ipsius, tamen unum est mutatio alterius et e converso.
8. Item, creatio-actio non fuit ab aeterno; sed omne aeternum fuit ab aeterno ; ergo creatio-actio non est aeternum; ergo non est Deus. — Contra: Creatio-actio et creatio-passio sunt correlativa; sed correlativa non sunt in eodem; ergo si creatio-passio est in creatura, creatio-actio non erit in creatura; sed est in creatura vel in Deo; ergo in Deo et idem est quod Deus. Item, creatio-actio actio est nonnisi Dei; sed actio Dei et in Deo est et idem quod Deus; ergo creatio-actio et in Deo est et idem quod Deus.
9. Sunt etiam rationes philosophorum quibus probatur creaturas esse ab aeterno. Quarum unam ponit Augustinus, in XII De civitate Dei, ita dicens: Arguunt philosophi quod "bonitas Dei nunquam vacua fuisse credenda est, ut sic inciperet operari quasi poenituerit eum prioris vacationis; et ideo necesse est, inquiunt, eadem semper repeti".
10. Item, luci temporali aliquid est contemporaneum quod non est idem cum illa; ergo similiter luci aeternae erit aliquid coaeternum quod non erit idem cum illa, aut quare non?
11. Item, Augustinus, XI Confessionum: "Si exortum est aliquid in Dei substantia quod prius non erat, non veraciter dicitur aeterna iila substantia. Si autem voluntas Dei sempiterna erat ut esset creatura, cur non sempiterna est creaturax" ?
12. Item, obiciunt philosophi, sumentes rationem ex natura motus. Nam motus caeli aut est aeternus aut non. Si non: fuit ergo factus; fuit ergo possibilis moveri et postea motus; ergo fuit eductio de potentia in actum; sed huiusmodi eductio est motus; fuit ergo motus ante illum motum. De illo alio similiter potest quaeri utrum fuit aeternus aut factus, et sic aut erit abire in infinitum aut stabitur alicubi ad unum motum qui sit aeternus; sed qua ratione potest stari in alio, et in motu caeli; ex quo videtur quod motus caeli sit aeternus.
13. Item, est alia ratio ex parte materiae generabilium et corruptibilium. Aut enim ipsa est ingenerabilis et incorruptibilis aut generabilis et corruptibilis. Si fuit generata: ergo ex materia praeiacente sive praecedente; ergo fuit materia ante illam. Similiter potest quaeri de illa; aut ergo erit ire in infinitum aut erit ponere aliquam materiam ingenerabilem; sed sicut potest poni alia, sic et prima; sic ergo illa semper est.
14. Item, alia ratio est ex parte motivi. Oportet enim dicere quod semper fuit, et ita, "si idem, ad idem similiter se habens, semper natum est idem facere", semper fuit motus circa materiam, et ita semper mundus.
15. Item, a parte temporis sic obicitur: aut tempus aliquando incepit aut non. Si non incepit: ergo est aeternum. Si incepit: ergo cum non esset prius, aliquando incepit; istud aliquando et illud incepit rationem temporis dicunt; ergo si tempus, quod incepit, nondum erat, fuit ergo tempus ante tempus; non ergo fuit cogitare quando non fuit tempus nec similiter quando desinat; est ergo aeternum; et si tempus, et motus; et si motus, et res inferiores.
16. Item, a parte motoris obicitur sic: motor est infinitae potentiae et simplicis et invariabilis essentiae et voluntatis; talis autem potentiae infinitus est actus; ergo erit actus illius infinitus. Detur ergo quod aliquando moverit: non semper movit aut movebit; tunc si motor voluntarius, qui prius non movebat, postmodum movit, indiguit aliquo expergefaciente vel prius habuit aliquod impedimentum vel prohibens vel retardans: videtur quod in Deo sit aliquod istorum ponere vel quod motus sit aeternus.
Respondeo: Mundum esse ab aeterno, sive sine principio, est impossibile, quia esse aeternum, sive esse sine principio durationis, repugnat et creaturae et intentioni creaturae, sive eius quod est esse a Deo in diversitate substantiae. In intentione enim creaturae, in quantum huiusmodi, est esse ab alio de nihilo: et sic de intentione creaturae est habere esse post non esse et ita habere principium suae durationis. Similiter in intentione eius quod est esse a Deo in diversitate substantiae, sicut supra probabatur, intelligitur esse a Deo de nihilo et ita habere principium suae durationis. Cum ergo constet mundum et creata esse creaturas vel entia a Deo in diversitate substantiae, impossibile erit mundum et creata esse aeterna vel non habere principium suae durationis. Est igitur hic ordo rerum: est enim aliquid quod procedit ab alio in identitate substantiae et est coaeternum illi, sed non eiusdem personalitatis: sicut Filius vel Spiritus Sanctus est coaeternus Patri; et est aliquid quod procedit non consubstantiale et non est eiusdem personalitatis cum illo a quo procedit nec est coaeternum illi: talis est omnis creatura respectu Dei. Prima ergo processio facit unam distinctionem tantum, scilicet in personalitate; secunda vero duplicem, scilicet in personalitate et duratione.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicitur respondendum: cum aeternitas dicatur essentialiter de aeternis, necesse est ut quod procedit ab aeterno, consubstantiale illi, sit aeternum, quia quod essentiale est dicitur de iis quorum est eadem essentia; aeternitas autem essentialiter dicitur, et ideo de utroque diceretur. Propter hoc non potest poni membrum illud praedictae divisionis, quod aliquid sit procedens ab aeterno consubstantiale, non aeternum. Similiter aliud membrum non potest poni, scilicet quod aliquid procedat ab aeterno differens in substantia et aeternum ; si enim differens est in substantia a Creatore, oportet ut sit creatura, et ita quod habeat esse post non esse et principium suae durationis.
2. Ad secundum quod obicitur de pede et vestigio in pulvere: dicendum quod non est simile comparatione mundi archetypi et sensibilis secundum ordinem prioritatis. Cum enim dicat Augustinus, XII Confessionum, quod aliquid dicitur prius alio quatuor modis -— primo modo dicitur prius "origine, ut sonus cantu" ; secundo modo dicitur prius "tempore, ut flos prior fructu" ; tertio modo dignitate, "ut fructus flore" ; quarto modo prius "aeternitate sive immensitate, ut Deus ante omnia" —- pes autem in pulvere sola origine vel natura praecedit vestigium, et ideo nihil prohibet illa esse simul duratione. Mundus autem archetypus praecedit mundum sensibilem et natura sive origine et aeternitate, hoc est durationis immensitate: et ideo impossibile est mundum sensibilem coaequari mundo archetypo in duratione, quia immenso nihil comparabile aut aequale invenitur 2. Unde Augustinus, in XI De civitate Dei: "Illud temporis spatium, quod ab aliquo initio progreditur et aliquo termino coercetur, magnitudine quacumque tendatur, comparatum illi quod initium non habet, nescio utrum pro minimo aut pro nullo reputandum est".
3. Ad tertium respondendum quod potentia, scientia et voluntas faciendi mundum fuerunt in Deo ab aeterno, secundum Augustinum, in libro Confessionum ; tamen, quamvis in eo esset ab aeterno voluntas ut mundus fieret, non tamen erat voluntas ut fieret ab aeterno, sed tunc quando factus est. Non ergo mutata fuit eius voluntas, quia semper fuit ut fieret quando factus est.
4. Ad quartum dicendum quod sicut in sole est influentia lucis, scilicet intrinseca qua dicitur semper lucere, etiam si nihil esset quod reciperet lucem a sole; et est influentia extrinseca qua dicitur sol illuminare, cum scilicet ponitur aliquod receptivum lucis a sole — de influentia intrinseca si poneretur nunc esse in sole et aliquando non fuisse, poneretur mutatio aliqua facta in sole, sicut si diceretur: sol lucet et prius non lucebat, ergo mutatus est ; de influentia vero extrinseca non sequitur mutatio in sole, unde non sequitur: sol illuminat et prius non illuminabat, ergo mutatus est — similiter ex parte divinae bonitatis est influentia bonitatis intrinseca in emanatione aeterna Filii a Patre et Spiritus Sancti a Patre et Filio, ad quam, si poneretur nunc esse et prius non fuisse, sequeretur mutatio ex parte bonitatis sive voluntatis divinae; et est influentia extrinseca, ut in emanatione creaturarum a Creatore, quae sunt in diversitate substantiae, et ad hanc influentiam, si ponatur non fuisse et postea esse, non sequitur mutatio ex parte bonitatis. -— Quod vero dicit Philosophus quod necesse est quod mutetur in eo voluntas vel renovetur appetitus: dicendum quod locutus est de Deo ad modum hominis, et ideo deceptus est. Voluntas enim hominis si facit aliquid quod prius non fecit, facit hoc ex mutatione voluntatis; Deus vero si facit aliquid quod prius non fecit, nulla est in eo seu in voluntate eius mutatio, cum voluntas eius nullo modo moveatur ab extra nec dependeat.
5. Ad quintum dicendum quod manifestatio bonitatis divinae in summo potest esse dupliciter: quoad magnitudinem potentiae aut quoad multiplicationem. Quoad magnitudinem manifestavit se summa bonitas in generatione Filii a Patre et processione Spiritus Sancti ab utroque ab aeterno. Nulla autem maior potest cogitari potentia quam ut ex Patre generetur Filius per omnia aequalis et consubstantialis. Quantum vero ad multiplicationem potentiae ostendendae in creaturis multis, non potuit esse manifestatio ab aeterno; et causa supra dicta est: quia creatura non potuit esse ab aeterno.
Si autem iuxta hoc quaereret aliquis: propter quid divina bonitas non manifestavit suam potentiam per multitudinem creaturarum faciendo omnes simul et secundum speciem et secundum numerum? ad hoc assignatur duplex causa. Una est ex parte defectus materiae creaturarum, quae non potest simul Sustinere impressiones agentium, qui non possunt agere nisi successive. Unde, in Apocryphis Esdrae, interrogavit Esdras: "Non poteras facere eos qui facti sunt et qui sunt et qui futuri sunt, in unum, ut citius iudicium tuum ostenderes? Et respondit ad me et dixit: non potest festinare creatura super Creatorem, nec sustinere saeculum, qui in eo creati sunt": et nomine saeculi appellatur variatio quae est materiae. — Alia vero causa assignatur ratione defectus creaturae ex parte agentis potentiae: potentia enim divinae bonitatis non solum ostenditur in numero et multitudine creaturarum, sed faciendo illas potentes ad operandum et ad producendum alias ex se; si autem fecisset omnes creaturas simul, esset manifestatio potentiae quoad numerum factorum, sed non quoad potentiam factorum, qua potest una creatura in aliam producendam: creatura autem non potest statim facere quod facit, sed successive; Deus autem in instanti facit quod facit.
6. Ad sextum dicendum quod divinum dicere est aeternum sicut et intelligere: et dicere Dei est facere. Facere vero dicitur duobus modis, sicut factio sive actio: est enim actio qua agens, agit et est actio qua agens efficit. Primo modo divina actio est eadem quod sua virtus et sua essentia, et divinum agere idem est quod esse sive intelligere. Secundo modo sua actio est suus effectus, et suum agere est suum effici: et hoc modo actio non est aeterna nec facere aeternum. Exemplum huius est in sole: facere eius est lucere et illuminare, et unum coaevum soli, aliud non. Et nota ad hoc auctoritatem Augustini, XI Confessionum: "Verbo tuo coaeterno simul et sempiternedicis omnia quae dicis, et fitquidquid dicis ut fiat; nec aliter quam dicendo facis, nec tamen simul et sempiterna sunt omnia quae dicendo facis. Sed quomodo id eloquar nescio, nisi quod omne, quod esse incipit et esse desinit, tunc esse incipit et tuncdesinit, quando debuisse incipere vel desinere in aeterna ratione cognoscitur, ubi nec incipit aliquid nec desinit. Ipsum est Verbum tuum, quod est principium, quiaalloquitur nobis".
7. Ad septimum respondetur quod quaedam sunt absoluti esse, sicut entia per se: et haec sunt terminus creationis, quae est prima mutatio; de istis universaliter verum est quod nullum tale est sua mutatio. Quaedam vero sunt quae non sunt esse absoluti, et haec sunt entia in aliis seu cum aliis: et haec non sunt per se terminus creationis; et sicut primis convenit creari, ita et istis concreari. -— Item, haec quae concreata sunt, adhuc sunt dupliciter: sunt enim quaedam quae concreantur, quae insunt rei et permanent cum illa, ut albedo, si concreetur cum cycno, et risus homini: et de istis adhuc verum est quod non sunt suae mutationes. Quaedam vero sunt concreata quantum ad fieri ipsius rei, non quantum ad factum esse, sicut mutationes rerum: et haec non insunt rei iam factae nec permanent cum ipsa, quia non concreantur ut inentes et permanentes cum re, sed ut transeuntes, ut per ipsas educatur res in esse solum. Si ergo tale concreatum dicatur aliquid, tunc non est verum quod nihil est sua mutatio: mutationis enim non est mutatio maxime primae, per quam educatur, sed ipsa educitur.
8. Ad octavum dicendum quod creatio vel creare duo dicit: unum sicut principaliter significatum, et hoc est divina actio; et aliud sicut connotatum, et hoc est fieri aliquid ex nihilo: creare enim est facere aliquid ex nihilo. Quantum ergo ad principale significatum, quod est divinum agere sive divina actio, quae non est aliud quam divinum esse vel essentia, eo modo quo supra dictum est, significatur aeternum; quantum vero ad connotatum, quod est creatum, designatur temporaneum. Non ergo sequitur: creatio sive creare est divina actio, ergo est aeterna, quia per hoc quod dico creare ponitur et divina actio et creatura de nihilo; et ideo si diceretur aeterna, diceretur non solum aeternitas actionis divinae, sed etiam creaturae: quod non potest esse.
9. Ad nonum respondet Augustinus, XII De civitate Dei, dicens: Non intelligunt philosophi Deum animo aliter affici cum vacat quam cum operatur, quia nec affici dicendus est; voluit etiam Deus in hoc ostendere quod rebus non eguerit, "sed gratuita bonitate condiderit, cum sine illis in aeternitate non in minori beatitudine permansit". Ad obiectum ipsorum patet solutio ex dictis.
10. Ad decimum dicendum quod non est simile de luce creata et increata: lux enim creata finita est nec habet immensitatem durationis; et ideo non est inconveniens si habeat contemporaneum et coaequatum sibi in duratione, in substantia differens; sed lux increata infinita est quantum ad omnia et ideo habet immensitatem durationis, et ideo impossibile est aliquid ei esse coaequale in duratione quod sit differens in substantia, sive coaeternum.
11. Ad undecimum dicendum quod voluntatem Dei sempiternam: ad hoc quod creatura sit vel fiat, cum ordinate est a Deo esse vel fieri, facit immutabilitas divinae essentialitatis; creaturam vero esse sempiternam necessario prohibet natura causabilitatis, sicut praeostensum est.
12. Ad duodecimum dicendum quod respicientes philosophi ad causas inferiores motus caeli, dixerunt motum caeli non habere principium nec finem suae durationis. Ex parte enim motoris, qui similiter se habens est semper nec magis se habet quod ab ipso sit motus nunc quam prius, istud posuerunt. Similiter ex parte mobilis, quod est corpus uniforme, non magis se habens ad motum nunc quam prius; cum enim sit corpus sphaericum non habens contrarium, semper est ordinatum in motum circularem. Similiter ex parte materiae, quae est indeficiens et subiectum generationis et corruptionis, posuerunt motum et mundum perpetuum: quia eodem modo semper se habente motore et mobili, quod est caelum, erit semper eodem modo se habens motus; et eodem modo se habente motu caeli, qui est causa generationis et corruptionis, et eodem modo se habente materia subiecta semper, erit semper generatio et corruptio, et ita mundus. Secundum causas ergo inferiores erat positio philosophorum de aeternitate motus et mundi. -— Secundum vero causas superiores patet cuilibet recte consideranti initium temporis et motus et mundi, secundum quod mundus dicitur fluxus rerum secundum mutationem et generationem et corruptionem. Causae autem superiores sunt divina potentia, divina sapientia, divina bonitas. Ex parte divinae potentiae patet mundi exordium et materiae; nam divina potentia est summa et ideo non indiget materia subiecta ad operandum aliquid: est igitur operans de nihilo, quia est tota causa sui operis, ut non requiratur aliqua possibilitas ex parte subiectae materiae; ideo mutatio prima circa operationem divinam non habet ante se mutationem aliam. — Ideo ad illud quod quaerit: mundus est factus vel aeternus? dico quod factus est. Et quod ulterius arguit: igitur prius possibile fuit moveri: si tu dicis possibile materiae, falsum est, quia motus primus factus est non per motum qui fit circa subiectam materiam, sed per creationem, quae est mutatio de nihilo; si vero tu dicis possibile potentia agentis: hoc modo potest concedi possibile moveri, sed eductio huius possibilitatis in actum non est per aliam mutationem, sicut supra dictum est.
13. Similiter per hoc patet solutio ad tertiumdecimum quod dicit quod materia est ingenerabilis. Si enim generatio dicat actionem ex praeiacenti materia: hoc modo verum est, et sic est generatio mutatio naturalis. Si vero generatio dicat solum idem quod tactio, sive ex materia sive non: hoc modo materia non est ingenerabilis, quia est facta, quamvis non per mutationem naturalem, sed per mutationem ante naturam, quae est creatio.
14. Ad quartumdecimum quod obicit quod motivum et mobile se habent eodem modo: dicendum quod respiciendo motivum primum, quod est divina dispositio sive voluntas divinae sapientiae disponentis et ordinantis ipsum motum caeli, non tenet illa propositio: "idem similiter se habens natum est semperfacere idem". Non enim plena est illa propositio in causa voluntaria, et maxime in illa quae nullo modo alligatur vel dependet ab opere vel numeratur cum opere, sicut est divina; immo, cum secundum idem ordinetur motus ad terminum, qui est multiplicatio hominum secundum numerum divinae praeordinationis, multiplicato numero ratione motivi primi, debet cessare motus et generatio. — Item, respiciendo mobile non secundum se, sed secundum ordinem quem habet ad finem motus, qui scilicet est numerus electorum seu multiplicatio hominum, ut dictum est, ex parte ipsius mobilis, in quantum huiusmodi sic considerati, est ratio desitionis motus. Et hoc habetur in Apocryphis Esdrae, ubi quaerit Esdras ab angelo: "Usquequo spero sic, et quando veniet fructus areae mercedis nostrae? Et respondit Uriel archangelus: quando impletus fuerit numerus seminum in vobis, quoniam in statera ponderavit saeculum et mensura numeravit tempora; et non commovebit nec excitabit, donec impleatur mensura praedicta". Et tangit illud quod habetur Iob 14,12: "Donec atteratur caelum, homo non resurget". — Patet igitur quod respiciendo ad causas superiores dispositionis divinae, sapientiae et voluntatis, quod cessare debet motus; similiter respiciendo ad causam superiorem, quae est bonitas, quae secundum iustitiam non frustrabitur quin reddat unicuique secundum meritum: quod esse non posset, nisi cessaret generatio et esset futura resurrectio; ad quod consequitur cessatio motus et per consequens cessatio temporis.
15. Ad quintumdecimum dicendum quod tempus incepit et tempus deficiet. Sed dico quod non incepit in tempore, sed in nunc, quod est tantum principium ipsius; similiter desinet in nunc, quod tantum est finis ipsius, sicut nunc, quod est continuans, in quo salvatur essentia temporis, est sicut finis praeteriti et initium futuri. Ex hoc ergo non sequitur quod sit tempus ante tempus vel tempus post tempus, sed solum nunc.
16. Ad ultimum dicendum quod non est ratio consimilis in motore increato et creato. In motore enim creato voluntario, cum movet quod prius non movebat, advenit expergefaciens. Et ratio est, quia voluntarius motor creatus, ut homo, finem habet suae motionis et actionis extra se, et ideo excitatur ab extrinseco; Deus vero nunquam habet finem extra se, sed intra, Prov. 16,4: "Omnia propter semetipsum operatus est Dominus". — Item, in motore naturali, sicut in corporibus inferioribus, quia non sunt possibilia totaliter ad suum motum complendum, accidit prohibens; in Deo autem nulla est impotentia et ideo non potest esse impedimentum prohibens suum actum. — Item, in motore naturali, sicut in corporibus superioribus, quae sunt potentia entia ad suum motum complendum quantum est de se, accidit retardatio ex coniunctione alicuius dispositionis contrariae, sicut in sole et luna, etsi non prohibeatur; divinae autem actioni nulla dispositio est contraria nec aliquid aliud. In motore ergo primo non est excitans, sicut in homine, nec potest cadere impedimentum prohibens, sicut in corpore inferiori, nec impedimentum retardans, sicut in corpore caelesti. -— Si ergo quaeritur: quare non movit aeternaliter? ad hoc est responsio: quia non est defectus ex parte ipsius, sed ex parte creaturae, quae non est susceptibilis immensitatis durationis ex parte ante, sicut dictum est.
On this page