I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 1, c. 1
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 1, C. 1
QUID SIT UNUM
Adiuvante Dei gratia, ordine consequenti inquirendum est de unitate, veritate, bonitate divinae naturae: quia hae tres intentiones sunt unius coordinationis. Et quantum ad primum, ut clarius fiat quod quaerendum est circa divinam unitatem, in primis inquirenda sunt ista quantum ad intentionem unius et unitatis: Primo, quid unum ; secundo, quomodo se habeat unum ad intentionem entis, veri et boni; tertio, unde causetur unum in rebus; quarto, quae differentiae unius ; quinto, quae est oppositio unius ad multa: nam ista faciunt ambiguitatem circa inquisitionem sequentium.
Consequenter vero, quod est principalis propositi, de divina unitate quaerenda sunt haec: 1. An divina unitas secum compatiatur pluralitatem; 2. habito quod sic, an compatiatur secum pluralitatem naturarum; 3. habito quod non, an compatiatur secum pluralitatem principiorum; 4. probato quod non, an compatiatur secum pluralitatem idearum; 5. dato quod sic, an compatiatur secum pluralitatem personarum; 6. ultimo, de conformitate aliarum unitatum ad divinam.
Quantum ad primum quaeritur I. de ratione unius quae ponitur a Philosopho: Unum est ens indivisum in se, divisum autem ab aliis, et unitas est indivisio entis.
Sed obicitur: 1. Cum omnis definitio debeat dari per priora et notiora, haec autem data sit per posterius et minus notum — quia est data per indivisionem, quae est privatio divisionis, divisio visio autem posterior est unitate et minus nota, cum per unitatem notificatur: simili ergo ratione, indivisio minus est nota quam unitas — ergo praedicta definitio est male assignata.
Et arguitur sic: 1. Cum unum ponat ens in intellectu et superaddat rationem aliquam, quae positione aliqua determinatur: ergo unum poterit notificari per ens et illam rationem superadditam sicut per priora; ens enim intelligitur prius, similiter et illa ratio, quae additur ad ens, intelligitur prior uno.
2. Item, bonum dicit ens in comparatione ad causam finalem, et verum dicit ens in quodam respectu ad causam formalem, unum vero dicit ens in quodam respectu ad efficiens; ergo ista poterunt notificari per ens et illas rationes sicut per priora.
Contra: a. Si per rationem additam ad ens ista, quae sunt primae intentiones, possint notificari, cum in illis rationibus intelligatur ens et praeter hoc aliquid superadditum, erit adhuc definibilis per ens et illam rationem superadditam; et iterum erit quaerere de illa ratione, et sic in infinitum, aut erit stare in primo; primae ergo intentiones non erunt definibiles per priora.
Respondeo: II. Dicendum quod cum sit ens primum intelligibile, eius intentio apud intellectum est nota ; primae ergo determinationes entis sunt primae impressiones apud intellectum: eae sunt unum, verum, bonum, sicut patebit ; non
poterunt ergo habere aliqua priora specialiter ad sui notificationem. Si ergo notificatio fiat eorum, hoc non erit nisi per posteriora, ut per abnegationem vel effectum consequentem. Hinc est quod in notificatione unius est una notio per abnegationem, alia vero per effectum consequentem: per abnegationem oppositae intentionis, quae est divisio vel multitudo, cum dicitur ens indivisum ; per effectum consequentem, qui est distinguere ab aliis: unitas enim distinguit unum ab alio et ideo dicitur divisum ab aliis.
[Ad obiecta]: I. 1. Ad illud quod obicitur quod definitio debet esse per priora et notiora: respondendum quod sunt priora et notiora simpliciter et sunt priora et notiora quoad nos; primae autem impressiones intellectus, cum non habeant prius et notius simpliciter, non possunt notificari per priora simpliciter, sed notificantur per priora et notiora quoad nos. Notius autem quoad nos est quod primo occurrit secundum sensum: sensui autem primo occurrit partitio et distinctio; multitudo autem sive divisio opposita est unitati, distinctio consequens effectus.
II. 1. Ad illud quod obicitur quod ex ratione addita enti posset esse notificatio, quae quidem est prior: dicendum quod ratio quae additur enti non est aliud ab unitate, cum unitas sit prima entis determinatio, et ideo per illam notificare nihil aliud est quam idem notificare per se. Si ergo notificetur, hoc non poterit esse nisi per posteriora, hoc est per abnegationem oppositae intentionis et per positionem effectus consequentis.
On this page