Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, M. 4, c. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, Mem. IV, C. 1

UTRUM DIVINA NATURA TOTA SIT IN OMNI TEMPORE ET SEMPER

Consequenter restat quaerendum per comparationem aeternitatis ad tempus, utrum divina natura tota sit in omni tempore et semper.

1. Ad quod obicit Anselmus, in Monologion: "Sisumma natura tota est semper et in singulis temporibus: aut ergo simul aut distincte per diversa tempora. Si simul: sed cum ipsa tempora non sint simul, nihilpoterit totum simul esse in diversis temporibus: ergo nec summa essentia. Si distincte, quemadmodum aliquis homo totus est heri, hodie et cras: proprie dicetur quod fuit, est et erit; ergo eius aetas, quae nihil aliud est quam eius aeternitas, non est tota simul, sed est partibus extensa per temporum partes. Cum ergo in Deo nihil aliud sit aeternitas quam sua essentia, sequeretur quod eius essentia esset divisaper partes secundum temporum distinctiones": quod est impossibile. Relinquitur ergo quod non est tota in singulis temporibus sive semper, cum semper distribuat pro singulis temporibus.

2. Item, idem, in eodem: "Quod totum est in aliquo loco, nihil eius est quod non sit in eodem loco". — Item: "De quo nihil est quod non sit in aliquo loco, nihil de eo est quod siteodem tempore extra eumdem locum; quod igitur totum est in aliquoloco, nihil eius est quod eodem tempore sit extra ipsum locum". Impossibile est igitur quod unum totum simul sit in diversis locis, quia si totum est in uno loco, nihil eius erit extra in alio loco eodem tempore; relinquitur ergo quod divina essentia non est tota in omnibus locis et ubique. Ergo pari ratione nec in omni tempore et semper, quia si tota est in aliquo tempore, nihil eius erit extra illud tempus in alio tempore: relinquitur semper quod impossibile est quod tota sit simul in omni tempore et semper.

Contra: a. Anselmus: "Irrefragabiliter constat quia sine divina essentia nec aliquid usquam nec unquam [est], quia sine ea nihil est; necesse est igitur eam esse ubique et semper et in omnibus locis et in omnibus temporibus; et quia simplex est, tota erit ubique, tota erit semper".

b. Item, Richardus, in libro De Trinitate: "Si omnipotens est, consequenter et ubique potest; si ubique potest, potentialiter ubique est; si ubique potentialiter, ubique essentialiter: quia non est aliud eius potentia et aliud eius essentia; si autem ubique essentialiter est, ergo et ubi locus est et ubi locus non est: erit itaqueintra omnem locum, erit et extra omnem locum, erit supra omnia, erit infraomnia, intra omnia et extra omnia".

c. Item: "Quoniam simplicis naturae est Deus, non erit hic et ibi divisus per partes, sed ubique totus; erit igiturin quantulacumque cuiuslibet totius parte totus et in toto totuset extra totum totus".

d. Item, idem, in eodem: "Sicut eorum, quae nondum sunt, nihil est ei futurum, sic omnium eorum, quae iam non sunt, nihil est ei praeteritum et omnium eorum, quae iam praesentialiter sunt, nihil est ei transitorium". —— Quod concedendum est.

Et ad obiecta secundum Anselmum respondendum quod in illis quae lege loci aut temporis coarctantur, sicut ea quae sic sunt in loco vel tempore ut loci spatium vel diuturnitatem temporis non excedant, tenet illud quod dicitur: unum et idem totum non posse simul esse in diversis locis et temporibus ; in iis vero, quae huiusmodi non sunt, hoc ipsum nulla necessitate concluditur, quale est divina natura. Quod sic probat Anselmus: "Cuius amplitudini aut diuturnitati nulla meta vel a loco vel a tempore opponitur, illinullum esse locum vel tempus vere proponitur, quia locus non facit ei quod locus, nec tempus quod tempus". Ex quo sequitur quod "nullatenus loci aut temporis continentia cingitur, nulla eorum lege constringitur. Quoniam ergo summam essentiam totamnecessitas exigit nulli loco aut tempori deesse, et nulla ratio loci aut temporis prohibet omni loco aut tempori simul totam adesse, necesse est eam simul totam omnibus locis et temporibus praesentem esse".

1. Ad illud ergo quod primo obicit iam patet responsio. Nam in omnibus temporibus dicitur tota simul, quamvis ipsa tempora non sint simul, quia etsi ipsa tempora succedant et transeant, aeternitati tamen eius non transeunt, sicut probat Richardus.

2. Ad secundum iam patet responsio, quod cum totum dicatur multipliciter — uno modo totum ex partibus constitutum; alio modo quod sic est ut nihil eius sit extra; tertio modo, quod est perfectum et completum — hoc ultimo modo dicitur divina natura tota in omnibus locis et temporibus et ubique et semper, quia perfecta et completa. Unde nota quod, secundum Anselmum, "in omni loco et tempore est, quia nulli abest; in nullo vero est, quia nullum locum aut tempus [habet] nec in se recipit distinctiones locorum aut temporum, ut hic vel illic vel alicubi aut nunc aut tunc vel aliquando, quoniam haec circumscriptorum et mutabilium propria sunt; et tamen haec de ea quodammodo dici possunt, quoniam sic est praesens omnibus circumscriptis et mutabilibus acsi ilia eisdem circumscribatur locis et mutetur temporibus".

Si autem quaeritur quae sit intentio eius quod est semper, cum dicitur: Deus est semper, respondendum uno modo, secundum Augustinum, quod semper supponit universum tempus. Unde sensus est: Deus est semper, id est Deus est in omni praeterito, in omni praesenti, in omni futuro, nec deest alicui praeterito vel alicui praesenti vel alicui futuro. Secundum vero Anselmum, in Monologion, "multo verius intelligitur significare aeternitatem, quae sibi ipsi nunquam est dissimilis, quam temporum varietatem, quae sibi semper in aliquo est non similis. Cum ergo dicitur: semper esseet idem est illi esse et vivere, nihil melius intelligitur quam aeterne esse et vivere, id est interminabilem vitam perfecte simul totam obtinere"

In hunc ergo modum terminantur inquisitiones circa divinam immensitatem quantum ad infinitatem, incomprehensibilitatem, incircumscriptibilitatem, aeternitatem.

PrevBack to TopNext