I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 4, c. 4
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. IV, C. 4
AN CORRUPTIO BONI NATURAE SIT FINITA.
1. Constat enim quod illa habilitas creata est, ergo. finita, ergo virtus eius finita; "malum autem infinitum est" ; infinitum autem agens, si additur patienti finitae virtutis et continue agat, aliquando erit patiens totum corruptum; ergo possibile est aliquando habilitates illas totas corruptas esse.
2. Item, hoc idem videtur esse in damnatis. Quid enim est dicere quod in ipsis remanserit de habilitate ad bonum? Etsi remanserit primum bonum, naturae incorruptum, tamen de illis habilitatibus iam nihil videtur remansisse.
3. Si autem hoc dicatur - contra hoc est illud quod dicit Augustinus, De natura boni. Dicit enim quod non possunt omnino tolli huiusmodi habilitates, quamdiu res est, et quantum habet unumquodque creatum de istis, tantum habet de esse.
4. Item, cum malum corrumpit bonum: aut illud corruptum est pars aliquota boni aut non. Si sic: huiusmodi partes non sunt infinitae, constat; determinatur ergo numerus earum in denario vel in quocumque alio numero; si ergo primum malum tulit unam aliquotam, secundum tollet aliam; ergo perpetratis decem peccatis, totum bonum erit corruptum; quomodo ergo dicit quod impossibile est corrumpi, aut quid est id boni quod corrumpitur per malum?
Solutio: Concedimus quod impossibile est, subiecto manente in esse, corrumpi illas habitudines; unde nec etiam in damnatis omnino corruptae. sunt. — Quod patet: quoniam etsi posse pervenire ad bonum gratuitum omnino remotum sit a damnatis de iustitia Dei, tamen ipsa possibilitas naturae, non est remota, immo remanet ibi et cum illa modus, species et ordo remanent. Unde, licet dicamus quod non potest habere bonum gratuitum, tamen ibi est possibilitas naturae; sicut dicitur de claudo quod non potest gradi, nunquam tamen est impossibilitas ad gradiendum, sed non est ibi possibilitas ut ordinata ad actum illum.
1. Ad illud autem quod primo quaeritur: dicimus quod malum, si dicitur infinitum, nec multitudine nec magnitudine nec virtute dicitur infinitum, sed solum quia caret ordinatione ad finem; sicut dicitur incausale, quia non habet causam proprie et per se loquendo. Unde etsi dicatur quod bonum habet virtutem finitam, similiter dicimus quod malum habet virtutem finitam, ut ita dicamus — abusive enim dicitur malum habere virtutem — unde non dicitur infinitum, ut dicatur quod non potest tantum quin et plus, immo est dicere determinate tantum potest et non plus, ut ita abusive liceat loqui de potentia mali. —- Et si obicitur: nihil est ita malum quin possit esse magis: hoc verum est; et quidquid sit de potentia, nihil est ita malum quin sit dicere hoc tantum et non plus, actio autem non est in ratione eius quod potest esse et non est, sed ratione eius quod est solum; et ideo patet quod et virtus et actio mali finita est sicut boni. — Hoc ergo viso, dicamus ulterius, supposito quod malum habeat virtutem, sicut et bonum, quod est maior virtus boni quam mali. Malum enim non ageret, nisi substantificaretur a bono; unde quantumcumque malum corrumpat de bono, oportet quod remaneat aliquid de bono, in quo est summum bonum, non tamquam subiectum malo, sed tamquam continens sive tenens illud bonum remanens et sustentans ipsum malum, sine cuius virtute non posset agere ipsum malum. Et sic patet solutio obiecti: non enim est, sicut dicebatur, malum agens infinitum, id est virtutis infinitae, quod agat in minus potens se.
4. Quod vero quaeritur quid sit illud bonum quod corrumpitur, an sit aliquota ipsius aut quid aliud, dicimus: quod corrumpitur de bono sive de habilitate non est eius aliquota, quae scilicet aliquotiens sumpta reddat totum. — Quod patet sic: habuit enim habilitas duplicem comparationem, ut dictum est ; dictum est etiam quod diminutio eius sit secundum comparationem, quae est respectu boni gratuiti ad quod habilitat. Dicimus ergo quod etsi sit finita in se ipsa habilitas illa, est tamen possibilis ad infinita opera particularia ex se elicienda; et quia ex operibus relinquuntur dispositiones, est etiam quodammodo possibilis quasi ad infinitas dispositiones. Quia ergo ex ista parte diminutio est et ex ista parte infinitas est, ut visum est ibi, diminutio autem infiniti, etsi continue fiat, nunquam tamen est diminutio completa: ideo patet quod in corruptione vel diminutione ista nunquam est devenire ad completum esse vel corruptum esse. Patet etiam quod non est aiiquota quae corrumpitur; cum enim sit diminutio ex via qua est infinitas, infiniti autem, secundum quod huius vel alicuius ex parte qua habet infinitatem, nulla sit aliquota: patet quod illud quod corrumpitur de ipsa habilitate non est ipsius aliquota. Unde Hercules si dicatur magnus corpore, isti magnitudini respondent aliquotae; si vero virtute, qua possit maius vel minus vel in hoc vel in illud, huiusmodi non sunt aliquotae magnitudinis ipsius; similiter dicimus in proposito. Unde non est dicendum quod istud bonum, dividendo in partes, diminuatur proprie loquendo, sed solum quod minus et minus habile sit per continuam mali actionem. Unde imaginatio quam habemus de diminutione quanti, quod dividi potest per suas aliquotas, inducit nos in deceptionem ut similiter credamus fieri ubi fit diminutio quantum ad virtutem: non quod velimus dicere quod virtus sit infinita quoad intensionem, sed quoad numerositatem operum ex ipsa eliciendorum et dispositionum ex ipsa relictarum.
On this page