I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 4, c. 6
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. IV, C. 6
AN MALUM SIT CORRUPTIVUM MODI SPECIEI ET ORDINIS.
Et videtur quod sit corruptivum ordinis tantum: Si enim corrumpuntur illae habitudines, prout ordinant ad gratiam, gratia autem erat illarum ut ordinans in finem, tunc videtur quod proprie ibi corrumpitur relatio quae erat ad finem et non alia; ergo si penes relationem ad finem attendebatur ordo, erit malum proprie corruptivum ordinis et non modi vel speciei.
[Solutio]: Ad quod dicimus quod haec obiectio per cuiusdam falsi suppositionem procedit. Concedimus enim quod revera corrumpuntur habitudines illae secundum comparationem illam quam habent ad gratiam, sed dicimus quod gratia respectu esse vel operis gratuiti non solum est ut finis, sed etiam ut efficiens: et sic penes hanc attenditur modus; et ut informans: et penes hanc attenditur species; et ut ordinans ad finem: et penes hanc attenditur ordo. Cum ergo corrumpitur vel diminuitur habilitas penes comparationem quam habet ad gratiam, patet quod non diminuitur solum secundum relationem quam habuit ad finem, sed secundum alias.
On this page