Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 4, c. 5

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. IV, C. 5

AN MALUM SIT CORRUPTIVUM HABILITA TUM NATURALIUM.

Quinto quaeritur an malum sit corruptivum habilitatum naturalium.

Ad quod sic: Malum definitur per corruptionem vel diminutionem boni naturalis. Quaeritur ergo, cum in natura non reperiantur nisi haec: primum bonum subiectum, quod est essentia, potentia et habitus et affectiones, cuius istorum bonorum erit corruptio? Non boni primi, neque potentiae: illud enim bonum, quod per malum diminuitur, aliquando oportet esse maius, aliquando minus; constat autem quod nec ipsa natura prima nec potentiae eius secundum se possunt dici aliquando maiores, aliquando minores. Erit ergo corruptio affectionis vel habitus. Sed non affectionis: illud enim bonum, cuius malum [est] corruptivum, oportet semper in parte permanere, quia nunquam est ibi totaliter corruptum esse; sed affectio totaliter transit et tollitur; restat ergo quod erit cbrruptivum habitus naturalis.

Sed ulterius quaeritur: Habitus naturalis dicitur virtus naturalis, secundum quod dicitur Matth. 8,9 de Centurione, ubi dicit Glossa quod ille Centurio habet "virtutes naturales", secundum quod definitur virtus sic: "Virtus est habitus animi, naturae in modum, rationi consentaneus". —— Si ergo dicatur quod huiusmodi habitus naturalis corruptivum est malum - contra: hae virtutes aliquando totaliter tolluntur per malum; aliquando enim anima ita perversa est quod non habet modum aliquem consentaneum rationi: ut quando ratio est omnino subiecta sensualitati. Cum ergo bonum, quod per malum diminuitur, oporteat semper permanere, patet quod non fuit istius habitus naturalis corruptivum.

Dices quod inter potentiam et istum habitum naturalem sunt quaedam habitudines mediae, quae disponunt ipsam potentiam ad illum habitum, et istarum habitudinum est malum corruptivum. — Contra constat quod philosophi cognoverunt bene positionem istarum virtutum naturalium in potentia; cognoverunt similiter quaecumque dispositiones ad hoc exigebantur ut illi habitus essent in potentiis; cognoverunt ergo illas habitudines medias. Quare ergo non cognoverunt malum esse earum diminutivum? ex hoc enim videtur quod non debet dici quod sit diminutivum illarum.

Solutio: Concedimus quod nec essentiae nec potentiae nec affectionis nec habitus naturalis, qui dicitur virtus naturalis, est corruptivum malum, sed illarum habitudinum quae mediae sunt inter potentiam et dictos habitus, secundum quod ulterius disponunt ad habitus gratuitos; et illae habitudines inseparabiles sunt a potentia, et hae sunt modus, Species et ordo. Sed notandum quod, quamvis illarum habitudinum sit malum corruptivum, non tamen est corruptivum illarum prout comparantur ad dictos habitus qui sunt virtutes naturales, vel alios quoscumque, sed solum prout disponunt ad bonum gratuitum. Quia igitur philosophi nunquam pervenerunt ad cognitionem gratiae vel boni gratuiti, ideo neque cognoverunt istas habitudines, prout disponunt ad bonum gratuitum. Quia ergo sic erat malum corruptivum earum, patet quod nunquam potuerunt cognoscere qualiter malum esset istius boni corruptivum.

PrevBack to TopNext