Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 1, c. 3

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 1, C. 3

DE DIFFERENTIIS UNIUS ET UNITATIS.

Consequenter quaerendum esset unde causetur unitas et multitudo in rebus, sed istud reservabimus inquirendum cum quaeretur de conditione rerum. Nunc autem quaerendum est de differentiis unitatis et unius.

Assignantur autem multis modis differentiae unius: I. Secundum B. Dionysium, in libro De divinis nominibus, hoc modo ; dicit enim: "Causa omnium non est unum ut unum multorum, sed ante omne unum et multitudinem et omnis unius et multitudinis terminativum. Non enim est multitudo quae non participet alicubi unum, sedquod est multa partibus, unum est toto; quod est multa accidentibus, unum est subiecto; quod est multa numero, unumspecie; quod est multa speciebus, unumgenere; quod est multa processibus, unum principio". Ecce quod ponit sex differentias unius: unum sicut est in causa, quod est Deus, et hoc est unum non in multis ; et unum quod est in creatura, quod est unum multitudine ; et hoc quinque modis: unum toto, unum subiecto, unum specie, unum genere, unum principio.

II. Item, alio modo B. Bernardus, in V libro "De consideratione", "Ad Eugenium": "Est unitas collectiva, ut multi lapides faciunt unum acervum; et est unitas constitutiva, ut multa membracorpus unum vel multae partes unumquodque totumconstituunt; et est unitas coniugativa, qua fit ut duo iam non sint duo, sed una caro; et est unitas nativa, qua anima et caro: unus nascitur homo; et est unitas potestativa, qua homo virtutisnon instabilis, non dissimilis, sed unus sibimet semper nititur inveniri; et est unitas consentanea, cum per caritatem multorum hominum est "cor unum et anima una", Act.4,32; et est unitas votiva, cum anima, votis omnibus adhaerens Deo, "unus spiritus est", I Cor.6,17; et est unitas dignativa, qua limus noster a Dei Verbo in unam assumptus est personam; et estunitas, substantifica, quae est unitas Trinitatis, qua tres personae sunt una substantia".

III. Item, philosophi alio modo assignant differentias unitatis. Avicenna, in Metaphysica sua: " Unumdicitur ambigue de rebus, quae in hoc conveniunt quod in eis non est divisio in effectu, in quantum unumquodque eorum est id quod est; haec autem intentio est in eis secundum prius et posterius". Dicitur ergo unum secundum accidens et secundum essentiam. Unum secundum accidens dicitur tribus modis: uno modo, quia unum accidit alicui, ut album Sorti; alio modo, quia duo accidunt uni, ut grammaticum et musicum Platoni; tertio, quia duobus accidit unum, sicut albedo Sorti et Platoni. — Item, unum per essentiam dicitur multis modis: unum genere, unum specie, unum comparatione, unum subiecto, unum numero.

Et postmodum subdividit unum genere: aliquando in genere propinquo, ut homo [et] asinus unum in animali; aliquando in genere remoto, ut homo et asinus unum in substantia.

Item, unum in specie dupliciter: aliquando in propinqua specie, ut Sortes et Plato unum in homine; aliquando in specie remota, ut Sortes et Plato unum in animali.

Item, unum secundum comparationem declaratur ab eo sic: " Unum enim comparationeestinter quae estaliqua comparatio una, ut comparatio navis ad rectorem et civitatis ad regem una est: eae enim duae comparationes consimilessunt nec est earum unitio per accidens".

Item, unum subiecto, cuius partes secundum naturam suam, etsi dividantur, habent "uniri in unumsubiectum", et divisae retinent naturam speciei: ut multae aquae dicuntur unum in subiecto, quia natura suorum subiectorum est ut possint uniri et fieri unum subiecto, ut multae aquae una aqua. Et inde est quod "aggregatio multitudinis non est unum subiecto" ». Item, natura partium est unum specie: sunt enim eaedem specie cum suo toto, sicut partes aquae sunt aqua; non autem sic est in partibus unius hominis.

Item, unum numero subdividitur: aliquando est unum numero continuatione, aliquando perfectione, aliquando per speciem suam, aliquando per suam essentiam.

Item, unum continuatione multipliciter: aut quod sentitur secundum unum modum, "ut in lineis illa in qua non est angulus, et in superficiebus illa quae est planissima, et in corporibus illud quod circumdat superficies, in qua non est curvaturasecundum angulum" ut sphaericum. Aut sentitur secundum dispositionem differentem, licet "duo extrema copulentur ad communem terminum, sicut totalitas duarum linearum continentium angulum". Aut sentitur secundum differentem naturam, licet habeant unam cohaerentiam, "utmembra, quae sunt composita ex aliismembris", et hoc vel naturaliter vel artificialiter: naturaliter ut in corpore hominis, artificialiter ut in arca. Prima unitas maior est secunda, et secunda tertia. — Item, nota quod unum continuatione dicitur duobus modis: quantitate et natura aut quantitate tantum. Quantitate et natura, cuius quantitas nec natura dividitur: et haec sunt unum subiecto, ut haec aqua vel ille aer; unum vero quantitate tantum, cuius quantitas non multiplicatur licet natura, ut unitas manus. Haec ergo dicuntur unum numero per continuationem.

Item, unum numero secundum perfectionem est cuius partes non multiplicantur secundum naturam suae speciei: quemadmodum "unus homo numero non multiplicatur secundum naturam suam, scilicet secundum quod est homo, cum dividitur; multiplicatur autem alio modo, cum dividiturcorpus et anima, quorum neutrum est homo": et hoc modo est unum numero perfectione sive totalitate. Non autem sic est in eo quod est unum numero et potest multiplicari secundum naturam speciei in partes: sicut una aqua in plures aquas quae etiam conveniunt in specie aquae. Individua ergo aqua est una numero continuatione, individuus homo unum numero perfectione. Simili modo angularis figura erit una numero continuatione, circularis vero erit una numero perfectione: si enim sit partita, non perfecta, non poterit dici unus circulus numero.

Item, unum numero secundum suam speciem est quod non est divisibile aliquo modo nec ex sua natura, tamen habet additam aliquam naturam praeter unitatem, sicut punctus, qui praeter unitatem habet naturam situs et non est divisibile aliquo modo: unitas enim puncti est unitas habens positionem.

Item, unum numero per suam essentiam est quod non est aliquo modo divisibile "et in quo nonest natura alia: sicut ipsamet unitas, quae est principium numeri, cui si adiungitur aliqua alia unitas, iam earum coniunctioerit numerus" ; et hoc modo unum est quod non est divisibile nec re nec intellectu.

IV. Item, secundum Aristotelem, in V Metaphysicae, assignantur differentiae unius hoc modo: unum per se et unum per accidens. Et unum per accidens secundum tres modos, sicut prius ab Avicenna.

Item, unum per se multipliciter: " unum continuatione, sicut linea vel lignum glutinatum vel membrum, vel sicut motus, qui non dividitur secundum tempus; et unumquorum subiectum non dividitur secundum formam", quod ab Avicenna dicebatur unum subiecto, quemadmodum unum dicitur vinum et aqua et oleum; et unum genere, "quorum genus est unum et differunt per differentias subiectivas: sicut homo et equus" ; et unum secundum illud quod intrat utriusque rei definitionem, "ut augmentabile et diminuibile sunt unum", quia definitio sui generis est unum ; et unum modo simplici, ut quod indivisibile est omnino, ut punctus; et unum modo universali, quod scilicet non dividitur "secundum speciem suam, ut unum os et unus homo", et haec dicuntur unum in forma: unum autem in forma sunt quorum totalitas est una, secundum quem modum dicitur linea circuli una magis quam aliae lineae; et unum numero, quorum materia est una; et "unum secundum aequalitatem, quorum proportio est una".

V. Item, Algazel, in sua Metaphysica, alio modo distinguit: "Est enim unum simpliciteret 'unum secundum quid'. Unum simplicitertribus modis: est enim unum, in quo non est multitudo nec potentia nec actu: ut punctusunus, Deus unus; alio modo unum, in quo non est multitudo in actu, sed in potentia: ut quod est homogeneum, sicutuna aqua, unus aer; tertio modo est unum, in quo est potentia et actu multitudo: ut lectus unus et membrum unum per compositionem partium. Unum vero secundum quidmultipliciter: genere, specie, accidente, subiecto, proportione".

VI. Item, alio modo assignantur differentiae unius in libro De unitate et uno, hoc modo: " Unumaliud essentiae simplicitate unum, ut Deus. Aliud simplicium coniunctione unum, ut angelus et anima, quorum unumquodque est [unum] coniunctione materiae et formae" ; et hoc ibi dicitur secundum opinionem, tamen ibi sunt componentia quasi materiae et formae. "Aliud continuitate, ut arbor et petra. Aliud compositione, ut ex multis tabulis una arca. Aliud aggregatione, ut unus populus, unus grex et acervus tritici. Alia dicuntur unum proportione, ut rector navis et gubernator civitatis unumsimilitudine officii. Alia unum accidente, sicut cycnus et nix unumalbedine. Alia vero dicuntur unum numero, ut diversa accidentia, quae uni subiecto insunt, dicuntur unum numero, id est numerando, ut hocdulce et hoc idem caeruleum. Alia vero dicuntur unum ratione, sed hoc duobus modis: vel ratione consortii, ut intellectus et vocabulum et res unum sunt genus; vel ratione unius sacramenti, ut "spiritus, aqua et sanguis"dicuntur unum. Alia vero dicuntur unum participatione speciei, ut plures homines sunt unum. Alia vero unum lingua vel natione, ut multi homines una gens et una tribus. Alia vero dicuntur unum more, et hoc duobus modis: quia aut secundum consensum virtutum et dilectionis, ut "multitudiniscredentium cor unum", aut secundum consensum vitii, ut "qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur"cum ea".

Quaeritur ergo ratio diversarum assignationum.

Respondeo: Dicendum quod consideratio unitatis diversificatur tribus modis: uno modo, secundum quod consideratur unitas in rebus secundum fluxum rerum a causa Deo; alio modo, secundum reductionem unitatis in rebus ad unitatem in Deo; tertio modo, discernendo unitates rerum, secundum quod habent esse res in natura sive in esse proprio. Secundum primum modum assignat differentias B. Dionysius, secundum secundum modum B. Bernardus, secundum tertium philosophi.

I. Secundum ergo B. Dionysium intentio est haec. Aut enim consideratur unitas in causa, et secundum hoc est unitas non in multitudine, et iste est primus modus, aut consideratur unitas in creatura. Aut ergo consideratur unitas in creatura secundum unitatem causae, et secundum hoc creaturae quae habent diversos progressus essendi dicuntur unum principio, et ab hac unitate dicitur universitas una; aut secundum unitatem formae, et istud variatur: nam est forma generalis, secundum quam dicuntur multae species unum in genere ; aut est forma specialis, secundum quam dicuntur multa singularia unum specie ; aut est forma singularis, secundum quam dicitur unum numero duobus modis: unum toto, unum subiecto; unum toto, referendo ad fieri et ad partes ex quibus fit; unum subiecto, referendo ad factum esse et ad dispositiones quae accidunt rei postquam est. Haec igitur assignatio est secundum B. Dionysium.

II. Secundum autem B. Bernardum, cuius est intentio referre omnes unitates ad unitatem primam secundum propinquius, intentio est haec. Primo enim confert unitates secundum quod inveniuntur in corpore; secundo vero confert unitates secundum quod inveniuntur in homine; tertio secundum quod inveniuntur in Deo. Secundum quod inveniuntur in corpore, "est unitas collectiva", quae est unitas secundum quid; et "constitutiva", quae est unitas simpliciter. Item, secundum quod invenitur in homine, ponit unitatem tribus modis: iure, natura, voluntate. Unitatem iure vocat unitatem "coniugativam": coniuges enim unitate iuris sunt "una caro", quia iure coniugali caro unius cedit in iure alterius. Item, unitatem natura ponit duplicem: Quantum ad esse, quae vocatur "nativa", qua scilicet "caro et anima nascitur unus homo" ; et quantum ad bene esse, quae vocatur "potestativa, qua homo virtutis non instabilis, sed unus semper nititur inveniri". Item, unitatem voluntatum ponit duplicem: per relationem ad proximum, quam vocat "consentaneam, cum per caritatem multorum hominum est anima una" ; per relationem ad Deum, quam vocat "votivam, cum anima Deo adhaerens, "unus spiritus est"". Item, unitatem in Deo considerat dupliciter: personalem et substantialem. In personali considerat tres naturas et ex tempore, ut in Christo tres naturae in una persona: corpus, anima et divina natura. In substantiali considerat tres personas ab aeterno in una natura et substantia.

III. Secundum autem Avicennam, qui sequitur Aristotelem, differentiae unius assignantur hoc modo. Nam non accipitur unum in rerum natura nisi aut per se aut per accidens. Si per accidens, non potest esse nisi tribus modis: aut quia duo accidunt uni aut unum accidit duobus aut unum accidit uni; et haec est sua intentio. Item, si est unum per se: aut est unum numero aut multa numero. Si est unum numero: aut est divisibile aut indivisibile. Si divisibile: aut homogeneum, hoc est unius naturae in toto et in parte, et tunc erit unum numero continuatione, ut una aqua; aut heterogeneum, hoc est diversarum naturarum, et tunc est unum numero perfectione, ut una manus et quodlibet membrum divisibilium partium. Item, si indivisibile: aut ergo est absolutum ab omni alia natura addita unitati, et sic est unitas secundum essentiam, quae est principium numeri, secundum quem modum dicitur unitas in Deo; aut est habens aliam naturam additam unitati: secundum quem modum dicitur punctus unus, quia unitati puncti additur natura situs et positionis; aut non est habens aliam naturam additam unitati: secundum quem modum diceretur unitas in anima et in angelo, et hoc modo diceretur unum numero secundum suam speciem. Est igitur unum numero quatuor modis: continuitate, perfectione, secundum essentiam, secundum speciem. Item, si sit unum per se et multa numero, hoc non est nisi propter convenientiam quam habent in intentione aliqua. Convenientia autem non est nisi tribus modis: aut enim est convenientia comparationis, quo modo dicitur unum comparatione ; aut est convenientia in subiecto, quo modo dicitur unum subiecto ; aut est convenientia in praedicato: praedicatum autem, quod est per se, aut est genus aut est species, et secundum hoc est unum genere, unum specie.

Haec igitur est ratio assignationis differentiarum unitatis secundum Avicennam, secundum differentias eius quod est per se et eius quod est per accidens.

IV. Secundum quem etiam modum assignantur differentiae primae in assignatione Aristotelis, consequentes vero variantur, sicut patet diligenter consideranti. V. Differentiae vero Algazel assignantur secundum differentias eius quod est simpliciter et eius quod est secundum quid, sicut patet diligenter intuenti.

PrevBack to TopNext