Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 4, c. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 4, C. 1

UTRUM A DIVINA POTENTIA FLUXERIT POTENTIA RECEPTIVA.

Quantum ad primum arguitur sic: a. Cum omnis natura sit a Deo, sicut clamant omnes Scripturae, potentia autem passiva sive receptiva est in natura materiae; ergo est a Deo.

b. Item, quod materia est et quod potest recipere formam, totum est a Deo; ergo potentia receptiva est a Deo.

Contra: 1. Quidquid est a Deo exemplar habet in ipso; sed potentia receptiva exemplar non habet in Deo, quia nihil est receptivum in ipso; ergo potentia receptiva non est a Deo.

Solutio: Dicendum quod potentia receptiva duo importat, scilicet capabilitatem et indigentiam. Ratione- indigentiae non est a Deo, nec habet exemplar in ipso; sed ratione capabilitatis, qua scilicet continet hanc formam vel illam, a Deo est et in ipso exemplar habet, cum ipsius Dei sit continere omnia, sicut materiae vel potentiae formas. Tamen aliter et aliter dicitur Deus continere omnia et materia formas: nam Deus "continet omnia" conservans et nullo indigens; materia continet formam, tamquam ab ipsa completum esse et perfectionem recipiens.

PrevBack to TopNext