I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 4, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. IV, C. 3
QUOMODO MALUM HABEAT SUBSISTENTIAM IN BONO NATURAE.
Ad quod sic: 1. Nullum contrarium est in suo contrario ; malum culpae est in bono naturae; ergo non est illi contrarium.
malo poenae, quaeritur quomodo differat ipsum bonum secundum quod est ut contrarium malo et secundum quod est ut subiectum ipsius. — Quod autem idem sit bonum naturae penitus quod habet malum pro subiecto et pro contrario, videtur hoc modo. Posset enim dici quod bonum, cui est malum contrarium, sunt ipsae habilitates quas corrumpit; bonum autem, quod est sicut mali subiectum et non contrarium, est ipsa prima natura et essentia liberi arbitrii in quo sunt habilitates illae. Sed quod malum sit in ipsis habilitatibus ut in subiectis ostenditur hoc modo. Sit C malum quod est corruptivum. habilitatum; sit A illud bonum quod iam corruptum vel diminutum est; subiectum autem primum et residuum boni, quod non est adhuc diminutum, sit B. Tunc quaeritur: B diminubile est adhuc nonnisi per C, quia nonnisi per malum quod est in ipso; si ergo diminuitur per malum quod est in ipso et diminuitur per C, [C] ergo in B est ut in subiecto; sed B dicebat ipsam habilitationem; erit ergo malum in ipsa habilitatione cui est contrarium, sicut in subiecto: et ita idem erit omnino contrarium et subiectum.
3. Item, quaeritur: dicit Augustinus, in Enchiridion, quod in hoc loco deficit regula dialecticorum, quae est: contraria simul, esse non posse aut unum contrariorum non esse in alio. Sed quaeritur ergo quomodo hoc possit esse. De ratione enim contrarii est ut non possit compati suum contrarium, nec etiam intellectus capere posset quod contrarium sit subsuo contrario. Solutio: Dicimus quod duplex fuit bonum naturae in ipsa anima respondens malo. Fuit enim ipsa substantia liberi arbitrii, quae nullo modo fuit diminubilis per malum. Dicit enim Dionysius quod "nihil existentium corrumpitur secundum quod essentiavel natura, sed defectuiuxta naturam ordinis, harmoniae et commensurationis" fit corruptum supple; unde non vult quod per corruptionem naturae primae corrumpatur aliquid a malo, sed per corruptionem naturalium habitudinum, quae sunt iuxta naturam illam primam, ad bonum gratuitum. Illae ergo habilitationes, modus, species et ordo, sive "commensuratio" quam dicit Dionysius pro eo quod est modus, et "harmonia" loco speciei, sunt mediae inter illam naturam et bonum gratuitum ad quod ordinant vel habilitant ipsam; illa ergo natura non diminubilis malo substernitur Aliud vero bonum quod diminubile est a malo, etsi non omnino corruptibile, scilicet ipsae habilitates sunt bonum contrarium malo. Bonum autem primum non est malo contrarium, sed est subiectum operationis illius, quae est inter malum et ipsas habilitates; unde erat possibile ad habilitatem maiorem ad bonum vel ad minorem, non ad nullam, quia non potuit totaliter esse privatio.
2. Ad aliud quod obicitur secundo quod malum oportet esse in ipsis habitudinibus: dicimus quod, cum habilitas sit media inter subiectum primum et bonum gratuitum, duplicem habet comparationem: unam ad naturam cuius est, a qua tenetur, et secundum istam comparationem nec corrumpitur nec diminuitur; aliam vero ad id ad quod ordinat vel habilitat: et quia malum proprie tollit hunc ordinem qui fuit ad bonum gratiae, ideo quantum ad hanc comparationem diminuitur ipsa habilitas et plus et minus, secundum quod est maius vel minus malum. Quia ergo quoad primam comparationem, scilicet ad naturam a qua tenetur, non diminuitur, patet etiam quod adhuc ipsa habilitas secundum illam viam non est in ratione contrarii ipsi malo, et ideo cedit in naturam subiecti vel substrati; secundum autem viam in qua diminuitur, non est in ratione substrati, sed contrarii. Concedo ergo quod malum in ipsis habilitatibus est, sed non secundum quod contrariantur.
3. Ex hoc etiam apparet quod non est intelligendum quod contrarium sit in contrario per modum quo contrariantur: hoc enim non esset intelligibile nec hoc voluit dicere Augustinus, sed quod aliquid sit in aliquo quod ei subicitur quoad aliquid et quoad aliquid contrariatur; hoc enim non est inconveniens. Hoc tamen frequenter non invenitur, nisi in huiusmodi, quod idem sit secundum substantiam contrarium et subiectum.
On this page