I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, Praeambulum
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, Praeambula
Adiuvante Dei gratia, ordine consequenti inquirendum est de unitate, veritate, bonitate divinae naturae: quia hae tres intentiones sunt unius coordinationis. Et quantum ad primum, ut clarius fiat quod quaerendum est circa divinam unitatem, in primis inquirenda sunt ista quantum ad intentionem unius et unitatis: Primo, quid unum ; secundo, quomodo se habeat unum ad intentionem entis, veri et boni; tertio, unde causetur unum in rebus; quarto, quae differentiae unius ; quinto, quae est oppositio unius ad multa: nam ista faciunt ambiguitatem circa inquisitionem sequentium.
On this page