Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, M. 3, c. 2

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, Mem. III, C. 2

DE UNITATE AEVI.

Consequenter quaeritur de unitate aevi.

Et obicitur: 1. Primo, cum nos videamus in aeviternis quod quaedam prius recipiunt perpetuitatem, quaedam consequenter — ut angeli qui a principio receperunt esse perpetuum, consequenter autem rationales animae — et in ipsis etiam consequitur inchoatio esse unius ad esse alterius, non erit aliquo modo una perpetuitas omnium aeviternorum nec similis protensio durationis, cum una excedat aliam ex parte ante.

2. Item, perpetua, ut animae, angeli et materia, habent omnino absolutum modum essendi et non dependent ab invicem; ergo habent omnino disparatam durationem; sed duratio cuiuslibet est aevum; est igitur aevum disparatum et diversum, non unum.

3. Item, tempus primo est mensura motus primi mobilis et per hoc est tempus mensura una omnium inferiorum; unde si aeque principaliter et primo, et non per aliquod unum prius vel causam, esset tempus mensura omnium temporalium, non posset esse iam unum tempus. Si ergo ex Parte aevi non est aliquod aeviternum sustinens primo aevum, quod aeviternum sit causa omnium aliorum, immo aevum est aeque primo mensura omnium aeviternorum, non per aliquod: videtur quod quot sunt aeviterna, tot debeant esse aeva, ut ita dicatur.

4. Item, in Apocryphis Esdrae: "Maiestas et potestas aevorum est apud te, Domine".

5. Item, Dionysius: "Ipse est aevum aevorum" ; loquitur de Deo.

Contra: a. Maior est unitas ex parte esse perfectioris. Si ergo esse perpetuum est perfectius temporali, maior erit unitas ex parte esse perpetui quam temporalis; ergo duratio mensurans esse perpetuum magis erit una quam quae mensurat esse temporale; ergo aevum est magis unum tempore. Cum ergo "tempus sit unum omnium temporalium", ut dicit Anselmus, in libro De veritate: "Dicitur tempus huius rei et illius, cum unum et idemsit tempus omnium quae in eodem tempore simul sunt, et si non esset haec res vel illa, non minus esset idem tempus". Ergo multo magis erit unum aevum.

b. Item, Eccli. 1,1: "Omnis sapientia a Domino Deo est et cum illo fuit semper et est ante aevum". — Item, 42,19: "Respexit Dominus in signum aevi". In omnibus iis auctoritatibus nominatur in singulari, non in plurali, et tamen nominatur per totam durationem suam; ex quo videtur quod non habeat pluralitatem.

c. item, ratione potest ostendi sic: Si plura ponuntur aeva, aut ergo unum iterum ponetur praecessisse aliud aut sequi aut simul esse cum illo. Non praecessit aliud: quia ante hoc non fuit nisi aeternitas; item post hoc non erit aliud: quia illud quod modo est, nunquam deficiet; si ergo plura sunt, aliud erit simul cum isto. Cum ergo in quantitatibus non habentibus positionem, quod potest mensurare una, potest mensurare reliqua eiusdem generis, ut explanabitur intra: et ideo non possunt plures partes temporis esse simul, quia semper altera superflueret; et similiter videtur quod non possunt esse plura aeva simul, quoniam semper alterum superflueret.

Ad solutionem huius quaestionis nota primo opinionem quorumdam quod, sicut dicit Boethius, in libro De consolatione: "Sic se habet fatum ad providentiam divinam, ut tempus ad aeternitatem" ; "providentia vero est ratio divina quae cuncta disponit, fatum vero inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam providentia suis quaequenectit ordinibus". Quamvis autem dicantur plura fata, quia quaelibet res per providentiam habet assignatum ordinem, hoc non est nisi quia fatum est huius rei et illius; fatum autem est unum, quia, sicut dicit Boethius, in eodem: "Ordo quidamcuncta complectitur, ut si quis ab assignato ordine recesserit, in alium ordinem relabatur". Ab unitate ergo huius ordinis cuncta complectentis erit fatum unum, non ab unitate illorum quorum est fatum. Si ergo simili modo se habet tempus ad aeternitatem, erit tempus unum, non ab unitate temporalium, quae mensurantur tempore, sicut patet ex praedicta sententia Anselmi, in libro De veritate, sed ab unitate causae, quae est influentia seu virtus durationis ab aeternitate, secundum quod res sunt in participatione aeternitatis; simili modo unitas aevi, in quo est primo et principaliter influentia virtutis durationis ab aeternitate. Et secundum hanc rationem B. Dionysius, in libro De divinis nominibus, dicit: "Oportet divinumtamquam aevum et tamquam tempus hymnire", id est laudare, "ut omnis temporis et aevi causam".

[Ad obiecta]: 1. Secundum hoc respondendum ad primum et dicendum unum esse aevum aeviternorum, sicut unum tempus omnium temporalium, quemadmodum dicit Anselmus: "Tempus unum et idem est omnium eorum quae in eodem tempore simul sunt; et sinon esset haec res vel illa, nihilominus est tempus unum". Ita dicendum unum et idem aevum omnium quae in aevo sunt; et licet haec anima vel illa incipiat esse in aevo post illam, nihilominus aevum, quod ingrediuntur, unum est ab unitate unius influentiae virtutis durationis sine fine ab aeternitate, quae una est, quamvis differentia sint receptiva ipsius influentiae. Quemadmodum una est influentia lucis a sole et tamen differentia receptiva influentiae lucis et receptio multiplicatur, non infusio vel influentia: sic receptio virtutis durationis sine fine, quae est perpetuitas, potest multiplicari, cum recipitur ab angelo et ab anima, et non simul: non tamen ipsa perpetuitas, sicut nec ipsa influentia, multiplicatur.

2. Ad secundum dicendum sine praeiudicio quod quamvis duratio materiae, animae et angeli et aliorum aeviternorum habeat disparationem, non dependentiam ab invicem secundum causalitatem, dico tamen quod proportionaliter se habent secundum virtutem durationis, ut dictum est, in quantum sunt in participatione divinae aeternitatis. Quamvis enim secundum actum durationis, nec esse angeli nec esse animae nec esse materiae se excedant, ut nec esse angeli esse animae nec esse animae esse materiae, virtute tamen durationis et continuationis esse nihil prohibebit esse animae excedere esse materiae et esse angeli esse animae, ita quod, posito quod relinquerentur propriae naturae et essent vertibilia in non esse, citius deficeret materia quae in essendo est ignobilior anima et forsitan anima angelo per naturam. Et sic, quamvis non excedant se secundum actum durationis nec dependeant ab invicem secundum rationem causalitatis, nihil videtur prohibere quin dependeant et ordinentur secundum virtutem durationis et quin virtus durationis nobilior possit se habere virtualiter ut mensura durationis ignobilioris, etsi non ut causa: ut secundum ordinem virtutis durationis ascendendo ad aeternitatem, a virtute minori ad maiorem, perveniatur ad unam aeternitati proximam, in qua primo appareat unitas aevi, quemadmodum in motu caeli apparet unitas temporis secundum praesentem statum. Hoc autem cogitur, quoniam sicut dicit B. Dionysius: "Omnia exeunta primo secundum ordinem" ; item, propter hoc quod dicit B. Augustinus: "Omnia sunt inaequalia, ad hoc inaequalia ut essent omnia". Erit ergo ponere gradum in virtute durationis in aeviternis, sicut in temporalibus ponitur secundum actum durationis. Hoc tamen absque praeiudicio melioris sententiae dictum est.

3-5. Ad reliqua obiecta patet solutio ex praedictis. Nam plura aeva dicuntur materialiter sicut plura tempora, non formaliter, sive quia plura sunt in aevo vel plura in tempore, dicuntur plura tempora vel aeva, cum tamen aevum et tempus unum; vel dicuntur plura aeva in alia significatione quam in propria.

Aliter potest dici quod sunt plura aeva, scilicet secundum pluralitatem aeviternorum, nec habent unitatem essentiae nec ab hac unitate unum dicitur aevum. Potest tamen dici unum ab unitate conformitatis, quia omnia aeva, distincta secundum distinctionem aeviternorum, conformitatem habent in imitatione aeternitatis et temporis: aeternitatis, quantum ad infinitatem ex parte finis et carentiam prioris et posterioris; temporis, quantum ad habere principium. Nec oportet quod aevum omnium aeviternorum sit unum sicut unum tempus omnium temporalium: aeviterna enim omnia immediate exeunt a primo; propter quod non intercipitur aliquod medium a quo dependeant secundum essentiam vel actum: sicut omnia temporalia, quantum ad esse et operationem, in quantum huiusmodi, dependent a primo motu; propter quod et eorum motuum est regula tempus unum, scilicet illud quod est numerus primi motus.

Si autem obicitur quod dicit Philosophus quod si essent plures caeli, nihilominus esset tempus unum, similiter etsi sint plura aeviterna, nihilominus erit aevum unum: potest dici quod, ut ponunt in Philosophia Naturali edocti, proprium subiectum et primum motus est ma.teria prima, quae est subiectum totius transmutationis, cuius mensura propria est tempus. Secundum etiam horum opinionem non est ponere tempus esse in primo caelo mobili ut in subiecto, sed in prima materia; iuxta quorum positionem non est inconveniens ponere tempus unum ab unitate motus et subiecti materiae primae, etsi sint plures caeli. Iuxta positionem eorum qui dicunt tempus esse in primo caelo mobili sicut in subiecto, dicendum quod, si essent plures caeli, non esset unum tempus per essentiam, posset tamen esse unum per conformitatem sive indifferentiam participationis aevi et aeternitatis. Quotquot enim essent motus huiusmodi, eorum mensurae consimiliter et conformiter se haberent ad aevum et aeternitatem.

Ad hoc quod primo obicitur dicendum quod aevum, quantum ad esse proprium quod non numeratur per prius et posterius, maioris est unitatis quam tempus quod numeratur; unde proximius se conformat aeternitati et magis naturam illius participat quam tempus.

PrevBack to TopNext