I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, M. 3, Praeambulum
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, Mem. III, Praeambula
Consequenter quaeritur de comparatione aeternitatis
ad aevum. Ad quod intelligendum
inquirenda sunt haec de aevo:
Prima quaestio est de eius essentia ;
secunda de eius unitate;
tertia de eius simplicitate;
quarta de comparatione eius ad tempus.
Ex iis omnibus erit manifesta comparatio eius ad aeternitatem.