Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 4, c. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. IV, C. 1

AN INCREATO BONO OPPONATUR MALUM.

Circa primum sic obicitur: 1. Augustinus, XI De civitate Dei: "Vitium est contrarium Deo quemadmodum malum bono" ; sed malum opponitur simpliciter bono; ergo et vitium Deo; sed nihil aliud est vitium quam malum; ergo malum est Deo contrarium.

2. Item, quod deficit a minori, secundum quod huiusmodi, deficit a maiori existente in illo minori, sine quo nec est nec intelligitur illud minus; sed omne bonum creatum minus est bono increato et tale minus quod nec esse nec intelligi potest sine bono increato; ergo quod deficit a bono creato deficit ab increato; sed deficiens a creato bono dicitur malum; ergo sicut est malum respondens bono creato, sic erit malum respondens bono increato.

Contra: a. Vitium vel malum, sicut dicit Augustinus, dicitur de eo quod nocet vel vitiat. Ergo cui non contingit noceri vel quod non contingit vitiari, nullum malum est vel vitium oppositum; sed summum bonum nec, vitiati potest nec ei noceri; ergo summo bono non est malum contrarium.

b. Praeterea, malum privatio est; ergo quod non habet aliquid quod possit privari, non habet malum sibi oppositum; sed primum nihil habet privabile; ergo malum non est, oppositum summo bono.

Solutio: 1. Dicunt quod summo bono negative opponitur aliquid; et si malum ei opponitur in se, hoc non est malum dictum privative, sed solum secundum negationem. Verumtamen, quia auctoritas Augustini plus dicit -— dicit enim quod "vitium est contrarium Deo sicut malum bono" — ideo plus Oportet dicere. Dicimus ergo quod aliquid potest alicui contrariari dupliciter; vel in se vel in suo effectu, scilicet effectum ipsius impediendo, quia efficienti praebere non poterat impedimentum. Si ergo loquamur de summo bono in se: sic nullum est ei malum contrarium. Si autem velimus dicere contrarium in eius effectu: sic aliquid est contrarium Deo; aliquid enim est impeditivum vel destructivum facti et conservati ab ipso, et si non possit impediri Deus nec destrui illud ex parte sua quo suos effectus conservat, ipsi tamen effectus conservati impediuntur et destruuntur a malo. Exemplum autem Augustini, in XI De civitate Dei, est illud Iac. 4,4: "Amicus huius mundi inimicus. est Dei" ; dicitur ergo "inimicus", non quia Deo directe adversatur, sed quia alicui effectui eius, qui signum est beneplaciti eius, resistit. Unde Augustinus, ibidem: "Inimici sunt voluntate resistendi, non potestate laedendi". Secundum hoc intelligitur auctoritas Augustini: "Vitium est contrarium Deo", non in se, sed in suo effectu.

2. Ad aliud quod obicitur quidquid deficit a minori etc.: dicimus quod duplex est defectus. Unus qui est pura negatio, secundum quod dicitur quod non est alterum, deficit ab illo ; et secundum hoc dicimus quod omne creatum deficit a Deo, quia nullum creatum est Deus; sed iste defectus non facit malum. — Alius est defectus qui non est pura negatio, sed privatio, ut non. dicatur deficiens ab alio quidquid non est habens illud, sed quod est aptum natum habere non habens: et hic est defectus qui est in malo; sic autem nihil est deficiens a Deo. Unde non sequitur in proposito si deficit a minori etc., quia nec sequitur natum est esse minus, ergo natum est esse maius. Unde etsi quidlibet eorum quae sunt natum est habere summum bonum in se, sicut quod est tenens ipsum in esse -— et non [ut] est substratum malo, quia ex parte ex qua defectibilis est res, ex illa subicitur malo —— nihil tamen eorum quae sunt natum est esse Deus; et ideo, si nihil eorum, quae sunt extra Deum, sit Deus, nihil tamen dicendum est deficere a Deo, hoc modo dicendo defectum: et ideo non erit aliquod malum contrarie vel privative oppositum summo bono, nisi sicut prius dictum est. Si autem rationes ultimae probant quod malum non est contrarium Deo, hoc est verum in se, sed non est verum de contrario in suo effectu.

PrevBack to TopNext