I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 2, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 2, C. 3
AN DIVINA UNITAS SECUM COMPATIATUR PLURALITATEM PRINCIPIORUM.
Articulus I
Utrum sit ponere duo principia summe bona.
Quaeritur postea utrum unitas divini esse secum compatiatur pluralitatem principiorum, ita quod esset ponere duo principia boni, quorum utrumque diceretur summum bonum.
Ad quod sic: a. Boethius, in libro De consolatione: "Quaediscrepant bona, non esse unumquod alterum est liquet: quare neutrum poterit esse perfectum, cum alterum alteri desit; sed quod perfectum non est, illud non esse summum manifestum est; non ergo summe bona sunt quae sunt diversa".
b. Item, si essent plura principia, qualiter ab illis gubernaretur mundus? Si enim quis parti mundi principatur, quis mundum ordinat et permanentiam eius facit? illud enim magis utroque erit principium, quod scilicet ordinat universum. Et sic relinquitur solum esse unum principium perfectum sive summe bonum.
c. Item, quod superlative dicitur uni soli convenit. Si ergo summum bonum est, relinquitur quod unum solum est summe bonum, non habens parem vel superiorem; si enim habet superiorem, iam non est summum; similiter si parem; similiter si habeat inferiorem, illud inferius non est summe bonum; manebit ergo unum solum summe bonum.
Contra: 1. Boethius, in libro De consolatione: "Quae discrepant bona" etc., per hoc volens probare quod non sunt duo principia summe bona, quia unum non esset alterum: et sic utrumque esset imperfectum. -—- Sed quod haec ratio nulla sit, patet: quia est bonum creatum et increatum, et unum non est alterum, nec e converso. Si ergo non ponit quod aliquid desit summo bono increato, quia scilicet non est ipsum bonum creatum: similiter nec si esset aliud bonum increatum differens ab ipso, hoc non poneret defectum in ipso; possunt ergo esse duo summe bona.
2. Item, unitas et multitudo dividuntur ex op— posito ; ergo multitudo non est principium unitatis vel e converso; aliud ergo principium est unitatis, in quantum unitas, et aliud multitudinis; ergo duo sunt principia bonorum.
3. item, "beatitudo creata est status omnium bonorum congregatione perfectus" ; sed beatitudo creata non est ipsa beatitudo increata; cum ergo ratio summi boni sit ex aggregatione perfecta totius bonitatis, relinquitur quod erunt duo summe bona.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum dicendum quod intentio Boethii est: si poneretur cum summo bono bonum aliud, quod non esset ipsum vel ab ipso differret, quia illud ei deesset et ita non esset perfectum, quia perfecto nihil deest; si autem poneretur summe bonum increatum, non esset ipsum nec ab ipso; et propter hoc non possunt stare simul. Sed bonum creatum, licet non sit ipsum bonum increatum, tamen est ab eo, unde non est summum; et propter hoc bonitas creata potest stare cum summo bono increato, licet non sit ipsum.
2. Ad secundum dicendum quod, quamvis secundum rationem unitas et multitudo dividantur ex opposito, tamen secundum rem minime, immo ipsa multitudo substantialiter est multitudo ex unitatibus aggregata. Si vero substantialiter est multitudo ex unitatibus aggregatis, quae erit causa ipsarum unitatum, erit et causa multitudinis. Ideo unum erit principium unitatis et multitudinis et unius et multorum.
3. Ad tertiam rationem dicendum quod summum bonum dicitur dupliciter, scilicet simpliciciter et secundum quid. Summum bonum simpliciter est bonum increatum; summum bonum secundum quid est beatitudo creata, quia est summum bonum in creatis bonis eo quod est a summo bono increata: propterea non numerantur ut dicantur duo summa; et ita intelligendum de congregatione perfecta bonorum.
Articulus II
Utrum sit ponere duo summa principia, aliud boni et aliud mali.
Deinde quaeritur utrum unitas divini esse compatiatur secum pluralitatem principiorum, ita quod unum dicatur principium boni, reliquum vero principium mali, ut scilicet dicatur summum bonum et summum malum, sicut posuerunt Manichaei.
Ad quod sic: a. Bonum, verum et ens convertuntur; ergo eorum opposita, scilicet malum, falsum, non-ens; malum ergo, in quantum malum, est non-ens; ergo multo magis summum malum.
b. Item, unumquodque, in quantum est, bonum est, sicut probatur a Boethio ; ergo malum, in quantum malum, non est, quia, in quantum malum, non est malum; summum igitur malum omnino non est.
c. Item, si summum bonum habeat oppositum summum malum, ergo sicut summum bonum est bonum per essentiam, ita summum malum erit malum per essentiam; nihil ergo bonitatis erit vel intelligetur in summo malo; ergo nec potentia nec notitia nec etiam esse. Relinquitur ergo quod non erit potens nec etiam ens, ergo nec principium.
d. Item, in summo bono intelligitur summa voluntas boni et summa potentia, ergo summum odium sive detestatio mali et summa potentia ad destruendum malum. Posito ergo summo malo, quaeritur an summe bonum habeat voluntatem destruendi ipsum. Et si non habet: non summe detestatur malum; ergo non est summe bonum Si habet: aut ergo potest destruere summe malum aut non potest. Si non potest: ergo non est summe potens; ergo non est summum. Si potest et vult et constat quod scit: ergo non est aliquo modo compatiens summum malum in esse.
Contra: I. 1. Si simpliciter ad simpliciter et magis ad magis et maxime ad maxime: ergo si bonum habet oppositum malum et magis bonum magis malum et summum bonum summum malum, ergo summum malum est.
2. Item, in bonis sequitur: aliquid est bonum et aliquid melius, ergo aliquid optimum ; ergo similiter in malis: aliquid est malum, aliquid peius, ergo aliquid pessimum ; ergo summum malum est.
3. Item, contrariorum contrariae sunt causae; sed in universitate sunt multae contrarietates et multa contraria; ergo et causae contrariae; sed una est causa omnium bonorum, quae nec est causa malorum; ergo necesse est quod sit una causa omnium malorum; sicut ergo illa ponitur summum bonum, ita et ista ponetur summum malum.
4. Item, sequitur: si aliquid est bonum participatione, ergo aliquid est bonum per essentiam ; ergo similiter: aliquid est malum participatione, ergo aliquid est malum per essentiam.
5. Item, nihil est principium salvativum et corruptivum; cum ergo bonorum et incorruptorum sit principium salvativum: ergo et malorum et corruptibilium erit principium corruptivum. -- Si dicatur quod corruptibilium non est ponendum principium, cum corruptio accidat ex defectu et ideo ex non-causa potius quam ex causa - contra: omne corruptivum est activum; omne autem activum habet naturam per quam agit; erit Igitur aliqua natura principium corruptivum.
1. Matth. 12,33: "Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum: aut facite arborem malam et fructum. eius malum". Glossa Rabani: "Non potest ex bono malum vel ex malo nasci bonum". Et ibidem: "Nihil medium quin boni auctoris tantum sint bona et mali mala". Ex quibus colligitur quod boni et mali non est idem principium, sed diversa.
2. Item, I Ioan. 3,8: "Qui facit peccatum, ex diabolo est", non materialiter, sed effective. Ergo diabolus est principium efficiens mali, et Deus boni.
3. Item, Matth. 15,13: "Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur". Ergo aliquid est quod non plantavit Pater caelestis; haec plantatio quid aliud est quam alicuius rei in esse productio? Est igitur aliud principium a Deo producens res in esse.
5. Item, II Cor. 4,3-4: "Si evangelium nostrum opertum est, in iis qui pereunt, est opertum, in quibus deus huius saeculi excaecauitmentes infidelium" ; non autem intelligendum est de bono Deo quod excaecat mentes infidelium; igitur de malo.
6. Item, Ioan. 14,30: "Venit princeps mundi huius". Unde innuit quod unus sit princeps mundi huius et alter alterius; et intelligitur de diabolo.
7. Item, Rom. 7,23: "Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae". Ergo duae leges sunt in homine; sed lex spiritus est a Deo; ergo contraria est a contrario principio.
8. Item, Ioan. 8,44: Diabolus "homicida fuit ab initio". Igitur vel essentialiter malus vel a malo principio.
9. Item, Ioan. 8,44: Diabolus "est mendax et pater eius". Si pater, igitur efficiens causa et non ab altero ; sed causa et principium idem; ergo etc.
10. Item, Gen. l,31: "Vidit Deus cuncta, quae fecerat: et erant valde bona". -- Item, Eccle. 1,2: "Vanitas vanitatum, et omnia vanitas". Non igitur haec a Deo.
Respondeo: Deceptio Manichaeorum fuit quia aestimaverunt privationes causari sicut positiones; quod non est verum: privationes enim non habent causam efficientem, quemadmodum positiones; sed deficientem. Unde Augustinus, XII De civitate Dei: "Non est efficiens causa mali, sed deficiens, quia nec mala voluntas est effectio, sed defectio. Causam ergo mali velle invenire est acsi aliquis velit videre tenebras vel audire silentium, quae nobis per oculos nota sunt, non specie, sed speciei privatione; talia vero nesciendo sciuntur utsciendo nesciantur: silentium enim nonnisi nonaudiendo auditur".
I. 1. Ad primum dicendum quod regula ista si simpliciter ad simpliciter etc. differenter intelligitur in positionibus et privationibus. In positionibus enim est magis et minus per participationem unius formae vel naturae, sicut in coloribus secundum participationem formae albedinis secundum plus et minus dicitur plus et minus album. In privationibus vero aliter est. Nam in privationibus non dicitur magis et minus per participationem unius formae secundum magis et minus, sed per recessum a forma sive habitu respectu cuius dicuntur privationes secundum magis et minus. Propterea non est ponere terminum, et ideo nec summum simpliciter, sicut patet in curvo: dicitur enim curvum per elongationem a recto, curvius per maiorem elongationem, curvissimum per summam elongationem. Sic igitur malum et peius dicuntur per elongationem a bono seu privationem boni secundum magis et minus, et summum malum dicetur per summam elongationem. Si igitur non est possibilis summa elongatio a bono, quia hoc esset summa elongatio ab esse, sicut superius ostensum est, relinquitur quod nullo modo est summum malum. Illa ergo regula si simpliciter ad simpliciter etc. tenet in illis in quibus est maximum et terminus secundum accessum sive secundum recessum; sed in malo non est terminus recessus, quia malum est infinitum; propterea non erit ponere summum malum.
2. Ad secundum iam patet responsio, quia non est similis comparatio in bono et in malo. Unde non sequitur: si in bono ponitur maximum, quod in malo ponatur; cum enim malum privatio sit, non habet esse subsistens nisi in natura, quae quidem privata est a bono et nata ad bonum. Propterea non potest aliquo modo esse nec etiam intelligi summum malum simpliciter. Distinguendum tamen est quod summum malum potest dici duobus modis: uno modo, quo nihil potest esse peius nec habet aliquid boni, et hoc modo nihil est summum malum ; alio modo dicitur summum malum, quo nihil est peius, et hoc modo summum malum est ipsa inordinatio creaturae, qua nil est peius.
3. Ad tertium dicendum quod est causa proxima propria et immediata et est causa prima communis. Causa proxima propria et immediata differens est contrariorum, sed causa principalis et prima est una contrariorum. —— Quod patet: contraria sunt unius generis, sicut albedo et nigredo in genere coloris. Una igitur est natura in contrariis, et quae est causa illius est causa contrariorum, sicut quae est causa coloris simpliciter est causa albi et nigri coloris; una igitur erit causa prima albi et nigri coloris, quamvis proxima causa differat. Similiter nota in omni oppositione per se esse aliquid commune ipsis oppositis: vel commune secundum dictionem, sicut est in oppositis secundum affirmationem et negationem, una essentia est communis secundum dictionem; aut commune secundum rem: et hoc vel commune materiale, et hoc modo est commune secundum privationem et habitum; vel commune formale, et hoc absolutum vel respectivum. Commune absolutum est in oppositione contrariorum, quia ibi est una forma generis communis ipsis speciebus; commune formale comparatum est in relativis, quia ibi est communitas habitudinis. Cum ergo in omni oppositione oppositorum inveniatur unum quod est fundamentum ipsius oppositionis, quae erit causa illius unius erit causa ipsis oppositis; una igitur causa erit omnium oppositorum: prima, dico, non proxima.
4. Ad quartum dicendum quod participatione dicitur bonum proprie, quia bonitas una est quae est prima, quae secundum magis et minus communicatur ab omnibus creaturis et illa est bonitas per essentiam; malum vero participatione improprie, quia una malitia non est causa malitiae in omnibus, sicut ostendit B. Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Bonum est ex una et generali causa, malum autem ex multis et particularibus defectibus". Quod declarat consequenter: "Non omnibus eadem omnino secundum idem mala: daemoni enim malum estpraeter divinum intellectum esse; animae, quod est praeter rationem; corpori, quod est praeter naturam". Malum ergo participatione non dicitur ex communione alicuius entis, sed ex similitudine defectus et alicuius non—entis; et ideo non sequitur: ergo aliquid est malum per essentiam.
5. Ad quintum dicendum quod corruptivum principium, in quantum agit, activum est ex natura boni quod substantificat malum; in quantum vero corrumpit, defectivum est, et ideo non erit causa efficiens, in quantum huiusmodi, sed deficiens: quare neque principium. Et hoc intendit B. Dionysius. Unde cum dicitur: malum agit, hoc dicitur per accidens; sed cum dicitur: corrumpit, hoc dicitur per se. Nec tamen ex hoc ponetur principium: agit enim per naturam subsistentis boni, corrumpit autem: per defectum et privationem boni. Per hoc quod a bono, agit; per hoc quod de nihilo, corrumpit, ut dicit Augustinus. Exemplum B. Dionysii in morbi actione.
1. Ad primam dicendum quod per arborem significatur voluntas et per bonam bona, per malam mala, per fructum vero opus. Unde sensus est: non potest ex mala voluntate nasci bonum opus, nec ex bona malum, in quantum huiusmodi. Ex libero tamen arbitrio procedit voluntas bona et mala: sed per modum efficientis, in quantum scilicet a Deo est, procedit voluntas bona; per modum vero deficientis, in quantum scilicet vertibile per electionem est et de nihilo, est causa voluntatis malae; et sic, secundum quod declinat in non-causam per aversionem a summa causa, ideo simpliciter non ponetur principium secundum hoc. — Praeterea, esto quod diceretur principium liberum arbitrium mali, non sequeretur quod esset unum, immo tot principia quot essent libera arbitria deficientia in diversis rationalibus creaturis; et hoc vult dicere B. Dionysius, quod "malum est ex multis defectibus, non ex una causa".
2. Ad aliam auctoritatem respondendum quod diabolus non dicitur principium peccati effective seu per efficientiam, sed per suggestionem ; et qui facit peccatum non dicitur esse "ex diabolo" secundum rationem efficientiae, sed per conformitatem malitiae.
3. Ad tertiam auctoritatem qua dicitur omnis plantatio etc.: dicendum quod plantationem dicit ibi non naturam, sed traditionem seu doctrinam Pharisaeorum contra legem Dei; et hanc dicit eradicandam, id est reprobandam.
4. Ad quartam dicendum, sicut prius, quod Iudaei dicuntur "ex patre diabolo", non conditione, sed malitiae imitatione.
5. Ad quintam dicendum quod deus huius saeculi intelligitur dupliciter: uno modo intelligitur diabolus, secundum quod saeculum dicitur perversi amatores saecularium, quorum dicitur diabolus deus, non causando, sed principando et eos ad mala agendo. Vel deus huius saeculi dicitur Deus, secundum quod saeculum accipitur pro universitate rerum mundialium: et tunc quod dicitur excaecasse mentes infidelium intelligitur non effective, sed permissive, secundum quod dicitur Rom. 1,28: "Tradidit illos Deus in reprobum sensum", id est tradi permisit.
6. Ad sextam patet simili modo responsio. Nam "princeps mundi" dicitur diabolus, non creaturarum mundi, sed amatorum mundi, quorum affectionibus dominatur.
7. Ad septimam dicendum quod lex camis non dicitur nisi defectus rectitudinis debiti ordinis ipsius carnis ad spiritum, contractus ex culpa originali; causa ergo eius non ponetur nisi quae est causa peccati, scilicet deficiens, quae scilicet est prima voluntas inordinata ad Deum; tamen, in quantum est poena afflictiva, potest poni a Deo sive a divina iustitia.
8. Ad octavam dicendum quod "homicida dicitur diabolus ab initio", id est ex quo homo fuit, quem decipiendo interfecit. Vel dicitur "homicida ab initio", scilicet mundi, id est statim post initium, cum hominem decepit, non ab initio sui esse.
9. Ad nonam dicendum quod diabolus dicitur pater mendacii, quia ab ipso et non ab alio mendacium incepit, non per modum efficientis causae, sed per modum deficientis a veritate.
10. Ad ultimam dicendum quod cum dicitur: "Vidit Deus cuncta quae fecerat et erant valde bona", ostenditur quod creatura duplicem bonitatem habet, scilicet in se et in ordine universi. Unde in conditione creaturarum de qualibet dictum est: "Vidit Deus quod esset bonum", ad significandum bonitatem quam habent in proprio genere; sed de universis dictum est: "Erant valde bona", ad significandum bonitatem quam habent in rerum universitate. — Quod vero obicitur universa vanitas, intelligendum quod creaturae, secundum quod referuntur ad principium a quo sunt, bona sunt et in se bona sunt et in universo "valde bona" sunt ; secundum vero quod referuntur ad originem de qua sunt, scilicet de nihilo, vanitas sunt et vertibiles ad non-esse sunt, vel simpliciter vel quodam modo. Per hoc ergo nunquam adstruetur aliud principium.