Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 2, c. 3

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 2, C. 3

AN OMNIS VERITAS AETERNA SIT

Postea quaeritur de aeternitate veritatis, I. an omnis veritas aeterna sit.

Ad quod sic: 1. Augustinus: "Nihil magis est aeternum quam ratio circuli et duo et tria esse quinque". Ergo aut dicetur Deus est ratio circuli et similiter duo et tria esse quinque vel quod plura sint ab aeterno; quorum utrumque est inconveniens.

2. Item, quod non incepit est aeternum; sed veritas huius propositionis Antichristus nascetur non incepit: non enim est dicere quando incepit ; ergo est aeterna.

Contra: a. Quod est aeternum nunquam desinet; sed veritas huius propositionis aliquando desinet: postquam enim natus erit, non erit amplius vera; ergo non est aeterna.

II. Item, circa hoc quaeritur utrum enuntiabilia sint ab aeterno.

Ad quod sic: 1. Ab aeterno fuit verum mundum fore: aliter enim praescientia, quae fuit de hoc ab aeterno, non esset veri, et ita de aliis; ergo enuntiabilia fuerunt ab aeterno.

2. Item, Augustinus, in libro Soliloquiorum, dicit quod sequitur: si mundus non fuit, mundum non fuisse est verum. Et per hoc intendit probare quod veritas est aeterna, per hoc quod necesse est alteram partem contradictionis esse veram; et ita mundum non esse fuit verum antequam fieret; ergo enuntiabile ab aeterno.

Contra: a. Cum dicitur mundum fore hoc enuntiabile affirmat de mundo quoniam erit; similiter cum dicitur mundus non est, antequam mundus esset, haec enuntiatio negat de mundo quoniam est. Si ergo de hoc quod omnino non est, nihil potest affirmari, et si universaliter nihil esset, nihil posset de aliquo negari; cum ergo ab aeterno non fuerit mundus nec aliquod eorum quae sunt in mundo, non erit verum dicere ab aeterno mundus erit et mundus non est.

b. Item, ab aeterno non est enuntians nec res de qua enuntiatur; ergo enuntiabilia non sunt ab aeterno.

Respondeo: I. 1. Ad primum dicendum quod veritas huius propositionis Antichristus nascetur et huius duo et tria sunt quinque et huius circulus est figura plana potest retorqueri vel ad id in quo radicatur veritas illa sicut in subiecto, sicut dicit Augustinus quod brevis definitio veri est "id quod est": et sic istae veritates non sunt aeternae; et quod dicit Augustinus: "Nihil magis est aeternum" etc. accipitur ibi aeternum pro perpetuo vel pro aeterno temporis. Vel potest retorqueri dictarum propositionum veritas ad primam veritatem: et sic est quaelibet illarum aeterna nec est aliud quam ipse Deus; nec ideo dicetur quod circuli ratio sit Deus, simpliciter loquendo, sed circuli ratio prout est in Deo.

2. Eodem modo respondendum est de illa Antichristus nascetur: quod si veritas eius retorqueatur ad veritatem primam, hoc modo veritas est aeterna ; si retorqueatur ad illud in quo est: sic non est aeterna simpliciter, tamen in genere temporis et in aeterno potest dici non habuisse principium. Sequitur tamen, secundum quod dicitur quod praeteritorum non est finis, sed principium in tempore, e contrario futurorum non est principium, sed finis in tempore. Sicut enim, quantum est de ordine temporis, non est assignare tempus in quo ultimo haec sit vera: Caesar fuit, sed est assignare in quo primo fuit vera; ita e contrario in ordine temporis non est assignare tempus, in quo primo haec fuit vera: Antichristus erit, tamen erit assignare tempus in quo ultimo erit vera.

II. Ad hoc quod quaeritur de enuntiabilibus, dicendum quod enuntiabile importat aptitudinem unam ex parte enuntiantis et aptitudinem aliam ex parte eius quod enuntiatur. Quantum est de aptitudine ex parte rei enuntiatae, distinguendum quod res enuntiata potest considerari in natura propria: sic non sunt enuntiabilia ab aeterno, quia in enuntiabili est compositio vel divisio; compositio autem et divisio tunc primo venerunt in esse, cum creatura processit in esse, in qua est prima compositio eius quod est et eius quo est: et ratione eius quod est accipitur ratio subiciendi, ratione eius quo est ratio praedicandi. Quantum vero est de aptitudine rei enuntiatae secundum quod in causa, possent dici enuntiabilia esse ab aeterno: sed hoc non simpliciter, sed secundum quid, secundum quod esse rerum in causa non est esse simpliciter, sed secundum quid.

1-2. Ad obiecta ergo dicendum quod veritas enuntiabilium secundum quemdam modum aeterna est; non tamen sequitur quod enuntiabilia ab aeterno. Unde distinguendum quod est veritas triplex. Est enim veritas rei, secundum quod dicit Augustinus, in libro Salilaquiorum: "Verum est id quod est". Est etiam veritas signi, secundum quod dicimus orationem veram esse cum ostendit rem esse sicut est: et secundum hoc veritas est adaequatio signi ad id cuius est signum. Est etiam veritas causae, de qua dicit Anselmus quod una et sola est veritas, licet plura sint vera ; et ponit exemplum de tempore: sicut est tempus unum, licet plura temporalia eodem tempore mensurata ; et hoc modo dicit Augustinus quod "omneverum est verum prima veritate". Secundum primum modum mundum non esse et mundum futurum esse non fuit verum, antequam mundus: et res essent: nulla enim res subiacebat affirmationi vel negationi, sicut nunc affirmationi subiacet compositio alicuius rei, et negationi vere subiacet modo propria veritas, quia una res separationem habet ab alia. Secundum modum secundum, secundum quod dicitur veritas signi, cum veritas signi dependeat a veritate rei, non erit dicere secundum statum illum: mundum tore vel mundum non esse. Secundum autem ultimum modum, prout dicitur veritas causae, subest veritas ei quod est mundum fore mundum non esse, antequam mundus esset, et huic affirmationi mundum fore sufficit veritas ideae sive ratio mundi in veritate sive arte divina, quae est respectu mundi futuri. Huic autem negationi mundum non esse subest veritas ipsius esse divini, quod est vere esse, ratione cuius veri esse removetur a mundo et ab unaquaque creatura quae tunc non erat. Nec ex hoc sequitur quod mundus sit vel alia creatura, quamvis aliquid affirmetur vel negetur de mundo: sicut non sequitur: si hircocervus est in opinione, quod hircocervus habeat esse, sed quod opinio de hircocervo habeat esse.

PrevBack to TopNext