Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 3, c. 5

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 3, C. 5

AN PRIMAE VERITATI OPPONATUR FALSUM.

Restat nunc quaerendum an primae veritati opponatur falsum.

Ad quod sic: 1. Summae bonitati non opponitur malum ; ergo summae veritati non opponitur falsum nec aliud; ergo etc.

2. Item, si opponitur, ergo aliquo genere oppositionis: non sicut affirmatio et negatio, ut aliquid et nihil; nam negatio nullum ens ponit, falsum autem habet ens subsistens, sicut dictum est, secundum Augustinum ; relinquitur ergo quod primae veritati non opponitur falsum ut affirmationi negatio. — Item, nec ut privatio habitui, quia "prima veritas, sicut dicit Augustinus, est similitudo summa, in qua nulla est dissimilitudo, ex qua falsitas oritur". Ergo nulla est ei privatio opposita. Praeterea, si esset privabilis habitus, esset mutabilis: quod falsum est. — Item, nec sicut contraria: quia contraria nata sunt fieri circa idem; ergo circa idem subiectum esset falsitas et prima veritas; cadet ergo in Deo falsitas: quod est impossibile. —— Item, nec oppositione relationis: quia unum relativorum ponit alterum, veritas vero et falsitas se removent. Nullo ergo modo veritati primae opponitur falsitas.

Contra: a. Sicut idolum et Deus opponuntur in Scriptura, ita veritas et mendacium, Psalm.: "Quaeritis mendacium", "id est idola, quae vana sunt et a vero esse aliena" ; similiter, Ierem. 8,5: "Apprehenderunt mendacium", Glossa: "Mendacium dicuntur idola". Ergo veritas prima habet oppositionem cum mendacio; sed mendacium illud falsitas est; ergo habet falsitatem sibi oppositam.

b. Item, dicit Philosophus: "Falsumdicitur esse umbra vel phantasmatrei" ; sed hae creaturae sunt umbrae et phantasmata respectu veritatis increatae. Cum ergo coluntur, sicut inter umbram et lumen est oppositio, et phantasma et speciem veram: ita erit hic oppositio tamquam falsitatis ad veritatem, quia falsum dicitur umbra; ergo habet sibi oppositam falsitatem.

Solutio: Secundum quosdam dicendum quod est falsitas opposita primae veritati. Unde dicitur Deuter. 4,16: "Ne forte deceptifaciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem" ; haec similitudo est mater falsitatis, cum ipsa est deficiens.

[Ad obiecta]: 1. Ad rationem in contrarium dicendum quod non est omnino simile de summo bono et de vero. Nam malum dicitur dupliciter: uno modo, quia deficiens a bono; alio modo, quia potest nocere bono. -—-Quod ergo dicit Augustinus, quod summo bono non est malum oppositum: intelligitur quantum ad illam rationem qua dicitur malum quod potest nocere, quia summo bono nihil potest nocere; sed alio modo dicitur malum oppositum bono, quia scilicet deficit a summo bono. Falsum autem dicitur semper opponi vero, quia deficit et non quia possit nocere; et ideo, licet posset dici aliquo modo malum non opponi summo bono, tamen falsum opponitur summo vero.

2. Ad secundo obiectum dicendum quod oppositio veri ad falsum est non sicut affirmationis et negationis simpliciter, ut est aliquid et nihil, sed sicut affirmationis et negationis in genere, ut homo et non-homo, prout non-homo est terminus infinitus, sicut dicitur: falsus deus sive falsum numen opponitur vero Deo ; ut, cum dicitur non-homo, non negatur ens simpliciter, sed ens-homo, ita cum dicitur: falsus deus, non negatur ens simpliciter, sed Deus; unde falsus deus ens aliud quam Deus. — Sed melius videtur esse dicendum quod summum verum consideratur dupliciter: in se et ut participatur a creatura. Summo ergo vero primo modo non opponitur falsum aliquo modo, quia secundum hoc nihil est in ipsius imitatione; falsum autem est, sicut dictum est, "quod est longe a similitudine veri, dum tamen habeat ad verum nonnullam imitationem". Secundo modo, prout consideratur in participatione, secundum quam creatura est in imitatione summi veri, dicitur opponi falsum, sicut luci opacum vel obliquo rectum. Et reducitur haec oppositio ad oppositionem privationis et habitus, non quae habeant esse circa divinam naturam, sed circa creaturam quae habeat esse in participatione veritatis primae: et ex participatione est ei habitus; ex defectu participationis, ad quam nata est, privatio, quae est falsitas.

PrevBack to TopNext