I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, Praeambulum
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, Praeambula
Adiuvante gratia Iesu Christi, consequens est quaerere de veritate divina. Ad quam quaestionem inquirenda sunt haec: 1. An sit necesse veritatem esse; 2. an intentio veritatis ab intentionibus unitatis, entitatis, bonitatis differens sit aliquo modo; 3. quid sit; 4. in quibus sit; 5. an una vel plures sit; 6. an plures veritates sint ab aeterno; 7. an omnis veritas aeterna sit; 8. an mutabilis vel immutabilis sit ; 9. an veritas prima sit causa omnium; 10. quae causa veritatis proxima et falsitatis in rebus sit; 11. an veritati primae falsitas sit opposita.
On this page