Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 1, c. 2

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 1, C. 2

DE COMPARATIONE UNIUS AD ENS ET VERUM ET BONUM.

Secundo quaeritur de comparatione unius ad ens et verum et bonum.

I. Et obicitur primo de comparatione unius ad ens secundum differentiam.

1. Quia, cum unum convertatur cum ente — sicut dicit B. Dionysius: "Nihil est entium expers unius" —non videbitur addere intentio unius ad ens; quia si addit, illa determinatio addita contrahet intentionem entis et restringet ad pauciora supposita quam sit intentio entis absoluta; ergo iam non convertetur cum ente simpliciter; quod est falsum. Relinquitur ergo quod non addit.

2. Item, cum assignantur vestigia Trinitatis in creatura secundum intentionem unitatis, veritatis et bonitatis, alternatim ponitur intentio unius et entis, et ponuntur pro eodem, quod attribuitur Patri, sicut veritas Filio, bonitas Spiritui Sancto; ergo non separantur intentiones unius et entis nisi sicut additiones unius ad ens.

Hoc autem manifestum est sic. Augustinus, in 83 Quaestion.: "In omni quod est, aliud est quoconstat, aliud quo discernitur, aliud quo congruit": "quo constat" est entitas; "quo discernitur", veritas; "quo congruit", bonitas. Item, in libro De Trinitate, ponit alium modum Trinitatis dicens: "Omnia, quae arte divina facta sunt, et unitatem quamdam ostendunt et Speciem et ordinem". Si ergo comparemus: ordo est quo res congruit, ut bonitas; species, quo discernitur, ut veritas; unitas erit quo res constat, sive rei entitas. —— Item, in libro De civitate Dei: "In iis rebus, quae intranos sunt, vestigia Trinitatis colligamus per hoc quod sunt et specie aliqua continentur et ordinem appetunt aut tenent". Ecce quod ens assignatur vestigium Patris, sicut species Filii et ordo Spiritus Sancti. — Sed iterum, Augustinus, De vera religione: "Omnis vel substantia vel essentia vel natura vel si aliquo verbo melius enuntiatur, habet haec tria: ut unum aliquid sit, propria specie discernatur, rerum ordinem non excedat". Ecce quod unum assignatur vestigium Patris; eadem ergo erit intentio unius et entis non addens ad ens.

Contra: a. Enti non opponuntur multa, cum multa comprehendantur sub ente; sed unitati opponuntur multa; ergo aliqua est additio unius ad ens.

II. Item, contra distinctionem unius et veri obicitur:

1. Nam verum dicit illud quod est principium distinguendi rem a re. — Quod patet: nam veritas rei accipitur secundum speciem; secundum speciem autem fit rei distinctio, ut dicitur in libro De vera religione. Cum ergo intentionis unitatis similiter sit per se distinguere — quod patet ex ratione unius: indivisum in se, divisum autem ab aliis — ergo indifferens erit intentio unitatis et veritatis.

2. Item, sicut. quidam posuerunt iuxta philosophos: veritas est indivisio esse et eius quod est; sed indivisio entis est unitas; ergo per eamdem rationem erit unitas et veritas.

Contra: a. Multitudo et falsitas non sunt idem, immo multitudo continet veritatem, ut in multis veris; ergo nec secundum rationem erit unitas veritas.

III. Item, de comparatione unius ad bonum obicitur:

1. Boethius, in libro De consolationes: "Omne, quod subsistere aut permanere appetit, id unumesse desiderat; omnia igitur unumdesiderant". Si ergo ratio boni ab eodem est quod omnia appetunt, relinquitur quod eadem est intentio unius et boni.

Contra: a. Non intellecto bono, intelligitur unum, immo praedicatur de malo, cum dicitur: malum est unum ; ergo non est eadem intentio boni et unius.

Et haec quaeruntur de comparatione quae est secundum differentiam.

IV. Item, quaeritur de comparatione quae est secundum ordinem:

1. Nam cum omnis creatura componatur ex hoc et hoc, sicut dicit Boethius, in libro De Trinitate: "In omni eo quod est citraprimum, est hoc et hoc" ; ergo ad hoc quod res sit, oportet sicut causam praecedere unionem eorum ex quibus est; ergo unitas erit causa entitatis; ergo unum prius ente. Simili ratione causa erit veritatis, quia unionem illam consequitur veritas.

2. Item, Boethius, in libro De consolatione: "Sublato uno, nec esse quibusquam permanebit", similiter nec verum esse. Ergo unitas causa est entitatis et veritatis.

3. Item, Boethius, De consolatione: "Quae discrepant, bona minime sunt; cum vero unumesse coeperint, bona fiunt; ut ergo bona sint, unitatisadeptione contingit". Ergo unitas causa est bonitatis.

Respondeo: Dicendum quod ens est primum intelligibile; primae autem entis determinationes sunt unum et verum et bonum: determinant enim ens secundum quod consideratur esse rerum in proprio genere, et etiam secundum relationem esse earum ad divinam causam, et secundum relationem rerum ad animam, quae est imago divinae essentiae.

Secundum autem quod esse rerum consideratur in proprio genere, triplicatur entis determinatio. Aut enim consideratur absolutum aut comparatum; et comparatum: aut secundum differentiam aut secundum convenientiam. Secundum quod ens aliquod consideratur absolutum, ut divisum ab aliis et in se indivisum, determinatur per unum. Secundum vero quod consideratur aliquod ens comparatum ad aliud secundum distinctionem, determinatur per verum: verum enim est quo res habet discerni. Secundum vero quod consideratur comparatum ad aliud secundum : convenientiam sive ordinem, determinatur per bonum: bonum enim est ex quo res habet ordinari.

Item, secundum quod esse rerum comparatur in relatione ad causam divinam, simili modo triplicatur determinatio. Causa enim divina est causa in triplici genere causae: efficiens, formalis ut exemplar, finalis. Quae quidem causalitas, cum sit communis toti Trinitati, appropriatur ut causa efficiens Patri, exemplaris Filio, finalis Spiritui Sancto. Secundum hoc, esse in creatura, quod fluit a causa, triplicem sortitur impressionem, ut in conformatione ad causam. Impressio ergo dispositionis in esse creaturae, secundum quam fit in conformitate ad efficientem causam, est unitas: ut sicut efficiens causa est una, indivisa, multiplicata in qualibet creatura, sic fit, ut sibi possibile est, esse indivisum. Item, impressio dispositionis, secundum quam fit in conformitate ad causam formalem exemplarem, est veritas: ut sicut causa exemplaris est ars prima veritatis, sic creatura, secundum quod sibi possibile est, fit in imitatione artis: et hoc est habere veritatem. Praeterea, impressio secundum quam fit in conformitate ad causam finalem est bonum: ut sicut causa finalis est summa bonitas, sic cuilibet creaturae sit inclinatio et conformitas ad summam bonitatem: et haec est creaturae bonitas. Unitas esse creaturae monstrat unitatem efficientis, veritas veritatem exemplaris, bonitas bonitatem finis.

Item, per comparationem ad animam triplicatur eadem determinatio. Nam esse rerum tripliciter comparatur ad animam: videlicet ut res ordinentur in memoria, percipiantur intelligentia, diligantur voluntate. Est igitur in ente quolibet a causa efficiente unitas, per quam ordinetur in memoria Et servetur: memoria enim ea quae retinet secundum aliquam coordinationem relationis ad unum et discretionem componit. Item, a causa exemplari est veritas in quolibet ente, per quam percipiatur ab intelligentia. Item, a causa finali est bonitas, per quam diligatur vel approbetur voluntate.

I. Ad primo quaesitum, an unum secundum differentiam addat ad ens: dico quod sic; et haec additio est determinatio esse rei ut se habet absolute et ut in conformitate ad primum efficiens et ordinabile in memoria: quod non importatur per intentionem entis, sed exprimitur per intentionem unius.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur quod illa determinatio coarctabit ens: dicendum quod est coarctatio dupliciter: quantum ad rationem intelligendi et quantum ad ambitum suppositorum, qui consequitur actum existendi. Dicendum ergo quod addita determinatio unitatis ad ens coarctat ipsum quantum ad rationem intelligendi; cum enim dico unum, non intelligitur ens sub quacumque ratione, sed sub determinata tali, quae est ratio indivisionis. Quantum vero ad ambitum suppositorum non coarctat, quia non existit aliquod ens quod non participet unitatem, sicut dicit Dionysius: "Sicut omnis numerus unitatem participat, et unus binarius et denarius dicitur, et dimidium unum et decimum unum, sic omnia et omnium omnis particula uno participat et inesse unumsunt omnia entia". — Et si obicitur: ergo sub intentione unius continentur multa - dicendum quod verum est, secundum quod unum communiter accipitur et multa ponunt actum existendi: actum enim existendi habent ex relatione ad unum ; secundum autem quod intentio unius coarctatur ad unum simpliciter, sic est in differentia opposita ad multa.

2. Ad secundum quod obicitur quod pro eodem accipiuntur unum et ens in vestigio Trinitatis: concedendum. Non tamen ex hoc sequitur quod non differat intentio unius ab intentione alterius. Nam quia ens aliquod non accipitur a nostro intellectu nisi cointellecta indivisione, inde est quod pro eodem accipiuntur, cum tamen indistinctio non importetur per ens, sed per unum. Non sic autem est de intentione veri et boni: noster enim intellectus accipit ens, non cointellecto bono; similiter quantum est ex parte rei — nisi illud prohiberet ratio intelligendi, qua non potest intelligi nisi verum — acciperet ens, non cointellecto vero.

II. Ad illud quod quaerit circa differentiam unius ad verum patet ex dictis differentia.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicit quod per se tam unum quam verum distinguunt: dicendum quod est discretio secundum quam separatur res a re in esse, et est discretio secundum quam separatur res a re ut habet esse cognoscibile; discernitur enim res a re in quantum est et in quantum cognoscibilis est. Primam discretionem efficit per se unitas, secundam vero veritas.

2. Ad aliud vero dicendum, secundum quod posuerunt plures: indivisio cadit in ratione unius et veri et boni ; sed indivisio in ratione unius est indivisio entis: unde unum est ens indivisum; in ratione veri indivisio esse, quia veritas est indivisio esse et eius quod est; in ratione boni indivisio complementi a potentia, quae est nata compleri, cum attingit suo fini: unde bonitas est indivisio actus a potentia, et actus dicitur perfectio sive complementum. Est enim indivisio principiorum ut constituunt rem in esse simpliciter: et ab illa est unitas in rebus; et est indivisio secundum quod constituunt illam in esse cognoscibili: et ab hac est veritas; et est indivisio principiorum secundum quod constituunt rem in ordine ad suum finem: et ab illa est bonitas.

III. Ad tertio quaesitum circa comparationem unius ad bonum: dicendum quod istae intentiones, unum, verum, bonum, se circumincedunt, et inde est quod aliae rationes induunt rationem causae finalis et ita ratiouem boni: unde verum non appetitur nisi quia bonum; unum similiter non appetitur nisi quia bonum; nec bonum nisi in quantum bonum. Similiter in quantum apprehenduntur intellectu, induunt rationem veri: non enim intelligitur bonum nisi in quantum verum; nec unum nisi in quantum verum ; nec verum nisi in quantum verum. Similiter in quantum ordinantur in memoria induunt rationem unius: non enim ordinatur bonum in memoria nisi ut unum, nec verum nisi ut unum, nec unum nisi ut unum. Dicendum ergo secundum hoc quod desideratur non ratione propria principaliter, sed ratione boni quam induit: nihil enim desideratur nisi ut bonum.

IV. Ad quarto quaesitum de ordine: dicendum quod intentio entis naturaliter praecedit intentionem unius et intentio unius intentionem veri et boni: absolutior enim est intentio entis intentione unius, sicut ostensum est ; et absolutior intentio unius, quae est entis in quantum consideratur absolutum, quam intentio veri et boni, quae sunt entis comparati. Item, intentio veri absolutior est intentione boni, sicut esse rei consideratum sine sua utilitate vel ordine, et esse rei cum sua utilitate et ordine.

[Ad obiecta]: 1-3. Ad illud quod obicit quod unitas est causa entitatis: dicendum quod faciendo comparationem ad idem, semper entitas praecedit unitatem; sed faciendo comparationem ad diversa, contingit quod unitas praecedit entitatem: ut unitas in principiis, ex quibus est res, praecedit entitatem compositi; referendo vero ad idem, entitas in principiis praecedit unitatem in principiis, entitas in composito unitatem in composito.

PrevBack to TopNext