Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 4, c. 7

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. IV, C. 7

AN ILLORUM DIMINUTIO SIVE CORRUPTIO SIT EX MALO TRIPLICI VEL UNICO.

Consequenter quaeritur an diminutio sive corruptio modi, speciei et ordinis sit ex malo triplici vel unico.

Ad quod sic: 1. Nahum l,9: "Non consurget duplextribulatio". Ex quo arguitur quod uni peccato debetur unica poena et plures pluribus. Si ergo unum est peccatum quod committitur, et una erit poena. Cum ergo poena sit diminutio illorum trium, videtur quod unica diminutione diminuantur illa tria, aut dicatur qualiter est unitas in peccato et in poena multiplicatio.

2. Item, quaeritur: quatuor, sicut dicit Augustinus et Beda, infiicta sunt nobis propter peccatum, scilicet infirmitas, ignorantia, malitia et concupiscentia. Si ergo infirmitas est ex defectu potentiae, et sic, est corruptio modi; ignorantia ex defectu scientiae, et sic est corruptio speciei; malitia ex defectu bonitatis, et sic est corruptio ordinis: videtur quod deberet esse quartum, secundum cuius corruptionem esset concupiscentia inflicta, vel dicatur quare non.

Solutio: 1. Ad primum dicimus quod peccatum dicitur unum per relationem ad illud ad quod est conversio, quia illud unum est; dicitur etiam unum, quia ab uno est aversio, scilicet ab incommutabili bono, quod unum est. Sed per relationem ad illud quod avertitur per peccatum, cum in ipso libero arbitrio sint tria quae avertuntur, scilicet memoria, intelligentia et voluntas, oportet quod si poena infligenda est illi quod avertitur, quod sicut in averso fuerunt tria, ita triplex poena infligatur; et sicut illud fuit unum secundum tres sui potentias, ita poena una secundum tres differentias multiplicata. Et hoc modo privatur modus respectu memoriae, species respectu intelligentiae, ordo respectu voluntatis. Sed haec per appropriationem intelligenda sunt dici: nam secundum rem sunt illae tres habilitates in qualibet illarum potentiarum.

2. Ad secundum dicimus quod revera quatuor nobis inflicta sunt propter peccatum per defectum potentiae, sapientiae et bonitatis, scilicet infirmitas, ignorantia, malitia, et quartum quod est concupiscentia ; et huiusmodi concupiscentia non est sumpta a vi concupiscibili, secundum quod condividitur rationabili et irascibili, sed est concupiscentia generaliter dicta ad omnem inordinatam conversionem ad bonum commutabile, secundum quamcumque vim fiat, secundum quod dicitur in Glossa ad Romanos 1 quod ex ipsa oriuntur omnia peccata. Dicimus ergo quod huic concupiscentiae inflictae non debuit respondere quartum bonum cum illis tribus. Cum enim haec quatuor infligantur propter peccatum, dicimus quod in peccato sunt duo, scilicet aversio ab incommutabili bono et conversio ad commutabile ; ratione conversionis illius inflicta est concupiscentia, quia illa solum inclinat ad bona commutabilia. Quantum ergo ad conversionem istam non est deformatio imaginis, per se loquendo, sed quoad aversionem ab eo bono incommutabili, ad cuius imaginem fit, est haec deformatio. Quia ergo imago quantum ad illa tria attenditur, iustum fuit ut in deformatione quae fiebat per aversionem, infligerentur tria secundum defectum illorum trium in quibus attendebatur imago. Sic ergo patet quod concupiscentiae nihil debuit respondere in ordine isto. Unde aut dicemus quod nullum ei bonum respondet in nobis, quoniam debuit esse solum respectu boni commutabilis; aut si respondet aliquid, hoc non erit nisi commune appetitivum boni.

PrevBack to TopNext