I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 2, c. 2
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 2, C. 2
AN DIVINA UNITAS SECUM COMPATIATUR PLURALITATEM NATURARUM.
Consequenter quaeritur an divinum esse secum compatiatur pluralitatem naturarum, ita quod dicerentur plures dii.
Ad quod sic: a. Damascenus: "Si ponerentur plures dii, differentiam oporteret considerare. Si enim nulla differentia estin eis, unus magis est et non multi. Si vero differentia est in eis, ubi ergo est perfectio? sive secundum bonitatem sive secundum sapientiam sive secundum tempus sive secundum locum deficiat a perfectione, nequaquam erit Deus; nulla igitur differentia est in eis; si vero per omnia est identitas: unus magis estet non multi". Relinquitur ergo unum esse Deum et non multos.
b. Item, secunda ratio Richardi: "Divinitas aut est incommunicabilis aut aliquibus communis. Si est incommunicabilis: consequens est quod non est nisi unus Deus. Si autem aliquibuscommunis fuerit: communis utique erit et substantia illa, quae non est aliud quam divinitas ipsa; sed substantia una non potest esse communis pluribus substantiis, alioquin una eademquesubstantia essetplures et plures una. Si vero dicitur esse communis pluribus personis: erit utique et communis eis substantia illa, quae non est aliud quam divinitas ipsa; iuxta hoc utique erunt in divinitate plures personae, sed nonnisi una substantia". Non est igitur in divino esse pluralitas naturarum.
c. Item, Boethius, in libro De Trinitate: "Nulla est in Deo diversitas, nullaex diversitate pluralitas, nulla ex accidentibus multitudo: Deus enim a Deo nullo differt, nec accidentalibusnec substantialibus differentiis; ubi vero nulla est differentia, nulla est diversitas, quare nec numerus; igitur unitas tantum". Nullam autem diversitatem esse in Deo superius probatum est per simplicitatem; nulla igitur est differentia vel diversitas divini esse in natura.
Contra: 1. Esse ab alio, non esse ab alio faciunt diversitatem in natura: per hoc enim differt natura creata ab increata; similiter faciunt differentiam in personis, sicut demonstrato Patre, qui est persona ens non ab alio, et demonstrato Filio, qui est persona ens ab alio, non esse ab alio et esse ab alio facient differentiam in diis; et ita in Deo est pluralitas naturarum. Arguitur ergo sic: Filius est Deus ab alio; Pater est Deus non ab alio; ergo duo dii; ergo cum dii dicat pluralitatem divinae naturae, in Deo erit pluralitas naturarum.
2. Item, Augustinus, in libro De Trinitate: "Non dicimus Trinitatem descendisse in columbae specie, sed solum Spiritum Sanctum; nec dicimus Trinitatem sonuisse, quando vox audita est: "Hic est Filius meus dilectus"; similiter dicimus solum Filium incarnatum, non Patrem aut Spiritum Sanctum". In divinis ergo invenitur diversitas operationis, ita quod operatio Patris non est operatio Filii aut Spiritus Sancti et e converso; sed in divinis est idem substantia, virtus et operatio; cum ergo ibi inveniatur diversitas operationis, ergo et virtutis, et ita essentiae vel naturae; plures ergo divinitates et plures dii.
Solutio: Dicimus quod unitas divini esse nullo modo secum compatitur pluralitatem naturae nec divinitatis nec bonitatis, sicut patet per supradictam auctoritatem Boethii, De Trinitate, quod "nulla est in Deo diversitas" etc. Ex quo patet quod est unitas naturae tantum in divino esse. Hoc etiam praedicta auctoritas Richardi attestatur quod "divinitas aut est communicabilis aut incommunicabilis" etc., ex quo vult arguere quod ibi est tantum unitas substantiae.
[Ad obiecta]: 1. Ad hoc quod primo obicitur quod "esse ab alio, non esse ab alio iaciunt differentiam in natura": dicendum quod istud verum est quando respiciunt formas diversas et supposita. Verbi gratia: cum dico naturam entem ab alio, naturam non entem ab alio, hic respiciunt formas diversas et supposita diversa. Similiter, cum dico personam entem ab alio pro Filio et personam non entem ab alio pro Patre, hic respiciunt proprietates diversas quasi formas et supposita diversa, quia Filius dicitur esse ab alio ratione filiationis, Pater vero non esse ab alio ratione paternitatis; sed hoc non facit differentiam in natura, sed in personis, et propter hoc Pater et Filius sunt differentes personae, sed non naturae. Sed cum dico Deus de Deo, hic dico Deum ab alio et Deum non ab alio et a quo alius, dico tamen formam eamdem ex utraque parte. Unde esse ab alio, non esse ab alio non respiciunt ibi diversam formam, sed differentia supposita, quia una et eadem est forma sicut una divinitas in Patre et Filio. Et ideo, sicut dicit Boethius, sequitur: "Pater est Deus, Filius est Deus, ergo sunt unus Deus" ; sed non sequitur: Sortes est homo, Plato est homo, ergo sunt unus homo. Quia ergo in Deo, sive in Patre et Filio, non invenitur differens forma, sicut in Sorte et Platone, non habet ibi locum ratio.
2. Ad secundum dicendum quod nunquam differens est actio Patris et Filii et Spiritus Sancti. — Quod ergo obicitur quod solus Filius incarnatur: dicendum quod hic dicuntur duo, scilicet ipsa actio et relatio connotata quae venit in proprietatem personae, quia incarnari Dei dicit sibi unire humanitatem vel carnem. Per hoc quod est unire, ipsam tango actionem, et hoc convenit toti Trinitati; per hoc quod est sibi tango relationem, quae solum ad Filium refertur: tota enim Trinitas soli Filio unit humanitatem. -— Similiter, cum dico solus Pater dixit: "Hic est Filius meus" etc., hic tango actionem quae est facere vocem, et hoc convenit toti Trinitati; item, per hanc vocem significatur aliquis habere Filium, et haec est ipsa relatio, et hoc convenit soli Patri, qui solus habet Filium. — Similiter, cum dico quod solus Spiritus Sanctus apparuit in columbae specie, hic est ipsa actio et relatio veniens in proprietatem personae; ipsa actio est ipsa demonstratio vel significatio, quod scilicet per hoc significatur Spiritus Sanctus, et hoc facit tota Trinitas. Similiter ibi est relatio ad Spiritum Sanctum, quod solus ibi significetur; Trinitas ergo hoc fecit, ut scilicet per hoc significaretur Spiritus Sanctus. Et sic non dicitur hoc ratione actionis, quod sit differens actio vel operatio horum, sed ratione habitudinis actionis. Et sic patet solutio istius rationis.
On this page