Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 2, c. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 2, C. 1

AN DIVINA UNITAS SECUM COMPATIATUR PLURALITATEM

Consequenter quaeritur de unitate divinae essentiae an compatiatur secum pluralitatem.

Ad quod sic: 1. Divina bonitas est qua maior cogitari non potest ; ergo et tanta est divina unitas qua maior cogitari non potest ; ergo ipsa est unitas in termino unitatis; sed unitas, quae est maior et in termino unitatis, absolvitur ab omni pluralitate; ergo divina unitas absolvitur ab omni pluralitate; ergo secum non compatitur aliquam pluralitatem. —- Item, super illud Eph. 3,18: "Ut possitis comprehendere" etc. dicit Bernardus: "Cum videbimus Deum facie ad faciem, non dissiliet anima in suam pluralitatem, sed congregabit se in suam unitatem". Si ergo ad hoc quod anima congregetur in Deum, oportet quod congregetur in suam unitatem, multo magis divina essentia abstrahatur ab omni pluralitate et erit in omnimoda unitate; et ita divinum esse non compatitur secum pluralitatem.

2. Item, communis est animi conceptio quod in unitate est perfectio, in multitudine imperfectio. Unde nos videmus in corporibus quod nobiliora sunt corpora quorum species in uno solo salvatur, sicut corpora caelestia, et inde est quod sunt incorruptibilia, sed non alia, quorum Species plura requirit in quibus habeat perfectionem. Sed quod nobilius est Deo tribuendum est, et etiam species divina maxime perfecta est; ergo ipsa est in uno solo singulari sive una sola persona absque omni pluralitate.

3. Item, vanum est ponere multitudinem ubi natura perfectam habet unitatem; sed, posita unitate divina, in uno idem habetur, scilicet summa potentia, summa felicitas etc.; ergo unitas divini esse est solum in uno.

4. Item, omnis multitudo et pluralitas reducibilis est ad aliquam unitatem ; sed si ponitur in divino esse pluralitas, non est reducibilis ad aliquam unitatem, quia nec ad unitatem naturae nec ad unitatem personae; ergo in divino esse nullo modo potest esse pluralitas. — Minor patet: Constat quod illa pluralitas, si esset in Deo, non esset pluralitas naturae; sed ad unitatem naturae non reducitur nisi pluralitas naturae; ergo illa pluralitas non reducitur ad unitatem naturae. Similiter nec ad unitatem personae, quia unitas personae nulla communis est illis pluribus.

5. Item, unitas et pluralitas ex opposito condividunt ens. Si ergo unitati per se, in quantum huiusmodi, attribuitur permanentia et consistentia ipsius esse: ergo multitudini et pluralitati attribuitur Oppositum, videlicet corruptio et desitio ipsius esse. — Quod autem unitati attribuatur permanentia et consistentia ipsius esse, patet per Boethium, in libro De consolationes: "Omne quod est tamdiu manet atque consistit quamdiu unum est, sed necesse est interire atque dissolvi, cum unum esse desierit". Si ergo a divino esse relegata est omnino desitio esse, ergo et omnis pluralitas relegata est ab ipso.

Contra: a. Virtuosior est unitas quae potest esse eadem in pluribus non multiplicata quam illa quae non potest esse nisi in uno solo, quia ista coarctatur, illa non; sed unitas divini esse est cui nihil deest de virtute; ergo ipsa est unitas in pluribus non multiplicata; ergo est in pluribus ipsam habentibus, scilicet in Patre et Filio et Spiritu Sancto.

b. Item, supposita hac propositione per se nota, quod esse divinum est summum et perfectum bonum ; item, supposito quod perfectio boni consistit in communione, tertia suppositio est quod communio non est eiusdem ad se, sed unius ad alterum. Ex iis necessario relinquitur quod ponenda est pluralitas in esse divino: quia ubicumque est ponere communionem boni unius ad alterum, necesse est ponere pluralitatem, quia ibi est ponere alterum et alterum vel alium et alium; sed in Deo est ponere summum bonum, sicut patet per primam propositionem, et communionem boni, sicut patet per secundam, quia aliter non esset bonum perfectum, et unius ad alterum, sicut patet per tertiam; ergo in esse divino est ponere pluralitatem.

c. Tertia est ratio Richardi per rationem caritatis, suppositis tribus propositionibus per se notis: prima est quod "ubi est summa bonitas, non potest deesse summa caritas; secunda est quod summa caritas non est amor privatus, sed communis, quia sic esset diminutus; tertia est quod amor communis, non privatus, est amor currens in alterum". Iuxta quod dicit Richardus, in libro De Trinitate, quia "oportet ut amor in alterum tendat ut caritas esse queat: nullus enim pro privato et proprio sui ipsius amore dicitur proprie caritatem habere. Ubi autemtotius bonitatis plenitudo est, vera et summa caritas deesse non potest: nihil enim caritate melius, nihil caritate perfectius". Ex iis relinquitur quod in divino esse sit pluralitas, quia in Deo est summa bonitas; ergo in ipso non deest summa caritas, sicut patet per primam; ergo in ipso est amor communis currens in alterum, sicut patet per secundam et tertiam propositionem; ergo in Deo est alter et alter sive alius et alius. Relinquitur ergo quod in divino esse est pluralitas.

d. Item, ostendit Richardus de S. Victore quod illa caritas vel amor non erit in aliquid extra Deum quod sit creatum, dicens: "Summam caritatem erga personam creatam habere non posset: inordinata enim caritas esset", si summe diligeret quod summe diligendum non esset. "Ut autemcaritas summa et summe perfecta sit, oportet ut sit tantaut maior esse non possit et talis qua non possit esse melior. Quamdiu autem quis nullum alium quam se ipsum diligit, ille, quem erga se habet, privatus amorconvincit quoniam summum caritatis gradum nondum apprehendit; sed persona divina profectonon haberet quem ut se ipsam diligeret, si condignampersonam omnino non haberet; divinae autem personae condignanon esset persona, quae Deus non esset; ut ergo in illa divinitatis natura plenitudo caritatis possit locum habere, oportet divinam aliquam personam personae condignae caritatem suam communicare, et, eo ipso, consortionon carere".

e. Item, Richardus, in libro De Trinitate, arguit istud per rationem beatitudinis, suppositis tribus propositionibus per se notis: prima est quod in Deo sit summa beatitudo; secunda, quod ubi est summa beatitudo, ibi est iucundissima possessio; tertia est quod nullius rei sine consortio iucunda est possessio. Ex iis igitur relinquitur quod in divino esse est ponere consortium plurium: quia in ipso est summa beatitudo, ergo et iucundissima possessio, ergo et iucunditas plurium. Relinquitur ergo quod in ipso est pluralitas et iucundissima beatitudo possidentium.

f. Item, alio modo, supposito quod esse divinum sit esse perfectissimum ; sed esse in multis, non de multis est esse perfectissimum; ergo esse divinum est tale esse quod est unum in multis, non de multis.— Manifestatio mediae est: nam est esse universalis et est esse singularis. Esse autem universalis est esse in multis et de multis, ut esse hominis est esse in multis singularibus et de illis, quia non est totum esse quod sint illa; homo enim non dicit totum esse istius hominis: in isto enim homine est esse quantitatis et esse qualitatis et huiusmodi, quae non dicit esse hominis: propterea est de esse non totum quod est esse illius; et ideo de illo, non ut illud. Esse vero singularis est e contrario esse non in multis nec de multis, immo esse in uno et esse illud unum, non de illo. Constans autem est quod nobilius est esse in multis quam esse in uno; sed quod est nobilissimum est Deo tribuendum; ergo tale erit esse divinum, scilicet quod habebit esse in multis, non in uno solo. —- Item, nobilius et perfectius est esse non de multis quam quod est esse de multis: quia cum dico de, dico partem, non totum. Cum ergo quod est perfectissimum Deo sit tribuendum, esse divinum est esse tale quod est in multis, non de multis, immo unum et totum esse illorum. Ex hoc ergo patet quod esse divinum non est universale vel singulare, sed habens aliquid de utroque. Ex hoc ergo relinquitur quod in Deo est pluralitas.

g. Item, virtuosius est et nobilius esse quod potest esse in multis4 quam quod potest esse in uno solo, et hinc est quod nobilius est esse universalis quam singularis. —- Item, nobilius est esse unum in multis, non multiplicatum in illis, sed manens omnino idem, quam esse unum in multis, multiplicatum in illis, velut est esse universale, quod quidem est esse in multis singularibus, multiplicatum in illis. Nobilius autem et virtuosius esse Deo est tribuendum; ergo divinum esse est unum in multis, non multiplicatum in illis ; ergo in divino esse est pluralitas.

Solutio: Concedendum est quod unitas divini esse est unitas in pluribus; et hoc ostendit perfectionem ipsius, quod est unitas in pluribus non multiplicata, sed manens eadem, non de illis, sed totum esse illorum.

Quidam tamen in contrarium obiciunt sic: est pluralitas in pluribus et est pluralitas in uno, est autem unitas in pluribus et est unitas in uno ; primum imperfectionis maximae est; ergo ultimum, quod maxime distat a primo, summae perfectionis est; sed quod est summae perfectionis est Deo tribuendum; ergo unitas divini esse est unitas in uno. — Ad hoc dicendum, quod unitas et pluralitas possunt comparari in uno genere vel in pluribus. Si comparantur in eodem genere, ut videlicet pluralitas naturae ad unitatem naturae comparetur, sic pluralitas in pluribus imperfectissimum est et unitas in uno perfectissimum. Si in diversis generibus, ut videlicet comparetur pluralitas personalis unitati essentiali, istud non sequitur, immo perfectior est unitas quae est in pluribus personaliter differentibus sive secundum relationem, quam quae est sine, quia pluralitas, quae est personalis sive secundum relationem, demonstrat virtutem et perfectionem ipsius unitatis. Unde non detrahit ipsi unitati, quia summae virtutis et perfectionis est quod sit in pluribus eadem, non multiplicata. Unde esse ab alio, non esse ab alio, licet in divino esse reperiantur, non tamen detrahunt simplicitati ipsius, quia solum dicunt differentiam secundum relationem: unde, secundum Boethium, nihil addunt ad esse. Nec etiam pluralitas in personis, quae ab iis est, unitati divini esse opponitur, sed pluralitas in naturis ei opponitur; et de hac procedit ratio, secundum quod divinum esse maxime longe sit a pluralitate naturarum.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam vero rationem superius positam dicendum quod ratio illa bene procederet, si pluralitas quaelibet opponeretur et detraheret simplicitati divini esse; pluralitas autem secundum relationem, quae est in divino esse, non opponitur unitati naturae. Unde Richardus, in libro De Trinitate: "Habet homo quomodo legat et discat in se ipso quid per contrarium debeataestimare de Deo: ibi quidem pluralitas personarum in unitate substantiae, hic autem pluralitas substantiarum in unitate personae; pluralitas autem naturae nunquam opponitur unitati personae in homine; similiter nec pluralitas personae unitati naturae in Deo".

2. Ad aliud dicendum quod duplex est unitas, scilicet materialis et formalis. Unitas materialis est unitas signata vel singularis; et quia haec unitas signata est, non habet potestatem multiplicandi se, sed est materia multitudinis et etiam subiecta ipsi multiplicationi. Sed unitas formalis est unitas ipsius formae, quae habet virtutem ad multiplicationem ut potens sit esse in multis. Sed hoc potest esse dupliciter: quia haec unitas potest esse in multis multiplicata in illis, vel non multiplicata, sed una et eadem. Quod sit unitas in multis, hoc dicit perfectionem; sed quod sit multiplicata, hoc dicit imperfectionem; et talis est unitas formae universalis, quae multiplicatur "i singularibus. -— Quod ergo dicitur quod nobilitatis est in corporibus caelestibus quod non possunt esse nisi in uno solo: dicendum quod ex parte ipsius singularis istud verum est quod nobilitas ipsius solis est quod manet incorruptibilis, sed ex parte suae speciei nobilitas esset quod esset in pluribus; et quod non possit nisi in uno, istud ignobilitatis est, quia istud ponit coarctationem in ipsa. Constat igitur quod perfectior est et virtuosior unitas quae potest esse in multis quam quae nisi in uno solo, et perfectior, immo perfectissima, est illa quae potest esse in pluribus, non multiplicata. Quia ergo quod nobilitatis et perfectionis est Deo est tribuendum, ideo ponimus unitatem divinae essentiae in pluribus non multiplicatam. Et propter hoc distinguenda est illa propositio quod in multitudine est imperfectio, dicendo quod est multitudo in multitudine et multitudo in unitate: et multitudo in multitudine imperfectionis est, quia deest ibi perfectio unitatis; sed multitudo in unitate, immo quae est unitas, perfectionis est, quamvis non congrue dicatur multitudo in Deo, sed pluralitas, et ideo pro pluralitate intelligatur cum dicitur multitudo.

3. Ad tertium dicendum quod vanum est ponere multitudinem ubi idem contingit per positam unitatem vel ubi natura habet perfectam unitatem hoc verum esset, si multitudo et unitas acciperentur in eodem genere. Nos autem non ponimus in divino esse unitatem et multitudinem in eodem genere, immo unitatem essentiae et personarum pluralitatem, et dicimus quod, licet sit summa potentia in Deo, etsi non sit aliqua pluralitas in divino esse, dico tamen quod non idem contingeret, quia per hoc manifestatur summa potentia et ostenditur in Deo quod scilicet sit unum in multis non multiplicatum.

4. Ad quartum dicendum quod multitudo sive pluralitas, quae ponitur in divinis personis, reducibilis est ad unitatem eiusdem generis, scilicet ad unitatem personae. —— Et quod obicitur quod non est una communis persona, distinguendum est: quod est commune secundum originem et secundum praedicationem. Secundum ergo praedicationem non est una communis persona, sed dicendo commune secundum originem, est una communis, scilicet persona Patris, a qua ceterae habent originem: Filius per generationem, Spiritus Sanctus per processionem.

5. Ad quintum dicendum quod, cum unitas et multitudo ex opposito dividantur, unitati secundum essentiam vel naturam opponitur multitudo secundum essentiam, et unitati modi existendi multitudo modi existendi. Consistentia vero et permanentia ipsius esse attribuitur unitati secundum naturam, non unitati secundum modum existendi; ita etiam e contrario corruptio vel desitio ipsius esse attribuitur multitudini naturae, non pluralitati secundum modum existendi. Manet igitur pluralitas secundum existendi modum cum unitate naturae, non repugnans permanentiae ipsius divini esse.

PrevBack to TopNext