I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 3, c. 4
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 3, C. 4
UTRUM DEO SIT POSSIBILE QUOD EST IMPOSSIBILE PER ACCIDENS.
Quaeritur consequenter utrum quod est impossibile per accidens, sit Deo possibile, ut de corrupta facere incorruptam.
Ad quod a. Hieronymus: "Cum Deus omnia possit, non potest de corrupta facere incorruptam" ; sed constans est quod hoc est impossibile per accidens, quia aliquando fuit possibile; relinquitur igitur quod impossibile per accidens non est possibile Deo.
b. Item, Augustinus, Contra Faustum: "Quisquis ita dicit: si omnipotens est Deus, faciat ut quae facta sunt, facta non fuerintnonvidet hoc se dicere: si omnipotens est, faciat ut ea quae vera sunt, eo ipso quod vera sunt, falsa sint. Sententia quippe, qua dicimus aliquid fuisse, ideo vera est, quia illud, de quo dicimus fuit, iam non est; hanc sententiam Deus falsam facere non potest, quia non est contrarius veritati".
Contra: 1. Deus potest facere ut aliquid non sit quod est, et potest facere quod aliquid non sit futurum quod erit; ergo potest facere quod aliquid non fuerit quod fuit praeteritum; ergo potest facere quod corrupta non fuerit corrupta.
2. Item, sententia, qua dicimus aliquid fuisse, est vera veritate creata; sed Deus potest facere de omni creato quod non sit; ergo potest facere de isto vero aliquid fuisse quod verum non sit; ergo quod non fuerit: quod est contra Augustinum.
3. Item,: Magis impossibile est quod est impossibile per se quam quod est impossibile per- accidens. Si ergo potest impossibile per se, ut de trunco vitulum facere, ergo potest facere de praeterito non praeteritum, aut quare non?
Respondeo: Ad hoc pie dixerunt quidam quod Deus posset tacere absolute de corrupta incorruptam et de praeterito quod non fuerit praeteritum; et huius opinionis fuit Gilbertus.
a. Ad illud vero Hieronymi respondent quod cum dicitur "Deus non potest facere" etc. dicitur non posse illa consuetudine loquendi in Scripturis qua "dicitur aliquid fieri, cum innotescit", et aliquid, cum innotescit, esse; ita dicitur non posse ab Hieronymo, quia non ostendit se posse: non enim legitur hoc fecisse, sicut legitur mortuos suscitasse et huiusmodi.
b. Ad illud vero Augustini respondent quod Deus potest facere quod istud quod est praeteritum nunquam fuerit, quantum in se est: non enim se habet aliter ad res quam se haberet ab aeterno; unde praeteritum, praesens et futurum ex parte rerum sunt, non ex parte Dei. Ideo cum dicitur quod factum est non potest non fieri, necessitas est ex parte rei, non ex parte Dei. Sic cum dicit Augustinus: Deus non potest facere quod praeteritum non fuerit praeteritum, loquitur cum suppositione praeteriti, hoc est non potest facere quod aliquid simul sit praeteritum et non praeteritum, quia istud non est potentiae; tamen de quo enuntiatur fuisse potest facere quod non fuerit.
Aliis vero videtur aliter esse dicendum, attendentes quod posse divinum non respicit nisi solum quod potentiae est, potentiae autem non est facere quod aliquid praeteritum non fuerit.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo ergo obiectum respondet Augustinus, Contra Faustum, sic: "Tuncfacit Deus de aliquo quod non sit, quando id esse invenerit de quofiat, velut cum aliquem, qui coepit esse nascendo, faciat non esse moriendo: hoc enim factum invenit de quo fieret. Quis autem dicat ut id quod non est faciat non esse? Quidquid autem praeteritum est, iam non est; quod si de ipso aliquid fieri potest, adhuc est de quo fiat; et si est, quomodo praeteritum est" ? quasi diceret: non. Relinquitur igitur quod de hoc quod praeteritum est non potest Deus facere non fuisse. Nec est simile de hoc quod praesens est, quod potest facere non esse, quia praesens est ens actu; nec de hoc quod futurum est, quod potest facere quod non sit futurum: quia futurum est ens in potentia, praeteritum vero nec est ens in potentia nec ens actu. -— Si vero obiciatur; si praeteritum non est ens in potentia, nec ens actu, quomodo verum est? ad hoc respondet Augustinus: "Ideo verum est illud fuisse, quia in nostra sententia verum est, non in ea re quae iam non est".
2. Ad secundum respondet Augustinus, Contra Faustum, movens quaestionem: "Si quaerasubi sit haec vera sententia: prius invenitur in animo nostro, cum id verum scimus et dicimus. Sed et si de animo nostro ablata fuerit, cum id quodscimus oblitifuerimus, manebit ipsa veritate: semper enim verum erit illud fuisse quod erat et non est; et ubi verum erit iam fuisse quod erat, ibiverum erat antequam fieret futurum esse quod non erat. Huic veritati Deus non potest adversari, in quo est summa et incommutabilis veritas, quo illustratur ut sit quidquid in quorumcumque animis et mentibus verum est".
3. Ad illud quod obicitur an magis impossibile est quod est impossibile per se quam per accidens, respondemus quod est accipere extrema utriusque impossibilis dupliciter: vel in esse vel in fieri. Si impossibile accipitur in esse: impossibilius est quod est impossibile per se; si in fieri: impossibilius est quod est impossibile per accidens. Et causa huius est, quia impossibile per se est de illis impossibilibus quae sunt impossibilia ex ordine naturae, ut truncum fieri vitulum, sunt [autem] possibilia ex ordine revocabili a Deo, qui est supra ordinem naturae. Unde ab eo possunt istae formae succedere in materia, scilicet forma trunci et vituli, quia materiae, in qua est forma trunci, potest imprimere formam vituli; sed quod praeteritum fiat non-praeteritum vel fiat futurum est ordo irrevocabilis, quia est ordo secundum incommutabilitatem primae veritatis, sicut patuit ex verbis Augustini, Contra Faustum.
On this page