I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 4, c. 2
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. IV, C. 2
QUOMODO OPPONITUR MALUM BONO GRATIAE ET NATURAE.
Ad quod sic: Malum culpae opponitur contrarie bono naturae et gratiae ; ergo si haec duo bona sunt duo, videtur quod unum opponatur duobus uno genere oppositionis: quod est inconveniens. — Quia autem posset dici quod non opponitur ut contrarium, ostenditur quod immo. Primo, quod bono gratiae. Non enim opponitur contradictorie tantum nec relative: hoc supponitur; opponitur ergo privative vel contrarie. Privative non: hoc patet, quia bonum et malum non determinantur ordine irregressibili circa suum subiectum, immo alternantur frequenter circa idem, et in aliquo malum praecedit bonum, in aliquo e contrario. Si ergo quae huiusmodi sunt non sunt privative opposita, sed contrarie, relinquitur quod malum culpae contrarie opponetur bono gratiae. — Quod autem sit contrarium bono naturae, videtur: quoniam nihil est corruptivum alterius proprie nisi sit contrarium illi; ergo si malum est corruptivum boni naturalis, ut dicit Augustinus in pluribus locis, contrarium est malum culpae bono naturae.
Solutio: Dicimus quod cum duo sint bona, naturae et gratiae, proprie et per se loquendo non est idem malum quod utrique opponitur. Nam bono gratiae proprie et per se respondet malum scilicet culpae; bono autem naturae respondet oppositum proprie et per se loquendo malum, poenae. Unde non opponitur unum duobus, sed duo duobus: unde si bono naturae opponitur malum culpae, hoc non est primo et per se, sed mediante malo poenae; sic autem non est inconveniens duo opponi uni: unum immediate et per se, reliquum mediate et per consequens;
Si autem quaeritur qualiter opponitur malum culpae ipsi bono gratiae: dico quod in ipso malo culpae duo sunt. Est enim ibi hoc quod dico malum ; est etiam ibi actio sive dispositio relicta ex mala actione: relinquitur enim in male agente aliqua dispositio mala ex ipsa mala operatione, sicut in bene operante relinquitur aliqua bona dispositio; sed in hoc est differentia quod mala dispositio semper sequitur malum opus in male agente; ubi autem est gratia, ipsa bona dispositio relinquitur aliquando ante bonam operationem. Quantum ergo ad hoc quod dicit malum, dicimus quod opponitur privative malum culpae ipsi bono gratiae. Quantum vero ad dispositionem relictam, quae est ad malum in male agente, dicimus quod cum haec dispositio sit contraria dispositioni quae est in habente gratiam, sic quantum ad hoc opponetur malum culpae contrarie bono gratiae; unde nec huiusmodi simpliciter loquendo dicendum est contrarium tantum vel privativum tantum, sed contrarium sub privatione.
Si autem quaeritur quomodo opponitur malum poenae bono sibi opposito: dicimus quod eodem modo sicut et malum culpae suo opposito. Tamen in hoc est differentia oppositionis hinc et inde, quod malum culpae adveniens in eo in quo est suum oppositum, totaliter abicit illud, scilicet bonum gratiae; malum autem poenae non totaliter abicit bonum naturae, sed solum diminuit.
On this page