I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 3, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 3, C. 3
AN CAUSA PROXIMA FALSITATIS SIT IN RE AN IN RELSIMILITUDINE.
a. Ad quod Augustinus, in libro Soliloquiorum: "Quod oculi vident non dicitur falsum, nisi habeat aliquam similitudinem veri: ut homo, quem videmus in somnis, non est verus homo, sed falsus, eo ipso quod habet veri similitudinem;" et sic de aliis; "similitudo ergo rerum mater est falsitatis".
b. Item, in eodem: "Apparet in omnibus sensibus similitudine lenocinante nos falli, et eas res falsas nominamus quas veri similes deprehendimus". Ergo etc.
Contra: 1. Obicit Augustinus: "Imago in speculo deprehenditur esse falsa, eo quod non tenetur, non vivit, non sonat".
2. Item, "homines quos videmus in somnis teneri, loqui et vivere, si possent teneri et vivere et loqui, et ab illis, quos videmus vigilantes, non differrent, veri homines essent; sed ex hoc quod differunt et dissimiles sunt, veri homines non sunt: veri autem essent, si non essent dissimiles; similitudinem ergo veritatis matrem, et dissimilitudinem falsitatis[esse] fatendum est".
3. Item, Augustinus, De vera religione: "Falsitas ex iis est quae imitantur unum, non in quantum illud imitantur, sed in quantum implere non possunt", et loquitur de primo uno quod est primum principium; sed "in quantum non possunt implere", dissimilia sunt illi uni; relinquitur ergo quod dissimilitudo mater est falsitatis.
4. Item, Augustinus, ibidem, dicit quod prima veritas est summa similitudo principii, in qua nulla est dissimilitudo ex qua falsitas oritur.
5. Item, obicit Augustinus, in Soliloquiis: "Cum considero illud quod falsum vocamus, considero aliquid simile habere veri et aliquid dissimile". Aut ergo nominatur falsum ex eo quod simile aut ex eo quod dissimile. "Si ex eo quod dissimile: nihil est quod falsum dici non possit; nihil enim est quod alicuidissimile non sit. Si ex eo quod simile: ovareclamant quae ex eo vera sunt quo similia".
6. Item, Augustinus, in eodem: "Si quis dicit lapidem esse argentum, dicit falsum" ; nec ex hoc quod lapis habeat argenti imitationem aliquam vel quod videatur argentum et non sit; falsum ergo dicitur non habens veri imitationem aliquam.
7. Item, si falsum dicitur propter similitudinem veri, cum non sit verum, sicut dicitur plumbum falsum argentum, quod assimilatur argento et non est argentum: numquid, quaerit Augustinus, potest dici argentum falsum plumbum, quod tamen assimilatur plumbo et non est plumbum?
Respondeo, secundum Augustinum, quod similitudo similis, in quantum huiusmodi, mater est veritatis. Unde prima veritas est summa similitudo unitatis principii, quae, sicut ipse dicit, "id implerepotuit et illud esse quod est[illud]; ipsa est quae illud, sicut est, ostendit: unde recte et Verbum et lux eius dicitur. Cetera illius unius similia dici possunt in quantum sunt, et in tantum vera sunt; haec autem ipsa est eius similitudo et ideo veritas. Ut enim veritate prima sunt quae vera sunt, ita similitudine similia sunt quaecumque similia sunt, et, in quantum verasunt, illius principalis unius similia sunt". Unde Augustinus, in Soliloquiis "Falsum est quod a veri similitudine longe est, sed tamen habet ad verum nonnullam imitationem". Item, Augustinus, De vera religione: "Corpora intantum fallunt, in quantum non implent illud quod convincuntur imitari".
[Ad obiecta]: Ad auctoritates hinc inde obiectas iam patet responsio: quia non dissimilitudo tantum nec similitudo mater est falsitatis, sed dissimilitudo eius quod est simile, in quantum huiusmodi.
6. Ad illud vero quod obicit de illo qui "dicit lapidem esse argentum, qui dicit falsum", et tamen non est similitudo lapidis ad argentum: dicendum, secundum Augustinum, quod haec est falsitas dicti vel enuntiationis, non rei; et ideo similitudo est in dicto vel enuntiatione, quia, sicut dicit Augustinus: "Falsa enuntiatio imitatur veras sententias. Quae si non creditur, eo solo imitatur [veras] quod ita dicitur; quod si ei non creditur, esttantum falsa, non etiam fallens; si autem fidem impetrat, imitatur creditas veras".
7. Ad ultimum quod quaerit, dicendum, secundum Augustinum, in Soliloquiis: Non dicitur argentum falsum plumbum, quia "argentum melius est, et quasi in contumeliam eidicitur; plumbiautem velut honor est, si falsum argentum vocetur". Similiter imago hominis dicitur falsus homo, non homo falsa imago, quia, sicut ipse dicit, "falsum est quod ad similitudinem alicuius accommodatum est, nec id tamen est cuius simile apparet" ; non autem homo ad similitudinem imaginis, sed e converso, nec argentum ad similitudinem plumbi, sed e converso: "esse enim ad imitationem" alicuius dicit dignitatem in illo ad cuius imitationem dicitur.
On this page