I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 3, c. 4
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 3, C. 4
AN FALSITAS SUBSTANTIFICETUR IN VERO.
Ad quod sic: 1. Falsum dicitur de eo quod omnino non est; sed illud quod omnino non est non substantificatur nec est substantificabile in aliquo; ergo falsum huiusmodi non substantificatur in vero.
Contra: a. Sicut se habet bonum ad malum, sic verum ad falsum. Si ergo, ut dicit Dionysius, De divinis nominibus, "bonum substantificatprivationem suam sui participatione", quod est malum, "omnino enim bono abeunte, non erit bonum neque mixtum neque malum": ergo similiter verum substantificabit suam privationem, quae est falsum.
b. Item, Augustinus, in Soliloquiis: "Tragoedus, qui repraesentabat alienas personas in theatris, non esset falsus Hector, si non esset verus tragoedus. Similiter equus pictus non esset falsus equus, nisi esset vera pictura". Similiter non esset enuntiatio falsa, nisi esset vera locutio; et sic in omnibus aliis; omne ergo falsum subsistit in aliquo vero.
Respondeo: Concedo quod falsum substantificatur in aliquo vero, quia, sicut dicit Augustinus: "Res, quae omnino non est, non potest dici falsum; si enim falsum est, est". Omne ergo falsum subsistit in ente; sed omne ens est verum, quia convertuntur verum et ens; ergo omne falsum subsistit in vero.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicit primo quod falsum dicitur de eo quod omnino non est: respondendum per interemptionem. — Quod patet: quia falsum dicitur aut in enuntiatione aut in re. Si in enuntiatione: falsum subsistit in sermone, quod habet verum esse sermonis, quamvis non habeat verum esse significationis. Si in re dicitur: tunc dicitur de aliquo quod,est in imitatione alicuius, sed illud non est, ut equus pictus falsus equus est, sed vera pictura.
2. Ad secundum dicendum quod falsum opponitur vero generaliter; tamen falsum non opponitur vero in quo subsistit, sed opponitur vero in quo non subsistit: ut falsus equus non opponitur picturae equi, sed vero equo. Immo sicut dicit Augustinus, in Soliloquiis: "In huiusmodi ad suum verum eis prodest quod ad aliud falsa sunt. Nam unde vera hominis in speculo imago, si non esset falsus homo? aut unde vera pictura esset, si falsus equus non esset" ?
On this page