Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, M. 3, c. 3

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, Mem. III, C. 3

DE SIMPLICITATE AEVI

Quaeritur consequenter de simplicitate aevi. Quaeritur ergo utrum aevum habeat partes vel non.

Ad quod sic obicitur: 1. Omne, quod deficit a differentia aliqua, cadit in conditionem sibi oppositam vel differentiam: sicut si moveri et quiescere sunt conditiones oppositae, quod deficit a quiete cadit in motum. Ergo si simplex et compositum sunt conditiones oppositae, cum a simplicitate aeternitatis deficiat aevum, sicut ostensum est, necesse est cadere in differentiam simplicitati oppositam; sed haec est compositio; ergo oportet aevum habere compositionem.

2. Item, ad idem Anselmus, in Proslogion, quaerit quomodo Deus est ultra aeterna, et appellat aeterna aeviterna, exponens illud "Dominus regnabit in aeternum et ultra" ; unde dicit: "An hoc quoquemodo transis aeterna, quia illorum aeternitas tota tibi praesens est, omniilla nondum habeant de sua aeternitate quod venturum est, sicutiam non habent quod praeteritum est" ? Ex hoc videtur quod in aevo sint partes etiam successivae et prius et posterius.

3. Item, si mensuratum est partibile, et mensura, quia necesse est mensuram et mensuratum esse proportionalia; sed aliquod aeviternum contingit esse partibile; ergo et aevum. — Probatio mediae: Contingit quod angelus contempletur Deum et contemplando magis ac magis accendatur ; si ergo potest ibi esse magis et magis, ergo pars et pars; ergo est divisibile; sed istud est mensurabile ab aevo. Et hoc patet, cum sit actio debita aeviterno, non per relationem ad creaturam; et ideo non mensuratur tempore. — Item, possibile est tempus non esse et huiusmodi actionem esse; ergo non est eius mensura tempus; ergo aevum; et ita aevum erit partibile.

Contra: a. Si habet partes: aut ergo permanentes aut successivas. Si permanentes: ergo duae erunt simul; et si hoc: quidquid mensurat una, et altera. In quantitatibus enim permanentibus plures partes sunt simul, non tamen quod mensurat una, mensurat altera: et hoc est quia sunt quantitates habentes positionem secundum suas partes respectu mensurati; et propter hoc, cum una pars mensurat unam partem, mensurat et alia aliam. Sed partes durationis non sunt habentes positionem; ergo, si sunt plures partes simul, quod mensurat una, et altera ; et si sic, altera superflueret: quod non debet esse. —- Si successivae: ergo, cum partes temporis sint successivae, iam non differret aevum et tempus.

[Solutio]: Ad hoc dicendum quod sicut mensuratum caret fine, sed non principio, et ex se non habet extensionem, sic nec ipsum aevum secundum rem habet extensionem.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur quod "illud quod ab aliqua differentia deficit, cadit in differentiam oppositam": respondeo quod aeternitas increata simplex est omnino, et ideo in ipsa est carentia omnis compositionis. Est enim carens compositione quae est ex pluribus, sicut est integrale; et compositione qua aliquid dicitur componi, sicut accidens subiecto; et compositione qua aliquid potest esse tale ut aliud componatur illi, sicut materiae forma. Quia ergo simplicitas aeternitatis quamlibet istarum compositionum excludit, quocumque modo sit aliquid componibile, deficit a simplicitate aeternitatis et est in differentia opposita ; et ideo non sequitur quod si deficit a simplicitate aeternitatis, quod sit compositum ex pluribus, sed quod sit componibile ex pluribus vel componibile alii vel aliud isti. De aevo autem potest videri quia alteram compositionum habet, ad minus quia est componibile alii quod non est ipsum, scilicet suo aeviterno.

2. Ad secundum dicendum quod in aeviternis est considerare substantiam et actionem. Nomen ergo aevi potest accipi communiter et proprie: "Proprie enim est aevum, secundum B. Dionysium, inalteratum et secundum totum esse mensurans". Et secundum hoc aevum est mensura aeviterni, in quantum habet esse extra motum omnem et mutationem; hoc autem est secundum substantiam et secundum actionem connaturalem substantiae, cuiusmodi actio est in sole lucere et in angelo intelligere. In quantum vero habet esse in mutatione et motu, mensura ipsius est tempus vel aliquid ad modum temporis se habens, secundum quod dicit Philosophus, in libro De causis: "Inter rem cuius substantia est in momento aeternitatis, et rem cuius substantia et actio est in momento temporis, est media: cuius substantia est in momento aeternitatis et operatio in momento temporis". Et tempus dicitur ibi communiter, sicut post patebit. — Communiter vero aevum sive aeternitas creata dicitur complecti metiendo et substantiam quae est extra omnem mutationem, et ipsam actionem quae est rei aeviternae, quae tamen est in mutatione: quia quidquid mensurat superius, mensurat inferius. Secundum hoc, aevum substantiam aeviterni et actionem connaturalem, quae uno modo semper est, mensurat ut mensura propria secundum totum; actionem vero, quae in motu est, secundum totum mensurat ut mensura communis. Quemadmodum aeternitas mensurat divina ut mensura propria et coaequata, aeviterna et temporalia ut mensura communis: similiter aevum invariabilia habentia principium ut mensura propria, variabilia ut mensura communis; et ex hoc non sequitur quod aevum partibile sit. Anselmus autem aeternitati angelorum concreavit operationem, secundum quam aliquid eis advenit, aliquid praeteriit. Quae autem sit mensura propria huius operationis, infra dicetur.

3. Ad tertium dicendum quod actionis angeli, scilicet contemplationis et amoris intensi et remissi, posito quod intenderetur vel remitteretur, non mensura ponetur tempus proprie nec aevum proprie, sed duratio quae est quasi tempus quantum ad aliquid et aevum quantum ad aliquid: quasi tempus, quia ibi est quaedam variatio in modo contemplationis et amoris; quasi aevum, quia in actu contemplationis et amoris non est secundum essentiam variatio, immo angelus semper videt facie ad faciem per contemplationem. Manet ergo in angelo non mutata essentia actus, quamvis varietur circumstantia actus. Et hanc durationem voluerunt quidam appellare saeculum, quod dicitur a sequendo, et, sicut dicit Damascenus, "protenditur cum aeternis velut temporalis motus et spatium".

PrevBack to TopNext