Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 1, c. 4

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 1, C. 4

QUAE SIT OPPOSITIO UNIUS AD MULTA.

Restat quaerere, quantum ad intelligentiam plenam unius, de oppositione unius ad multa.

a. Et cum omnis multitudo constet ex unitatibus, non erit oppositio inter unum et multa, cum esse multitudinis sit ex unitatibus.

b. Item, non potest poni Oppositio contrarietatis, cum natura contrariorum sit, "ut cum unum venit in subiectum, destruit alterum" ; unum autem non destruit multum, cum ponitur in subiecto quod erat multitudinis.

c. Item, "ad conditionemcontrariorum non sufficit quodsit unum subiectum et quod sibi succedant, sedoportet quod naturae sintrefugientes a se et multum distantes" ; non sic autem est inter unum et multa, cum sint naturae convenientes.

d. Item, non potest poni quod sit oppositio sicut privationis et habitus: nam "unitas est in multitudine ut constituens eam". Si ergo ponatur multitudo privatio unitatis, sicut habitus, erit "privatio composita ex habitibus" ; quod nunquam contingit. Similiter, si poneretur habitus multitudo et unitas privatio, "erit privatio composita ex suis habitibus" ; quod est inconvenientissimum.

e. Item, nec potest poni oppositio relativa: nam si multitudo esset correlativum unitatis, sequeretur "quod sicut quidditas multitudinis dicitur respectu unitatis, sic quidditas unitatis, in quantum est unitas, diceretur respectu multitudinis secundum conditionem conversionis relativorum etessent coaequaeva in esse, in quantum scilicet haec est unitas et illa multitudo" ; impossibile ergo esset unitatem intelligi et esse sine multitudine. Relinquitur ergo quod non est oppositio relativa. Nec constat contradictoria, et haec est secundum affirmationem et negationem. Ergo nullo genere oppositionis.

f. Item, multum opponitur ei quod est paucum ; sed paucum non dicitur unum, sed quod est in numero parvo ; relinquitur ergo quod multum non opponitur ei quod est unum.

Contra: 1. Prima entis divisio est in unum et multa ; omnis autem divisio est secundum oppositas differentias.

Respondeo: Multitudo dicitur duobus modis. Est enim multitudo absoluta, quae ponit pluralitatem, sed non excessum: et hoc modo multititudo est opposita unitati, non oppositione quae sit aliqua illarum quatuor, sed oppositione disparationis qua aliquid, quod est de principio, opponitur suis principiis ex quibus perficitur. Et hoc dicit B. Dionysius quod "non est multitudo, quae non participet uno". Alio modo dicit multitudo pluralitatem excedentem: et secundum hoc multitudo opponitur paucitati oppositione relationis; sed paucitas dicitur respectu parvi numeri et multitudo respectu magni sive excedentis.

Haec ergo praeter intentionem principalem inquisita sunt ad intelligentiam sequentium.

PrevBack to TopNext