I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, M. 3, c. 4
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, Mem. III, C. 4
DE COMPARATIONE AEVI AD TEMPUS.
Consequenter quaeritur de comparatione aevi ad tempus. Quaeruntur ergo tria: Primum est quomodo se habeant secundum extensionem durationis; secundum, an sit ponere aliquam durationem mediam inter aevum et tempus; tertium de comparatione nunc temporis, aevi et aeternitatis.
Articulus I
Quomodo se habeant aevum et tempus secundum extensionem durationis.
Quantum ad primum obicitur sic: 1. Omnis mutationis est tempus mensura; sed mutatio praecedit aevum, quia aevum per mutationem, quae est creatio, exit in esse; ergo tempus naturaliter praecedit aevum.
2. Item, omne quod coepit, sicut dicit Richardus de S. Victore, "coepit esse ex tempore". Cum ergo aevum coeperit, coepit ex tempore; ergo primum.
3. Item, "simul coepit essetempus et angelus et materia prima" ; sed aevum est duratio angelicae naturae; ergo simul exiit in esse tempus et aevum; ergo aevum non praecedit tempus.
Contra: a. Boethius: "Tempus ab aevo ire iubes" ; sive igitur sit sensus: ab aevo sicut a causa, vel ab aevo, id est post aevum, semper originaliter aevum erit ante tempus.
b. Item, omnis mutatio et motus radicatur in aliquo immobili, ut mutationes generabilium in materia, quae est immobilis, et mutationes caelorum in materia caelorum, quae est immutabilis, et mutationes animarum et angelorum in eorum substantia, quae est immutabilis. Si ergo sic se habet duratio mensurans essentiam materiae vel substantiam caelorum vel animarum vel angelorum ad durationem mensurantem motus et mutationes eorum sicut se habet esse mutationum ad esse substantiarum, quae sunt radix mutationum: si mutationes procedunt a substantiis, ergo substantia praecedit mutationem originaliter; ergo et duratio durationem originaliter; ergo tempus ab aevo, sive tempus mensura mutationis durationum, aevum substantiarum.
c. Item, si tempus dicitur radicari in motu primi mobilis, si motum primi mobilis praecedit substantia mobilis et substantia motoris causaliter, quae mensurantur aevo: ergo aevum praecedit tempus causaliter.
Respondeo: Tempus dicitur communiter et improprie, communiter sed minus proprie, et proprie. Communiter et improprie dicitur tempus unum nunc primo; communiter minus proprie, nunc post nunc ; proprie vero tempus extensio continua secundum praesens a praeterito in futurum. Primo modo tempus non est tempus, sed temporis initium; secundo modo tempus est numerus secundum prius et posterius; tertio modo tempus est continuum secundum continuitatem motus secundum prius et posterius et medium, quod est terminus praeteriti prioris et futuri posterioris. Primo modo secundum improprietatem tempus, immo nunc quod est principium temporis, respicit primam mutationem a non esse in esse, quae est creatio passiva, in qua non ponitur nisi nunc primo esse post non esse; secundo modo respicit mutationem quae est de uno esse in aliud sine continuo; tertio modo respicit mutationem quae determinatur secundum magnitudinem primi mobilis et spatii, secundum quam est motus, quae est de uno in aliud continue et successive. Primus sensus habetur ex Gen. 1,1: "In principio creavit Deus" etc. Glossa: "In principio temporis". Secundus et tertius habentur ab Augustino, in XII De civitate Dei: "Usque adeo angeli omni tempore fuerunt, ut etiam ante omnia tempora facti sint. Si a caelo incepta sunt tempora, et illi iam erant ante caelum; at si tempus non a caelo, sed ante caelum fuit: non in horis et mensibus, diebus et annis, sed in aliquo mutabili motu, cuius aliud prius, aliud posterius, eo quod simul esse non possunt. Si igitur in angelicis motibus tale aliquid iuit, necesse est quod angeli, ex quo facti sunt, temporaliter movebantur; quarecum illis tempus fuit". Et hoc modo dicit, "Super Genesim ad litteram", quod "Deus creaturam Spiritualem movet per tempus".
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicit quod omnis mutationis mensura est tempus, patet distinctio: nam primae mutationis non est mensura tempus, sed nunc. Est enim nunc aevi, quod est stans post non esse; et est nunc temporis, quod est fluens a praeterito in futurum. Dico ergo quod nunc aevi concreatur cum aeviterno in habente esse manens; nunc vero temporis concreatur cum motu. Nec est inconveniens simul esse duo nunc alterius generis: nam sicut nunc aeternitatis continet nunc aevi, sic nunc aevi nunc temporis. Tamen non est concedendum quod nunc, quod est initium temporis, sit mensura creationis aeviterni, sed ipsum nunc aevi; sed nunc aevi cum nunc temporis coepit.
2. Ad secundum dicendum quod coepisse ex tempore duobus modis intelligitur. Uno modo coepisse ex tempore intelligitur coepisse in tempore: et hoc modo non est verum aevum coepisse ex tempore; vel coepisse ex tempore, id est cum tempore: et hoc modo verum est. Unde Augustinus, De civitate Dei: "Mundus non coepit intempore, sed cum tempore". Coepisse autem dicitur tempus cum primo nunc variationis cuiuslibet rei, secundum quod tempus dicitur communiter et minus proprie, ut dictum est.
3. Ad tertium dicendum quod, quamvis ab esse divinae aeternitatis exiverit per creationem simul esse manens immotum, ut est esse aeviternorum, et esse fluens in motu, ut est esse temporalium, ordine tamen naturae hoc est prius isto, et esse motum radicatur in esse manenti, sicut ostendebatur ; et hoc modo "tempus ab aevo ire iubet".
Articulus II
Utrum sit aliqua mensura durationis media inter aevum et tempus.
Ad quod sic: 1. Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Oportet aeterna et temporalia secundum modos agnitos subaudire", et aeterna ibi dicit aeviterna. "Aevi autem proprietatem" dixit "esse sine alteratione et secundum totum metiri; temporisvero quod in alteratione est et alias aliter se habens; media vero entium quae hic quidem aevo, illic tempore participant". Ex quo vult dicere quod inter temporalia et aeterna sint media, quae quantum ad aliquid participant aevo, quantum ad aliquid tempore durationis. Igitur huiusmodi mensura erit media inter aevum et tempus.
2. Item, cum angelus in contemplatione intendatur magis quam prius, similiter et in affectione, variatio aliqua est in contemplatione angeli et affectione; sed constans est quod huiusmodi variationis non est mensura aevum, cum dicat Augustinus, in 83 Quaestion., assignans differentiam temporis et aevi, quod tempus est variabile, aevum vero invariabile. Similiter nec huius durationis mensura potest esse tempus, cum haec variatio, quae est secundum intentionem contemplationis vel amoris, sit ad complementum salutis ipsorum; tempus vero est causa corruptionis per se, generationis autem per accidens. Relinquitur ergo quod mensura huius variationis erit media inter aevum et tempus.
3. Item, contingit angelum in Deo cognoscere aliquid esse quod cito desinit esse, et ita per consequens desinit illud cognoscere. Constans est quod huiusmodi cognitionis mensura non erit aevum, cum esse desinat; nec tempus, cum huiusmodi cognitio nullo modo infra tempus sit, sed supra. Relinquitur ergo quod mensura huiusmodi cognitionis erit media inter aevum et tempus.
4. Item, supposito, secundum sanctos, quod non omnia creata sint simul, sed per successiones sex dierum, constans est quod primo, scilicet cum caelo et terra, coepit aevum, quarta autem die coeperunt moveri corpora caelestia, simul autem cum motu coepit et tempus: constans est quod in diebus antecedentibus aliqua eductio facta est et aliqua variatio in materia. Huius autem variationis non potest poni mensura aevum, tum ratione variabilitatis, tum etiam ratione desitionis; nec tempus, cum adhuc non coepisset. Relinquitur ergo quod huiusmodi variationum et eductionum mensura est media inter aevum et tempus.
5. Item, poena interni habet variabilitatem, quia sicut dicitur Iob 24,19: "Transibunt ab aquis niviumad calorem nimium" ; ex quo relinquitur quod mensura ipsius non erit aevum. Habet etiam perpetuitatem et etiam esse, cessante motu caeli, quem non excedit tempus duratione. Mensura igitur durationis poenarum non erit tempus nec aevum; erit igitur aliqua mensura media.
Contra: a. Inter durationem esse, quod non incipit a non esse nec vertitur in non esse, et durationem esse, quod incipit a non esse et vertitur in non esse, nullo modo potest poni media duratio, nisi duratio esse quod incipit a non esse, sed non vertitur in non esse, vel duratio esse quod non incipit a non esse, sed vertitur in non esse; sed istud quartum nullo modo potest esse, sicut supra ostensum est in Quaestione de incommunicabilitate aeternitatis ; relinquitur ergo quod non ponetur nisi triplex duratio. Si ergo primae durationis mensura est aeternitas, secundae tempus, tertiae aevum, non poterit poni mensura quarta media inter aevum et tempus.
b- Item, Philosophus, in libro De causis: "Inter rem, cuius substantia et operatio est in momento aeternitatis, et rem, cuius substantia et operatio est in momento temporis, est media: cuius Substantia est in momento aeternitatis et operatio in momento temporis", et aeternitatem appellat aevum. Quamvis ergo angelus operetur in tempore, sicut ministrando nobis, vel contempletur cum intensione maiori vel minori, non erit ponere medium inter aevum et tempus, quia secundum substantiam et operationem suam invariabilem mensuratur aevo, secundum vero operationem variabilem tempore.
c. Item, in Psalmo, loquendo de poena reproborum, dicit: "Et erit tempus eorum in saecula". Ex quo relinquitur quod tempus etiam est mensura poenarum inferni; non erit ergo necesse ponere mensuram mediam.
[Solutio]: Propterea respondendum videtur quod non est aliqua mensura media inter aevum et tempus secundum rem, sed solum secundum rationem. Sed distinguendum, sicut prius, rationem temporis duplicem. Una est, ut tempus sit numerus secundum prius et posterius, non interveniente continuo, secundum quem modum tempus dicitur mensura variationum spiritualium et excedentium motum caeli: et hoc modo in ratione temporis ponitur nunc post nunc ; unde nunc hoc modo habet rationem initiantis et terminantis, sed non habet rationem continuantis. Alio modo, ut tempus sit mensura secundum continuitatem motus succedentis secundum prius et posterius: et hoc modo tempus est mensura variationum corporalium et dependentium a corpore, secundum variationem motus caeli; et hoc modo est continuitas temporis secundum continuitatem motus, et continuitas motus secundum continuitatem magnitudinis mobilis; et secundum hoc in esse temporis est nunc sicut principium et sicut finis et sicut continuans medium, ut sit finis praeteriti et initium futuri.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicit primo de B. Dionysio: dicendum quod ex hoc non sequitur quod ponenda sit media mensura secundum rem, sed ad hoc sequitur quod habeant mensuram duplicem, scilicet aevum et tempus; et quantum ad illud in quo non mutantur, mensurantur aevo; quantum ad illud in quo mutantur, mensurantur tempore.
2-3. Ad illud vero quod obicit de angelo simili modo respondebitur: quia secundum substantiam et secundum operationem ipsius, quae non mutatur, sicut est intelligere et videre Deum, mensuratur aevo; quantum vero ad operationem in qua mutatur, sicut est operatio qua ministrat nobis, mensuratur tempore; secundum quem modum dicit Augustinus, Super Genesim, quod "Deus creaturam spiritualem movet per tempus, non per loca". Quantum vero ad operationem contemplationis intensae vel remissae vel contemplationis huius rei desinentis esse, si respiciatur essentia actus qui non mutatur, mensurabitur aevo; si respiciatur circumstantia sive materia actus, mensurabitur tempore; secundum modum illum quo nos distinximus tempus.
4. Ad illud vero quod quarto obicit:dicendum quod tempus dicitur communiter mensura cuiuslibet variationis: et hoc modo tempus dicitur coepisse simul cum aevo. Alio modo dicitur tempus mensura secundum determinationem motus caeli: et hoc modo tempus coepit quarta die. Erit igitur tempus mensura illarum durationum quae fuerunt ante quartam diem, secundum quod dicitur primo modo.
5. Ad illud quod obicitur de poenis inferni: dicendum quod quantum ad perpetuitatem mensurabuntur aevo, quantum vero ad variationem tempore; quod significat illa auctoritas Psalmi: "Erit tempus illorum in saecula". —- Et quod obicitur quod, cessante motu caeli, cessabit tempus, quod etiam videtur accipi ex Apoc. 10,6: "Iuravit angelus per viventem in saecula saeculorum, quod tempus non erit amplius": dicendum quod tempus duplicem habet radicationem, et secundum hoc duplex esse, prout tempus dicitur mensura variationis corporalis. Una est in variatione materiae: et secundum hoc tempus est mensura indeterminata; alia vero radicatio est in motu caeli: et secundum hoc est determinata mensura secundum momentum, diem, annum et huiusmodi. Primo modo tempus, secundum theologos, coepit ante motum caeli, sicut et variatio, quae facta est ante quartam diem in materia, et erit cessante motu caeli, quemadmodum ipsa variabilitas quae contingit ex imperfectione materialitatis, quae remanebit in reprobis, sicut dicit Augustinus. Secundum autem modum alium tempus incipit cum motu caeli et desinit. Cum motu ergo caeli protenditur tempus secundum quod est determinata mensura; secundum vero quod est indeterminata antecedit et sequitur.
Aliquibus autem aliter visum est quod esset ponenda mensura inter aevum et tempus media, quae diceretur saeculum a sequendo, eo quod haberet nunc sequens ad nunc sine continuitate motus media, sicut tempus habet nunc sequens ad nunc tamen cum continuitate motus media. Et secundum hoc ponunt quod post aeternitatem est nunc sive praesens manens, non succedens nec continuans: et secundum hoc est nunc aevi; et est nunc fluens, succedens et continuans: et hoc modo est nunc temporis, quemadmodum punctus lineae inchoans lineam et terminans lineam et etiam punctus continuans lineam; et iterum est nunc succedens ad nunc non continuans: et hoc modo est nunc in mensura, quae dicitur saeculum; sequitur enim nunc ad nunc, quamvis non sit continuitas secundum dimensionem media. Et secundum hoc dicunt talem ordinem esse durationis post aeternitatem: est primo duratio uno modo se habens, in qua nihil sequitur, et haec est aevum ; consequenter est duratio, in qua aliquid consequitur, sed tamen sine continuatione, et hanc dicunt saeculum ; et est iterum duratio, in qua aliquid antecedit et sequitur secundum continuitatem motus, et haec est tempus.
Et rationem huius positionis confirmant per auctoritatem Haymonis dicentis: "Saecula computantur ex quo materies informis per species est distincta". — Item, idem, super illud II Tim. 1,9: "Tempora saecularia", dicit sic: " Tempora saeculariadicimus quae ex eocoeperunt ex quo mundus factus est" ; ibi autem appellat tempora saecularia idem quod saeculum.
Item, Damascenus: "Saeculi nomen plura significat. Saeculum enim dicitur uniuscuiusque eorum quae sunt vita; dicitur rursussaeculum etmille annorum tempus; rursus dicitur saeculum universa praesens vita, et saeculum futura vita, quae est post resurrectionem, quae infinita est; dicitur rursus saeculum, non tempus neque temporis aliqua pars, a solis motu et cursumensuratum, scilicet per dies et noctes consistens, sed quod simul protenditur cum aeternis, velut quidam temporalis motus et spatium: quod enim est iis quae sunt subtempore tempus, hoc est aeternis saeculum. Dicuntur igitur quidem septem saecula mundi huius, scilicet et caeli et terrae creatione usque ad omnium hominum consummationem et resurrectionem— erit autem communis et omnimoda consummatio, cum omnium fiet resurrectio —— octavum vero saeculum, quod futurum est. Ante vero mundi constitutionem, cum neque sol erat dividens diem a nocte, non erat saeculum mensurabile, sed quod simul protenditur cum aeternis, velut temporalis motus et spatium".
Articulus III
Utrum idem sit nunc temporis, aevi et aeternitatis.
Ad quod sic: a. Nunc temporis est principium futuri, finis praeteriti, nunc aevi vel aeternitatis non ; ergo non est idem nunc.
b. Item, nunc aevi est quod habet ante se non esse, nunc aeternitatis non; ergo non est idem nunc aevi et aeternitatis.
d. Item, praesens aevi non est praesens aeternitatis nec praesens temporis; ergo non est idem nunc temporis etc.
Contra: 1. Quando motus est, angelus est et Deus est. Si ergo per quando notatur simul esse in aliquo nunc: ergo motus et angelus et Deus sunt in eodem nunc. Sed nunc, in quo est motus, est nunc temporis; nunc, in quo est angelus, est nunc aevi; nunc, in quo est Deus, est nunc aeternitatis. Ergo idem est nunc aevi et temporis et aeternitatis.
Respondeo: Nunc aliquando accipitur nominaliter: et tunc nulli fuit dubitatio an idem esset nunc temporis, aevi et aeternitatis; constat enim quod est diversum. Accipitur etiam nunc adverbialiter: et hoc modo est dubitatio an dicatur idem nunc, cum dicitur: Deus est nunc et angelus est nunc, motus est nunc.
Ad hoc dixerunt quidam quod, sicut est accipere in mutabili substantia motum et quod movetur et quod est, ita nunc tripliciter. Est enim nunc quod multiplicatur in tempore, sicut ipsa successio motus: et hoc modo habet rationem instantis et dicitur instans, eo quod stare non potest, et multiplicatur in tempore, habens rationem continuantis, in quantum est terminus praeteriti et principium futuri, et rationem dividentis, in quantum accipitur ut principium tantum vel ut terminus tantum. Item, est nunc quod est idem in tempore nec multiplicatur nisi secundum accidens: quemadmodum enim quod movetur est unum in motu et fertur in motu unum, ita nunc unum quod fluit et fertur in tempore. Item, est nunc quod non fluit, quemadmodum id quod est, in quantum huiusmodi, intelligitur manens. Primo modo et secundo non est idem nunc aevi et aeternitatis; tertio modo voluerunt dicere quoniam idem est nunc, quoniam in eo quod est creatum, intelligitur increatum, ita nunc aeternum in aevo et tempore. Quemadmodum ergo si diceretur: Deus [est] in se, Deus [est] in creatura perpetua, Deus est in motu, non numeratur in omnibus istis, ita idem nunc temporis et aevi et aeternitatis.
Sed obicitur: Secundum hanc rationem dicitur idem nunc, quia aeternitas est in aevo et tempore; sed cum dicitur motus est nunc, non dicitur nunc aeternitatis nisi ex consequenti; si ergo refertur ad idem nunc, cum dicitur: quando est motus, angelus est et Deus, ergo non dicitur nunc aeternitatis.
Propterea dicendum quod in eodem nunc dicitur esse motus et angelus et Deus; non tamen ex hoc sequitur idem esse nunc temporis et aevi et aeternitatis. Et in nunc temporis dicitur esse motus et angelus et Deus, sed tamen differenter, quia in nunc temporis est motus sicut in mensurante, et ideo in illo proprie; angelus vero et Deus sicut in concomitante: unde angelus et Deus est in nunc temporis, id est cum nunc temporis. Item, in nunc aevi est motus et angelus et Deus, sed differenter: quia motus [est] in nunc aevi sicut in mensura communi, quae non coaequatur mensurato; angelus sicut in mensura propria; Deus vero non sicut in mensurante, sed sicut in concomitante, id est quando nunc aevi est, Deus est. Item, in nunc aeternitatis, sicut in mensura communi excedente est motus et angelus; Deus vero quasi in mensura propria, quia non differt a Deo. Secundum hoc variantur sermones, cum dicuntur esse in eodem nunc. Cum enim dicitur: quando motus est, angelus est et Deus, significantur esse in eodem nunc temporis; cum dicitur: quando angelus est, motus est et Deus, est nunc aevi; cum vero dicitur: quando Deus est, motus est et angelus, est nunc aeternitatis, sed cum differentia dicta intelligendum est.