Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, M. 3, c. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, Mem. III, C. 1

DE ESSENTIA AEVI

Quantum ad primum obicitur sic: 1. Omnis duratio, sive sit esse creati sive increati, reducitur ad aliquod nunc vel praesens. Si ergo non est ponere nisi nunc durationis temporalis et durationis aeternae, ergo non erit nisi duplex duratio: aeterna et temporalis; ergo non est nisi aut duratio quae est tempus, aut duratio quae est aeternitas; aevum igitur non est aliqua duratio separata a tempore et aeternitate. -— Quod autem nunc non sit nisi duplex, patet per Boethium, in libro De Trinitate, ubi dicit: "Nostrum nunc, quasicurrens tempus, facit sempiternitatem; divinum nuncpermanens aeternitatem".

2. Item, Augustinus, XI Canfessionum: "Praesens, si semper est praesens, iam non est tempus, sed aeternitas" ; sed praesens in esse perpetuorum semper est praesens; ergo est aeternitas; si ergo ponitur mensura esse perpetui, in quantum huiusmodi, aevum non erit aliud quam aeternitas.

3. Item, quasi ex opposito obicitur: diversitas materiae non diversificat rationem formae, maxime in formis accidentalibus; unde dicit Philosophus quod eodem denario mensurantur decem homines et decem equi, non tamen sunt eadem decem. Similiter eadem mensura durationis mensurabitur temporale et aeternum; licet non sit idem temporale et aeternum, tamen una erit mensura, quae proportionabitur cuilibet mensuratorum secundum quod ei conveniet. Erit igitur quod nos dicimus aevum non separata duratio secundum speciem a tempore.

4. Item, si aevum est separata duratio ab aeternitate et tempore, quaeritur utrum sit substantia vel accidens. Non potest poni substantia: quia, cum aevum ponatur duratio creaturae perpetuae, si esset substantia, non esset nisi substantia cuius est mensura, et ita esset in perpetuis substantiis creatis idem a essentia et sua duratio; quod nullo modo est, nisi in sola increata essentia: ipsa enim increata substantia est sua duratio et sua aeternitas; quod nullo modo contingit in aliis. — Item, si ponatur accidens, non ponetur nisi quantitas cuius proprium est mensurare: aut ergo ponetur continua aut discreta. Non ponetur discreta: quia sic esset in divisione, ut numerus et oratio. Si vero ponatur continua: aut ergo ponetur permanens aut successiva. Si permanens: ergo esset aut linea aut superficies aut corpus; quod nullo modo potest poni. Ponetur ergo quantitas continua successiva: ergo erit tempus. Quocumque ergo modo dicatur aevum, non ponetur separata duratio ab aeternitate et tempore.

5. Item, Eccli. 43,6: "Luna ostensio temporis et signum aevi". Et exponit Rabanus quod ludaei intelligebant tempora penes cursum lunae. Secundum hoc ergo luna est ostensio temporis, id est differentiarum et partium temporis, et etiam signum aevi, id est durationis totius temporis, quae per aevum poterit mensurari.

Contra: a. Eccli. 1,1: "Omnis sapientia a Domino Deo est et cum illa fuit semper et est ante aevum". Igitur cuius duratio est aeternitas, praecedit aevum; ergo est duratio sequens aeternitatatem; ergo alia ab aeternitate.

b. Item, Boethius: "Tempus ab aevo ire iubes" ; sed quod exit ab aliquo non est idem illi; ergo aevum est duratio differens a tempore.

c. Item, Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Proprietas aevi est antiquum, inalteratum, secundum totum esse mensurans; tempus vero est quod est in generatione et corruptione aliter se habens".

d. Item, Augustinus, in 83 Quaestion: "In hoc distat tempus ab aevo, quia istud stabile, illud autem mutabile". Ergo non est idem tempori.

e. Item, est esse sine principio et sine fine, non incipiens a non esse nec vertibile in non esse, ut aeternum; et est esse cum principio et fine, incipiens a non esse et vertibile in non esse, ut temporale; et est esse habens principium et incipiens a non esse, sed non habens finem nec est vertibile in non esse, ut perpetuum. Si ergo durationes differunt secundum differentem extensionem esse, cum triplex sit extensio esse, ut dictum est, seu quasi extensio sive protensio, erunt tres durationes; ergo cum duratio primi sit aeternitas, duratio secundi tempus, duratio tertii erit aevum.

Solutio: Quod concedendum est. Notandum autem quod nomen aevi dicitur multipliciter. Aliquando enim aevum accipitur pro omni duratione quae non est tempus, secundum quod dicit Dionysius: "Proprietas aevi antiquum" etc. Aliquando vero pro tota duratione temporis, secundum quod dicit Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Aliquando totam durationem temporis, quaeapud nos est, aevum appellat" ; et hoc modo accipitur Eccli. 43,6: "Luna ostensio temporis et signum aevi". Aliquando vero pro antiquitate temporis; unde Dionysius: "Saepe antiquissima aevi cognominationefingunt". Aliquando pro magna parte temporis: ab Adam usque ad Noe, unum aevum. Aliquando vero pro periodo sive duratione rei alicuius, secundum quod tota vita alicuius hominis appellatur suum aevum. Aliquando vero accipitur secundum proprium modum, secundum quod aevum est duratio rei habentis esse post non esse, sed non vertibilis in non esse, ut in perpetuis.

[Ad obiecta]: ]. Ad primum ergo dicendum quod Boethius non negavit nunc aevi, sed stabilitatem nunc sive praesentis aeternitatis declaravit per comparationem ad nunc temporis, quod nobis magis manifestum est. Triplex tamen est nunc. Est enim nunc, quod non incepit esse et quod immutabiliter manet in esse: et est nunc aeternitatis; et nunc, quod incipit esse, sed non mutatur nec fluit in esse: et tale est nunc aevi, et dicitur hic fluxus successionis variabilis et non continuationis esse sive durationis; et est nunc quod incipit esse et mutatur et fluit in esse: et tale est nunc temporis. Praesens enim aeternitatis semper fuit et est et erit; uno modo ens praesens perpetui non semper fuit, sed semper et est et erit; uno modo ens praesens temporis mutatur et fluit a futuro in praesens, a praesenti in praeteritum.

2. Ad secundum dicendum quod semper uno modo accipitur pro toto tempore, alio modo pro tota aeternitate, quae non habet totalitatem partibilitatis, sed perfectionis. Intelligitur ergo semper, cum dicitur "praesens, si semper est praesens" etc., de totalitate aeternitatis in duratione quae non incipit nec desinit, si accipiatur aeternitas proprie, et non de totalitate temporis: praesens enim perpetui praesens est toti tempori.

3. Ad tertium dicendum quod quantitas est duobus modis, sicut dicit B. Augustinus, in libro De quantitate animae: est enim quantum virtute, quantum dimensione. Dicendum ergo quod aevum accidens est rei aeviternae, id est perpetuae, et reducetur ad genus quantitatis secundum quod extenditur quantitas ad extensionem virtualem; secundum vero quod coarctatur intentio quantitatis ad quantitatem dimensionis, procedebat obiectio.

4. Ad quartum dicendum quod est accidens proprium et est accidens commune. Accidens proprium, ut risibile homini, quod per se et omni inest et soli, diversificatur secundum differentiam speciei subiecti. Accidens vero commune, ut albedo et numerus homini, non diversificatur secundum speciem, sed solum secundum numerum. Ex accidentibus autem propriis est aevum aeviternis et tempus temporalibus; et ideo differunt specie tempus et aevum.

PrevBack to TopNext